Regneri de Graaf De mulierum organis generationi inservientibus tractatus novus : demonstrans tam homines & animalia caetera omnia, quae vivipara dicuntur, haud minus quàm ovipara ab ovo originem ducere : ad Cosmum III, magnum Etruriae ducem

발행: 1672년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Mulierum organis sec. 3IInanitos, & in ejus lateris cornu unum tantum ovum Comperimus 3 cujus

diversitatis causam suspicamur, vel quod aliquot ova undoso uteri m tu, intestinorum motui peristallico non absimili, deorsum versus vagianam delata , foras propulsa fuerint,

vel quod in folliculis consumpta acluterum non pervenerint ι vel alio quopiam modo sinistrum eventum habuerint. Horum Ovorum magnia tudinem exhibet Cit. Tab. 26. fig. .. Septimo a coitu die aliam examinavimus ; in hujus Ovariis exinanit aliquot folliculos praecedentibus m jores, rubicundiores, ac duriores Perspicati sumus a & totidem transparentes tumores sive cellulas in diversis uteri partibus conspeximus s ex quia bus apertis ova multo majora ut Potecit. Tabulae fig. magnitudinem referentia exeruimus; in his praeter i ternam tunicam longe Conspicuam,& limpidissimum humorem nihil Conspeximus. Mirandum est ovatam

362쪽

318 REGNERUs DE GαAAstam exiguo temporis spatio tantam liquoris copiam imbibere, ut quae antea facile, jam dissicillime ex utero

desumantur.

i Octavo a coitu die aliam aperui--us , in cujus deXtro uteri cornu unam, in sinistro duas cellulas vid, mus, harum una fere duplo major erat altera: ita enim Natura quandoque variat, ut non tantum in diversis ejusdem speciei animalibus eodem post coitum tempore dissectis, sed etiam

in uno eodemque diversae magnitudinis ova reperiantur ; quae tamen omnia determinato partus tempore simul excluduntur. In apertis utericornibus vidimus ova aliquantulum adaucta, quae omnia, priusquam in totum CXimere poteramus, disruptis tunicis limpidissimum suum liquο- rem profundebant: qua de cauSa Pliam octavo similiter a coitu die dissectam teritavimus, cujus dextrum uteri Cornu in duos, & sinistrum inquatuor transparentes tumores sivφ

363쪽

Mulierum organis, ctc. 3Iseellulas elatum vidimus, e quibus ut eximeremus ova summam diligentiam & attentionem adhibuimus; at simulac ad ea perveneramuS, Corum tunicae prae teneritudine pariter disrumpebantur; quo viso reliqua quae

supererant ova una cum utero elixa-Vimus, & Corum contenta album inis instar induruerunt. Interna cellularum substantia, in parte qua Hypogastrica vasa excipit, tumidior aC rubicundior evaserat. Nono a coitu die aliam vetulam dissecuimus, hujus Testiculi fere duplo majores erant, quam in junioribus , in dextro duos, in sinistro quinque folliculos nuper exinanitos vid1-mus, & praeter hos adhuc alios admodum pallescentes, quoS P eCC- dentis coitus esse totaliter nondum abolitos judicabamus , tametsi plerumque tantum subcineritia puncta relinquant, quibus Testiculorum debetur adauctio. Postremi coitus fol

liculi papilla obsiti, alii vero Plani

364쪽

3 ro REGNERUS DE GαAApexistebant. In Cornu dextro duae, in sinistro quinque supereminebant cel lulse, quarum substantia reliquis ute ri partibus rarior ac Pellucidior mul

tis venarum arteriarumque Propaginibus intertexebatur: apertis quibus dam cornuum cellulis, Ova quidem intueri, ast integra eximere non licuit , quapropter ovorum contentum in ipsa cellularum capacitate rimari coacti, illud adinstar crystalli

limpidum invenimus; in cujus medio nubecula quaedam rara S: exilis innatare Conspiciebatur; quae in aliis cuniculis nono pariter a coitu die di sectis propter summam exilitatem visum subterfugiebat. Interna celliniarum substantia, ea nempe quae ΗΤ'Pogastrica vasa recipit, prae reliquis magis tumida jam placentarum pri mordia exhibebat. Decimo a coitu die inspeximus a liam, in cujus Testiculo dextro uni Cum exinanitum folliculum inveni

muS, qui ob sanguinea vasa copio oper

365쪽

Muberum organis,sec. 32Σ per eum sparsa rubicundior erat, minorique papilla praeditus , in hujus cineritiae substantiae medio adhuc perexigua Cavitas apparebat: in sinistro vero Testiculo sex ejuscemodi folliculos adinvenimus. In Uteri cornu-bus tot etiam cellulass unam scilicet in dextro & sex in sinistro transversi digiti latitudine a se invicem distantes offendimus, in quarum medio rude mucilagineum embryonis delineamentum velut vermiculus delitescebat, uti exhibet citatae Tab. fig. 8. Placenta quoque clare ConspiCiebatur, Cui ovum mediante suo ChorioanneXum erat. Ovorum una cum Utero Concoctorum materies, album inis instar induruit, eundemque saPO- rem referebat, ac elixa Consolidataque Testiculorum Ovorum substan

tia.

