De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

as DE VITA B. GREGORII

auXit, ut Centum deinde, & amplius ingenti Bedigomensis Ecclesiae commodo , & ornamento su nentari, ac institui in eo possent alumni. Quo V ro pluribus aliis, quibus pro sua amplitudine ea Dioecessis abundat, Clericis idem Pateret Commindum, eademque institutio, de novo Seminario Comnituendo consilium cepit, idque Apostolicae Sedis decreto itidie xxi I. Septembris anno MDCLX. ut constituere posset, impetravit. Sed quominus egregium, atque utilissimum opus perfecerit, in causia fuisse arbitror non multo post Consecutam ipsius ad Patavinam Sedem translationem. TR tae selicitudinis , ac beneficentiae memoriam ,

quam nullo unquam monumento consignari,quam

diu Bergomi sedit , Barhadicus permiserat , eo ad Patavinam sedem translato Seminarii Curato res his verbis Rib ejus gentilitio insigni inscubptis possiere.

EΜINENTISS. CARDINALI BARBADICO

EPISCOPO BERGO MENSI, QUOD SEMINARIUM DOTARIT MORIBUS , DITARIT CENsIBUs , MUNIVERIT PIETATE. IIQUE UNIVERIT CLERICATUS S. PAULI DE AZAN S. PETRI DE MEZATE, S. CASSIANI DE TRESCORE, JoΗ. BAPTISTA LAVEZARIUS CANONICUS, HANNIBAL ALEXANDRIUS, FRANCISCUs A VALLE, ANTONIUS TIRABUSCUS PAROCHI DEPUTATI GRATI ANIMI MONUMENTUM POSUERUNT ANNO MDCLXIV. Iam

52쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. V. a

Jam vero ut invectas in Cleri mores, ac disciplinam corruptelas, abusionesque convelleretν Vetera, ac recentiora Ecclesiae instituta, quae hinminum oblivione, & incuria fere conciderant sin memoriam, & usum revocare constituit. Eo

go quae de vita , & honestate Clericorum sive ab Oecimenicis, aut Provincialibus Conciliis , sive a Praedecesseribus 1his sancita fiterant , urgere

identidem coepit. Liberiores cum laicis alterius praesertim sexus consuetudines, & familiaritates, negotiationes , aleaS, Choreas, larvas, theatra, atque profana id genus spectacula vehementer insectari. Breviores vestes, capillorum cultum, &quae seculi vanitatem praeseferrent, omnino i terdixit . Contubernales foeminas aut nullas Pe misit, aut eas dumtaxat, quas Vel aetas, Vel Proxima sanguinis Conjunctio omni sitspicione liberaret . Ne quid demum, ut alia mittamus, in Ecclesiasticis viris minus decorum, aut a sacra Pro fessione alienum conspiceretur, neminem in Iaic

tum familia, vel obsequii, vel rei procurandae causa versari ferebat. Improbabat in Sacerdoti .hus abjectionem, neque hac in parte vel erga seipsum obsequium cujuspiam, aut famulatum, ni si charitatis timio, gravi aliqua in necessitate admittebat, id maxime spectans, ut ecclesiasticus OO

53쪽

a8 DE VITA B. GREGORII do quo ei debetur loco atque honore in omni bus haberetur; cum eumdem ipse exemplo suo rem verenter obserVandum, excipiendumque doceret. - , Neque satis eorum saluti, ac dignitati consilmm .putavit, si nihil turpe, aut flagitiossim admitterent , nisi ad omnem quoque probitatiS, Vir tutisque formam compositi Christi honus odoressicerentur , & quantum Iaicis amplitudine honoris , & gradus excellentia praestarent, tantum iis praelucerent splendore vitae, & sanctitatis ;atque ut taleS essent praeibat ipse vitae pIane Apostolicae exemplis, ut haberet quisque Pro posita in Pastore, atque Antistite suo quae Cape,

rei documenta virtutis : Praeibat quoque Verbo, nec paternis cessabat monitis, jussis, Precibus, atque obsecrationibus hortari , arguere , urge re , ut Cleriuri suum Deo acceptabilem redderet, honorumque operum sectatorem: Literis demum,

ac scriptis id assequi nuduit, ut ad optimam vitae , ac disciplinae rationem unumquemque se maret . Edidit enim de Ecclesiasticorum vita Ii-

hellum , in quo designata diei partitione, quid

singulis fere horis ab unoquoque praestandum, quod orationi, studio , lectioni trihuendum tem-PUS , quae Vitanda, quae agenda Clerico, ac Sa- Cerdoti, compendio indicabat, ac viam omnibus

54쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. V. apexpeditam praemonstrabat, qua facile omnino, si vellent, ad Evangelicae vitae perseetionem comtenderent. IVerumtamen quia neque qui plantat est aliquid , neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, eniXis ab eo precibus jugiter flagitabat,

ut daret .voci suae Vocem virtutis, qua eXcitati Ecclesiae suae homines ad propositas sanctitatis regulas aliquando conssirmarentur. Cumque in telligeret ad concipiendum, mendumque meli ris vitae studium prodesse cum primis, si exterioribus Curis aliquando sepositis, brevis aliqua litudo captetur , qua rerum aeternarum meditatione christianus homo se Contineat, omnem que in eas vim conferat mentis, pium hoc, s Iuberrimumque institutum ab universe Ecclesiae suae Clero semel ut minus in annos singulos usu pari jussit. Primus itaque Bergomensium Episc porum ediXit, ut Ecclesiastici omnes in designa tum locum certis anni diebus secederent, ac pio aliquo saCerdote egercitationum duce, ac magistro, aeternarum , divinarumque rerum Contemplationi operam darent, tum contractaS e mundano pulvere serdes animi earumdem consessi ne detergerent, ecclesiasticiam spiritum renova' rent, veterem denique hominem expoliantes cum adii-

55쪽

;o DE VITA B. GREGORII ambus suis novum induerent, qui creatus injustitia, & sanctitate . Tanta inde consecuta est in plerisque morum , Vitaeque ad meliora comversio, ut brevi omni Corruptela, ac deirmita . te sublata restitui coeperit Cleri universi disci. Plina , quam eo saluberrimo instituto deinceps retento mirifice auctam florentissima pietate , ac literis ad hanc usque diem Bergomensis tuetur Ecclesia.

Id Populi mores instruendos catechismo, o concionibus pergit.

REstituta . ut fieri poterat , in ipsis sere

EPiscopatus exordio ecclesiastici ordinis disciplina ad corrigendos gregis universi mo res studia , operamque convertit . CumqUe ingentem malorum partem eX divinarum rerum, quae ad salutem necessariae sunt, inscitia plerumque oriri animadverteret, in id mali genus a suis depellendum curam, industriamque Om

nem Gregorius intendit. Augebat hanc honi Pa noris solicitudinem haud leve, quod ex vicinis haereticis orthodoxae fidei pericidum impendo

re Dissiligod by Corale

56쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. VI. 3Ire intelligebat ue Nam qua parte Bergomensis Provincia ad septemtriones vergit, Vallitellinae Rhaetorum Provinciae finitima , ac contermina est, in qua Catholici Calvinianis commixti agunt,

ac mutua utrinque Commercia intercedunt. Pr num Rutem, eXPeditumque erat, ut eX illortunconsuetudine rudis populus , & catholicorum dogmatum imperitus haereticorum hominum squorum sermo, ut ait Paulus, serpis sit cancer, fablaciis caperetur, pravisque erroribus, ac doctrinis quasi contagione quadam inficeretur. Facile enim Contingit, ut quorum Consilescimus mortibus, religione quoque, ac vitiis imbuamur. Ea Porro cogitatio Gregorii gelum, & an, mum Vehementer amium, ac solicitum habuit ne quid in gregem suum serperet morbi, idque sibi curandum existimavit, ut non modo erroriSIabe , sed periculo etiam ac sispicione libera retur. Quare omnes vigilantiae , industriaeque nervos intendit ad oves sibi creditas christianae doctrinae praesidio communiendas , ne ProXμmae pestis afflatu, incautae , ac imprOVidae conistaminarentur . AC Dioecesis quidem loca fere universa ab ipsis administrationis suae exordio nonnullis apostolicis viris e Congregatione, quam vocant Μissionis , Roma deductis lustranda commisit,

57쪽

3a DE VITA B. GREGORII misit, qui divini verbi semen ubique sererent,

ct christianae catechesis documenta traderent, seque brevi ea loca aditurum populis denunciarent. Universes interea Civitatis, Provinciaeque Curiones edicto monuit . ut singulis festis diebus hora pomeridiana discretos per classeS Pueros , Puellasque suae curae commissas catholicae R Iigionis praeceptis , ac rudimentis imbuerent, nec tamen adultos praeterirent. Magistros in unaquaque Paroecia dispositit, quibus ad Ρar chorum auxilia adjungi clericos voluit, eo Ecclesiae adstriptos . Concionatores, & Poenitemetiae administros salutare institutum urgere jussit. Laicos viros, quos Piscatores appellabat, tum Parochos ipssis circumire vias, plateas, & com Pita , Vagosque Pueros, atque infimam plebem 1edulo conquisitam non invitare modo , sed ad templum deducere Catechesi imbuendam. Ρωrentes Ussis, tutoreS, magistros, dominoS, vel opifices , ut filios, servos, discipulos, operarioS ad christianam institutionem Compellererit, hortabatur ipse cum voce e staggesti , mm literis amantissimis. Conflata praeterea piorum hominum 1bdalitia , quorum cura, & institutum inexplicanda Religionis nostrae disciplina sedulo versaretur, quae Varia deinceps in loca ProPas gata

