Insectorum sive minimorum animalium theatrum olim ab Edoardo Wottono, Conrado Gesnero, Thomaque Pennio inchoatum ; tandem Tho. Moufeti opera sumptibusque maximis concinnatum, auctum, perfectum

발행: 1634년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

CAP. XVI. Formicarum Encomtum , n quo dissereη . Natura, ingenium, earumqu usu aescribitur.

baeis. Xorsu in Formicae laudes, nescio an a corpore an ab animo prin-

os incipiunt ducam cum utroque non solum multis Insectis, sed etiam

quibusdam hominibus Formicae sunt plateiendae. Neq, enim unora isticuli Coclitum prosapiam referunt, neque limulis aut truculentis oculis conspiciunt neque collatitio ventre incedunt, ut Comici Ballio, neque insigniti, vari, algi,sompernes, ventriosi, bucculenti,panso o: e macilentis malis, inculta front et effario utero incedunt, ut Nobilesvi Heroinae per multae, quibus libi)Herijt; sedd formae dignitas mentis bonitatem consequitur, naturaque illis pro suo loco ordineNonstantem &absolutam quandam peisectionem attribuit Cardanus visum ijs primus eripere voluit , ob

corporis parvitatem sarum memor multa esse muscarum&culicunt genera formicis minora, quae tamen oculos&Visum obtinuerunt. Sedu oculis

capiuntur,quid lux ij prodesset non video, & caeca nocte aeque atque interdiu claborarent. Fateor equidem antennas ipsis loco baculi inservire ad viam tentandam, non quia cujusmodi siwia, non perspiciunt, sed quod mollitiem, duritiemque objectorum ijs tantum medij explorant. Caput habent exiguum, sed carilibrmerotundum , cerebrorum, oculatum, ore item dentato,

gutture non elinguid palato praeditum. Pectus illis quadratum, cottism nitum, pulmonibus, vel vicarijs sollibus donatuis; quibus illa firmitudo &laxitas, ut nullis laboribus anhelofi spiritum semper ducant liberrimum. Vemristomachus inest ad digerenda venena serpentibus&busonibus saepe vesci tur non imbellis, atquc uterum grandis calor fertilitas quaedam grata commendat. Quid ego hic pedum celaritatem agilitatemque mem rem, aequalem incessum quibus non solum equos gradarios vincunt pro corporis analogia sed etiam citissimis quadrigis praeserenda sunt. Colore per loci & genetis differentiam variant. Nam4 rubros habent Magni imcolar, audemelitae albos agnoscunt Europari potishmum' ros viderunt.& aureos, atque ex flavo nonnihil erubescentes. Hic vero breviculi, strigosiores, tenui collo, graciles,&infirmi corporis videntur tamen ra onus triplo corpore majus&ponderosius portant, atque etiam Indiani non contati es . temnendae molis, magna carnium frusta aurerunt atque absumunt. Corpora vid M.; mores quos antegerebant

Nunc audi parcum genu est, patieno laboris Virg. . Eneid. Quaesitique tenax, cst quod quota reservet. Sane quoties ah IulisCaesaris profusionem Caligulae luxum, Neronis pro- diealitate,nepotinas Apicishelluationes,&Ηeliogabali sumptus repeto magnilicos toties Formicae genium ingenium maxime laudo. atque hominum prudentiae facile praesero Vixerimi illi sat cio suavibus modis, atque uncta εpatribus patrimonia, opulentas haereditates obtinuerunt. Tamen commentInovum balnearum usum, periculosissima genera ciboru, exquisitissima convuvia,liburnicas de Cedro factas, gemmata puppes, margaritarum potionem; unius anni curriculo tantum decoxerant, quantum toto vita decursu, spolijsuibuti indomi istisve habitis,extorserat. Habuit Licinius Crassus olim multa, Quem ad incitas redactum, occurrentium cachinnis exceptum, populus Per vadibr-ἀυitem vocarit. Atqui proh deost inquit Comicus. Quam miser Risthoc est verbu,rubuisse tam ommulta,babere jam tabula Quam Di iligo by Ooste

262쪽

ici a minimo manimalium I heatrum a

nobis Formicam imitari prat staret, quae collectas Autumno fruges hibernis commeslationibus non prodigit, ea in ruturos usus diurnumque alimentum pio vide conservat. Hinc fit, ut non arida unquam pauperie excrucietur, necisciveri, ibama undis actetur, nec aere alieno obnoxia implicetur, nec ab alia munali, vel operam, vel vita salutisve praesidia mutuetur. Et, D nugalitas a trugibus, quod Erymologi statuunt, ut a tuent. Majores nempe nostri, veteris sobrietatis magistri, alias epulas haud norant: uane illam a protoplastis illis parentibus, in Formicas migrasse verisimile est, quae illis 1olis

vitam sustentant siccam, conquisitam terculorum multitudmem effugIunt.

