De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

36 DE VITA B. GREGORII bat , ut omni auditorum generi christianae v tae documenta suppeditaret. Ex iis autem, quos acrioris poenitentiae st, mulis, pietatisque studio incitatos videbat, Cum Iaicis , tum Clero addidiis hominibus, coetum quemdam, ac sMalitium instituit, quod Poenitentiae oratorium vocavit ν Qui in eam 1 tela tem admittebantur, his fere institutis una simul ercebantur. In subterraneum principis Templi sacellum Festis diebus sub vesperas Conueniebant . Sacra primum lectio habebatur, quam

excipiebat de aeternis rebus secreta mentiS c

gitatio. Tum Epistopus ipse , aut qui Conuem tui praeerat Sacerdos ad divini judicii, silpremique numinis metum, ad eXpiandas Poenitemtia , & lacrymis praeteritae Vitae noxas brevi sermone excitabat, concepto demum de illatis Deci ostensis dolore, vitaeque emendatione Pror posita, ac constituta, Certo tem ris spatio V

Iuniaria so quisque flagellatione plectebat. Coeptum vero in Urbe institutum late quoque in Provinciae magno Pietatis incremento PrOP

gatum est.

62쪽

CAPUT VII.

Drbis, ac Dioecesse quisitationem insiluit, o

quam in ea obeunda methodum di. rationemque adhiberet.

Haec pastoralis selicitudinis quasi initia fue

runt , atque Praeludia. Iam probe intelligens quantam ad salutem Ecclesiae procura dam , ejusque mala avertenda Ρastoris oculi hahere vim soleant, universiam gregem inspicere, vultumque pecoriS Cognostere maturavit . Λpublicis itaque , privatisque Precationibus , Ut decet rerum omnium initia, visitationem auspὴ Catus , ipsam primum Civitatem , ac Princeps ejusdem templum rite lustravit: Multa in eo disciplinae capita restituit , multa emendavit, ac saluberrimis decretis, vel ipsis renitente C pitulo serUanda Constituit. Certis legibus diu, etiae Psalm Hiae tempora descripsit, Fessa discrevit , & sua cuique diei , ac singulis horis distributionum, ut aiunt, compendia, vel dispe dia statuit, & 1acrorum rituum, atquct Caere moniarum observantiam sancivit . Intermissam

63쪽

38 DE VITA B. GREGORII diuturna desuetudine certis diebus ecclesiastico ritu designatis parvi ossicii Beatae Virginis Mariae recitationem , Canonicis frustra obtem dentibus inveterati moris possessionem, redi tegraVit , pleraque alia ad divini cultus incrementUm , rerum sacrarum dignitatem, & C thedralis ipsius decus saluberrime instituit, adique ordinavit. Ceteras deinde Ecclesias , tum Parochos , Sacerdotes , Clericos, sacras Virgim nes , Xenodochia, laicorum Sodalitia , loca denique omnia ad Episcopi curationem Ecclesiae lege , institiuoque spectantia accurate Crano 'it,

Opportunisque decretis pro rerum, ac temPoris necessitate communivit. Non multo post ad visendas exiit Dioece-sis Ecclesias , quarum visitationem qua Ohiret ratione non abs re suerit hoc loco explicare , ut inde Lector intelligat quantum in eo mun

re diligentiae, curae, ac laboris optimus Pastor impenderit. Praescripserat ipse sibi ex Tridentini Concilii, & Provincialis Mediolanensis E

clesiae Synodi decretis Certas visitationiS regim. Ias de comitatu, de itinere , de victus ratione, de adventu ad Ecclesiam, de locis, rebuS,Pe senisque visitandis , deque Omnibus , quae acleam rem Pertinent, accurate obeundis. Eorum

64쪽

BΑRsADIC I LIB. I. C A P. VII. 3st nonnulla per literas Ecclesiarum Rectoribus ante visitationem ipsain edicebat, monebatque, ut futurum Episcopi adventum Populo denunciarent , atque hortarentur, Ut quae Pro eorum salute instituenda erant accirratis ad Deum Pre cibus adjuvarent: Tum Ecclesiae suae statum, oviumque singularum describerent: Scripto quoque referrent, qui Cleri, Populique mores , quae vitia obtinerent, quae potissimum Corruptelae irrepsissent. Indicarent, num publici agerent ibi Peccatores, blasphemi, raptores, adulteri, sco

latores , odiis , inimicitiis , aliisbe flagitiis impliciti ; num a sacris jamdudum alieni ; num coniuges thoro disjuncti: Num alia, quae Episcopi cognitionem , & medicinam Postularent.