58쪽

AARRA DICI LIB. I. CAP. VI. 33gata manent adhuc cum Pietatis laude , ac reli gionis emolumento . Ad Distopales aedes con fluentes mendicoS, antequam stipem acciperent,

divina lege erudiri, quam publicis quoque in

plateis circumfusae mDltitudini a Concionatoriis hiis explicari jussit . Qui eam ignorasset a .s Cramentorum Participatione arcebatur . Ut una demum , eademque omnibus esset docendi methodus , jam pridem statutas a S. Carolo Bore maeo Catechismi tradendi regulas ubique se vandaS vulgavit.

Nec suum desiderari passias est studium, qui

alienum tantoPere urgebat . Continenter ipse magno Ceterorum exemplo nec bruma, nec Re

nu deterritus , Perincommoda semper hora eRS 1cholas adire , de praecipuis religionis 'capitistius copiose, dilucideque , atque ad auditorum captum ingeniique mensuram accomodate disj1erere , de divinae legis praeceptis, fideique elementis rudeS interrogare , audire Patienter, an, mos addere, ornare. laudibus diligentes, excitare 1 ordes: Pueros, puellasque Prima sacro rum nostrorum notitia imhriere , Praemiis, &munustulis allicere , factus cum ApostoIo ve- Iuti parvulus in medio eorum, & tamquam si nutrix laveret filios suos , ut omnes quasi an

59쪽

3 DE VITA B. GREGORII do genitos infantes purioris doctrinae lacte en triret . Auctae propterea insignem in modum cum in Urbe, tum in Dioecesi hujusnodi schoelae , ut iam nulla aetas , aut seXuS magna eas non adiret frequentia . ac turpe quisque Puta rei christianum hominem in voluntaria ejus, quam profitebatur, IegiS, ac religionis ignor

tione versari.

Cum vero intelligeret, divini verbi praedicationem praecipuum Episcopi munus esse , quod tanti fecerunt Apostoli, ut viduarum mi nisterio operi Deo gratissimo anteferrent , in

hanc quoque curam non alieno tantum ministerio , sed opera ipse sua continenter incubuit . Nam festis plerumque diebus , 1Memnioribus

Vero semper, ambonem Conscendens ad confeditam non vulgi solum , sed nobilium , optimam tumque Civitatis cum Laicorum, tum Ecclesiasticorum multitudinem tamquam pro Christo legatione fungens concionem habebat non in persitasibilibus humanae sapientiae verbis , sed in ostensione spiritus , & virtutis . Sermo ejus vivus , A essicin εκ imo pectore erumpere Vbdebatur pleno magis pietatis, divinorumque semilium , quos ex assidua cum Deo consuetudine

hauriebat , quam doctrinae lectione , ac studio

60쪽

BARBA DICI LIB. L CAP. VI. asComparatae, quam etsi minime negligebat, non ostentabat tamen, sed ita charitatis ardore tem perabat , ut ejus robur , & nervi penetrarent ad mentem , animosque auditorum , quos Pro Pterea in Partem quamcumque vellet facile imflectebat. Eum e suggestu dicentem Cum sacris Pentecostes diebus aliquando audisset Lambertus Episcopus Eporediensis divinam hominis eloquentiam ita est admiratus , ut ad Cardina- Iem Couoredum scribere non dubitaverit, vissim fuisse sibi non alia ratione Apostolos post acceptum Spiritum Sanctum ad Judaeos, & Gemtes verba fecisse. Ardens , ac vehemens erat in iis vitiis exagitandis , in quae fere proniorem esse populum intelligebat. In pravas cum primis

Consuetudines , quae frequentes , ac faciles Iahendi peccandique afferunt causas, inVehebatur, amores videlicet, choreaS , ComPotationeS, Ra

neas , obtrectandi, jurandi, hiasphemandique lucentiam, discordias, ac simultates , atque id genus flagitia, & scandala reprehendebat acriter, atque insectabatur. Et quamquam unius plehis, rudisque populi institutionem ejus omnis spe diare videretur oratio , apposite tamen ad omnium statum conditionemque dicebat, & singulorum officia ita persequebatur, atque eXPlica-E a bat,

SEARCH

MENU NAVIGATION