Duodecimo a coitu die aliam aperuimus, in cujus uno Testiculo se Ptem, in altero quinque folliculos exinanitos reperimus; totidemquo

366쪽

32 2 REGNERUS DE GRA Aucellulas uterinas Praecedentibus jacimulto majores ac rotundioreS, in qua rum medio embryo tam conspicuu, Crat , ut artus quodammodo digno scerentur, in cujus Pectoris regione duo puncta sanguinea, ac totidem

albescentia sese in conspectum daahant , in abdomine mucilaginea quaedam substantia hinc inde ad rubedinem vergenS CXoriebatur. Plura in hoc informianimalculo ob teneritudinem cernere non licuit. Decimo- quarto a coitu die aliam

dissecuimus, cujus Uteri cellulas adhuc majores evasisse, dc plura ac turgidiora vasa sanguinea ad se allexisse Conspeximus s advertimus quoque Cellulas , quo magis augescunt, eo magis ad se invicem accedere, &earum interstitia diminui. Membranae vero Amnios & Chorion una nectebantur, quae quamvis crassiores ac

robustiores appareant, difficilius tamen, quam in Ovis integre ex Utero

exemptis, a se invicem disjunguntuDquiis

367쪽

De Mulierum organis, sec. 323 quibus disruptis embryonem vidimus, qualem exhibet Cit. Tab. fig. o. capite scilicet praegrandi ac pellucido, cum Cerebello in apicem porre-Eho: oculi prominuli, os hians, Mquodammodo etiam auriculae jam dignosci poterant : spina per dorsum albicante colore in longum Protendebatur, quae circa sternum inflexa carinam referebat s ad cujus latera i nerrima vasa sanguinea CXcurrebant; quorum ramifiCationes ad dorsum M pedes extendebantur. In pectoris regione duo punecta sanguinea praecedentibus majora Cordis ventriculorum rudimenta prae se ferebant , ad quorum latera totidem albescentia puncta loco pulmonum visebantur. In aperto abdomine primo subrubens sese manifestabat hepar, albicans deinde corpusculum, cui instar fili contorti materia mucilaginea annectebatur, ventriculi ac intestinorum primordia. Quae omnia in sequentibus majorem tantum molem ac perfectiOX a nem

368쪽

3a . REGNERUS DE GRA Asnem acquirunt: & ne eadem toties

repetita narratio nauseam moveat,

reliquas dissectiones in hoc Cuniculo rum genere institutas Consulto praeteribimus, unica duntaxat CXcepta, suam penultimo gestationis die in nituimus, ut ea, quae in prioribus confuse tantum dignoscebantur, in

hac elucescant.. Vigesimo-nono demum a coitu die

qui est penultimus gestationis) inspeximus aliam, quae sex hebdomadibus ante pepererat, & in coitu, quo foecunda reddita est, omnem crassiorem masculini seminis portionem remiserat, quae limpidissimae cujusdam gelarinae consistentiam quodamminclo referebat. In hujus Ovariis undecim exiguos folliculos albicantes offendimus , & adhuc alios longe minores, a Testium substantia parum aut nihil discrepantes. Videnturo vorum folliculi in Testibus non in is tum evanescere, sed aliquod in illis Punctum relinquere , unde procul

dubio

369쪽

Mulierum organis, sec. 32Fdubio contingit, quod cuniculi quo saepius pluresve foetus ediderint, eo etiam Testiculos majores aC albicantiores habeant , sic ut ex sola Testium inspectione, an saepius pepererint, Mplures foetus habuerint, Conjicere V leamus. Ovario perlustrato ad Utorum progredimur, quCm non amplius in cellulas distinctum, sed instar infarcti farciminis undique distem

tum Comperimus 3 qui motu undoso, peristallico non absimili, ita agitabatur, 'ut foetus vaginae proximiores membranis adhuc obvoluti in lucem prodirent; idque adeo PraeProPCre, ut nisi totum extirpasmemus Uterum, haud dubie omnes expulsi fuissent. Disse hi Uteri crassities vix major Crat quam in vaCuis , secus ac in mulieribus accidere diximus: in illius cavitate undecim foetus calcitranteS Conspeximus, qui mediante membrana Chorio, qu1 Omnes seorsum in vol-Vuntur, tam arcte simul Copulaban tur,

ac si uno eodemque Chorio inclusi

370쪽

326 REGNERUS DE GRA Asfuissent. Singuli foetus Chorion ab arteria Omphalo-mesenterica san guinem suum accipiebat, Amnio proxime incumbebat. Ad membrana rum figuram penitius eria minandum, primo per tubulum Amnium statu distendimus, quod figuram renis nobis exhibuit, in quo nihil omnino liquoris Continebatur a quo viso tubmium per foramina in albicante Placentae parte conspicua in membranam urinariam immisimus, qua methodo vidimus eam pluribus quasi cellulis

eXCaVari, quarum CapacitaS alteri, in qua foetus erat, non multum cedebat:

in membrana hac urinaria drachmam semis liquoris urinosi offendimus, cujus ingressium ut investigaremus, syphonis beneficio primo liquorem, deinde natum per Pudenda in vesicani urinariam immisimus, sed neutrum eorum in membranam urinariam adi gere Potuimus. Placenta in hisce an,

malibus illud peculiare obtinet, quod licet unica sit, duplici tamen substan

SEARCH

MENU NAVIGATION