Praemonitos demum faciebat, quae sibi, & comitibus ex Ecclesiae instituto paranda essent ad victiam, ea nimirum frugalitate, ac temperantia , quam sibi, & familiaribus usta quotidiano praescripserat . Exigua deinde silpellectili instruetus in viam se dabat, iter omne Psallendo,

atque orando Conficiens.

Bergomensis Provincia ad sexaginta pas suum millia protenditur in longitudinem , tres fere partes montibus, jugisque Praerupta , &quartam ViX partem planities occupat . Qui

65쪽

o DE VI ΤΑ B. GREGORII montes Incolunt Plane rudeS , numeroque De quentes Pastoritia eXercent, Iacteque, & castaneis vivunt: Ferro effodiendo in stubjectis fodinis multi, Ianificio nonnulli occupantur . AD perrima igitur, ascensuque dissicit Iima adire cogebatur EpiscopuS , ut corpore imhecit. Io, ac valetudine plerumque infirma, incredibili sane incommodo, ac labore . Occurrebant identident , ut est Iocorum natura Parum idonea ad recreandum hominem inedia, & lassitudine confectum , diversoria, seu VeriuS monticolarum gurgustia , pastorumve mapalia , nec alibi diversiabatur juc dius, quam ubi rerum premeretur inopia . Ut ventum erat ad designatum locum de via sessus, ac viribus fractus,

sudore diffluens, vel imbre aIiquando perfilsiis'

ne momento quidem temporis respiranS , si cram aedem primum adibat, Dei, Sanctorumque praesidiuin muIta prece rogatums. Mox au confieriam populi muItitudinem sermonemnabebat , utque ineundae visitationis relictum

C erent, ferventissimis verbis ad Poenitentiam omneS eXhortabatur. Templum deinde instim Partes lustrabat , sacra omnia cognta bat, quae neglecta ement restituens , quae con filia ordinans , quae sarcienda , ac renoUanda

praetcribens. .

66쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. VII. 4I Diei horas ita partiebatur, ut tempus omne populi institutioni, commodo, ac saluti, seque ipsum cunetis tribueret. Rem divinam intemplo primo mane faciebat, mox divinae legis rudimenta , ac Praecepta rudi populo declarabat: Brevi deinde cohortatione . infixis in

eorum animos aeternarum Veritatum aculeis ,

monebat singulos, ut qui ejus opera, Consiliove indigerent, libere omnino quavis hora ad Parochiales aedes ipsinu adirent Praesto omnia hus semper fiaturum. Dahat stibinde poenitentibus aures , tum vel sacram ipse suis manibus Eucharistiam, vel nondum consignatis, inunctisque Confirmationis sacramentum ministrahat . Ita matutinis horis assiduos inter labores traductis ad novoS a pra dio repetendos in hospitium se recipiebat. Ci-hus meridie parcus, aliquando nullus vel adeuntium Causia Persaepe intermissus. Vix enim ad mensam Constiterat, Vel aderant Condicta hora re-hus , animisve dissidentes eo conciliatore usu ri, vel ab ipsb arcessiti veniebant flagitiosi h mines , Contumacesve a sacramentis in ip Paschate alieni, quos ille non antea dimittebat quam amantissimis verbis ad saniorem mentem

67쪽

DE VITA B. GREGORII Λ prandio rursias in Templum redibat, eademque sedulitate ac labore Catechesim concionemque instaurabat. Suh noctem domum repetebat magna obsessus hominum frequentia , quae vix ullum quiescendi spatium relinquebat; quos ut ille ad multam noctem patienter audie rat , in cubiculum incoenatus se abdebat. Quod reliquum erat noctis orando magis, quam do

miendo magna eX parte transigebat. Brevis vero quies non detractis plerumque vestibus, aliquando nec in lectulo capta , cubile siquidem non aliter ab ipse relictum persaepe deprehem sum est , quam Primo advenienti constratum fuisset. In omni quemcumque viseret loco de Pa peribus , de aegrotantibus studiose inquirebat, quibus & ipse opitulabatur largiter, & aliorum

quoque opem eXemplo, atque hortatu Procumrahat. Inter visitandum de Cieri, populique ubtiis diligenter sciscitabatur, tum referebat in C dicem ; quae in praesentia Corrigi possent om

Portune emendabat, ac convellebat: quihus a tem Prompta, ac subita profutura non essent remedia, quod maturiore indigerent consilio,

ea diligentius expendenda, atque statuenda in id tempus rejiciebat , quo in Urbem reversus

68쪽

BARBA DICI LIB.Ι. CAP. Vt I. saccuratiorem de iis consultationem institueret. Clem seorsum Vocato , quae necessaria ad ejus emendationem Videbantur , gravi, amantissim que oratione inculcabat: Ecclesiae vero Redi ri visitationis decreta stripto conssignata tradebat , quo ea rebus ipsis , atque usu perfici curaret : Populum denique universiim in Templo Convocatum ad Dei timorem, ad mutuam charitatem , ad sacramentorum , & catechesis frequentiam , ad omnia christianae pietatis opera amantissime CohortatuS , atque omnibus omnia fausta a Deo precatus discedebat. Perfunctus unius pagi visitatione , recta ac celeriter in alium contendebat: discedentem vero effusa populi multitudo , & circa ipsem stipata omnium aetatis hominum turba Contis neri vix poterat quin lacrymis Prosequeretur, atque in voces erumperet tristitiae , & amoris plenas . Sic inter publicas doloris , pietatisque significationes ad alteram proficiscebatur Ecclesiam non minora Viarum , curarumque incommoda subiturus. Cum enim vel ultimum lustr re vellet Dioecesis sitae Pagum, ac Victura, nunc abrupta montium , nunc abstruses vallium recessiis per angustos, atque impervios calles adi

re Pedibus cogehatin', ex quo intelligi potest F a quae

69쪽

- DE VITA B. GREGORII quae pericula obierit , quot labores iis itineribus fiastinuerit, praesertim Cum ubique eamdem agendi, visitandique rationem nullo vitae , Commoditatis , aut valetudinis studio constanter

retineret.

Quem vero ceperit ex iisdem Iahoribus fructum aestimare facilius est, quam brevi nar ratione complecti . Id primum est. assequutuS , ut christiana institutio adminiculum fidei, magistra religionis , & findamentum salutis , jampridem neglecta ubique locorum restitueretur e Tum ut dispulsa divinae Iegis ignoratione se

sim quoque eXigerentur flagitia, comprimeretur vivendi licentia, pravaeque amputarentur Consuetudines peccandique occasiones tollerentur. Concionum , & sacramentorum usi IS , quo ni

hil est populo christiano salubrius, vel inductus

vel auctus ; redintegratus festorum dierum cultus, restituta templorum reverentia , Clerus ad ossicia sita revocatus, exercita ab omnibus christianae pietatis opera, mutata demum Ecclesiae, ac Dioecesis universae facies , & quam veluti agrum spinis consitum, atque occupatum acceperat , Purgatam adeo, frugiferamque reliquit, ut quodammodo antiquorum temporum discipli

70쪽

BARBA DICI LIB. I. CAP. VIII. S

CΑΡ UT VIII. Pelaginorum sectam ab Ecelefia sua

exterminat.

SEd dum agro sibi commita optima inge

reret 2lertissimus cestor fidei, morum, ac disciplinae semina, quae in uberrimae spem mes sis jam adolestere coeperant, non defuit inimicus homo, qui Uetanis superseminare tentavit. Ρerea tempora JacobuS a Sancta Pelagia Iaicus Mediolanensis vitae sanctitatem ementitus , mmulatae virtutis ostentatione multorum animosita OCCUPRVerat, atque seduxerat, ut spiritualis vitae, ac sublimioris Contemplationis magistrum ac ducem se iis praeberet . Clandestinos vir rum , foeminarumque coetuS Cogebat, in quibus instauratis Gnosticorum, Beguardorum, Begu,narumque illusionibuS , atque spurcitiis exitiosa

dogmata late propagabat. Pulsi e Brixiana dio celi opera ac zelo Petri Cardinalis Ottho ni ejus civitatis Episcopi, qui deinde Alexandri VIII. assumpto nomine in Romana cathedra sedit, impurissimae sectae professores, qui a Praesorm tore. suo Pelagini vulgo dicebantur , in proxi

mam ν

SEARCH

MENU NAVIGATION