Ex his igitur Myrmedonas, optimam qua temperantiam, qua diligentiam

atque laborem spectes. Graecorum gentem nasci non male finiat poeta. Vnde enim illis tanta rerum opumque aurientia, nisi formicina quadam prudentia paria servassent, in paupertatis evitationem reposuistanes Atque sicut in retinendo parsimonia, ita in acquirendo sedulitas, industria, sagacitas diligentia ipsarum mirabilis spectatur. Primum autem vitae, deinde prolis, ulcimo victus commodam ineunt rationem Ante omnia aedes sibi parant, ut Auleo illo seculo, non tegula deliciari, sed viridante cespite tectas, nonco to latere, sed teri eo quodam muro circumcinctas Pyramides fossas AEgyptias, Creticumque laberinthum historia plurimum celebrant. Sed fostarum quas Formicae fodiunt elegantiam, figuram, dignitatem, flexiones, diverticula, anfractus, nemo satis videat aut laudet. Etenim hae inestabili prudentia ac artem omnem vincente, subterranea aedificia tortuosissime comstruunt, ut viam solum inviam insidias sibi struentibus aperiant. Primum terram teneris unguiculis ligonum vice excavant, ac pro cavernis posterioribus pedibus bipalliorum loco ejiciunt Hinc regestum exaggerant, ac tanquam

muros vel propugnacula circumvallant. Deinde paleis,stramine, nondibus, corticum iamulorum tragmentis opus tegunt,novaque materia accumulata

turrim erigunt de longinquo eminentem. Urmeciam dictam jacto suta mento longe excelsiorem, & declivem tum ne pluviis stagnantibus aedes Concidant, tum ut aere item perflatae salubrius degant. Figuram aedifici, divinum hoc animalculum a coelopeiijt, vel quia multitudo suae gentis capacissimam posceret, vel praestantia optimam expostularet Introitus non reinctus, sed variis meandris valde perplexus atque ambiguus. Cavernas in hac sua arce triplici ordine distinguunt, sed aditu tam inaccesso, ut vel Argum i sum tot ulum saepe eludat. Prima camera satis larga, quasi basilica videtur,

ubi omnium una Panegyriso conventus, a nobis Panwrmecium vocati:sub hac proseminis Gynecatum Dedalea manu& opere Brinato,quo ovis in tuto positis fartus pariant, fabricatur, ne posteritatis videatur neglecta cura. Tertiae ardes intimae&tutissimae ab imbribus pro granorum acervis extruuntur,

ut ibi quasi in horreo ventris thesaurum condant, ab Hyberno frigore omnia pervadente praemuniant. radicesis extimas monticuli oras Carmiterio assignant, eoque vita defunctos cum honore sompa sepeliunt. Atque haec aedificirratio simpleti illa quidem & in terea cavernis posita, qualis illa sapientum priscorum, antequam superba, caelo minitantia tecta insana Nini ambitio excogitaverat. Ab ejus obitu, Reges memorem aut Principes stimo eximi subselli civibus quidam supersunt, qui immani sumptu, non formicinum cumulum, sed auseolum, vel cadaveris sui ergastulum aedificant, dique opera acie poliendum curant. Migni sane qui ab ipsis sormicis

ViVi reant, ut prudereis animalis morsu intereuntes, di nas stultitia luant

Poenas . Neque aediculas vel turres erigunt, ut otibsis latibula, male seriatis asylum subminilirent sed quisque imperante tamen nemine honestam mbi capit provinciam, in Democratiae sua publicam utilitatem mutuas vicatriasque Dibilia in Corale

263쪽

riasque operas impendit. Hi enim, veluti infodinis metallicis, sese cunicu lis agendis strenue exercent illi aedibus reparandis, ornandis, everrendis. que vigilant alij mortuos, magna comitante caterva, derali solennitate in Propylis sepulchro claudunt; alij contra aegrotantibu praestant auxilium, atque ex thesauro granum quoddam me amentosum, sunt enim ibidem pene omnium herbarum grana' apportant atque praeparant. Nec desunt illis Frumentarij, spicilegi promi condi oeconomi fabri, architecti , fornicarii, cunicularii vel potius eae lingulorum virtus scientia , ut quisque quid ubique factu opus sit recte teneat, & reipub juvandae comiter i cumbat. In communi autem opere qui labor, quanta sedulitas apparet 'Si Myrmeciam subito extruere in animo sit, vel saltem ob veterum ruinam perinjurias talparum suffodientium factam novas quam citissime aedes ponere necesse habuerint veluti facto examine omnes prodeunt, atque e dir tarum rudere, in vicinia alias aedificant. Primum autem ovagranaque dispem se colligunt, suo quoque loco recondunt, postea cumulum reparant, cui addito tecto, sarta tectaque singula praeservant. Festo dato sele in segetum strage quando pabulatum proficiscuntur, Majores natus tanquam duces praecedunt, reliqui sequuntur. Illi summam stipulam scandentes spicas demordent quarum ruinae juniores inhiant, ac delapsis glumis vaginis granum eximunt, exemptum deinde domum portant, ac erosa ligula; ut germi nandi facultatem eripiant si necessitas jubet, pro foribus insolant, factaque ventilatione iterum reponunt. Peracto Spicilegio, triturantium areas freta

ruentant, atque inde non clam sarreptis; sed palam arreptis vita subsidiis,aesaurum penuarium locupletanis quem ipsorum laborem Virgilius scitea

. serat his versibus: Ac eluti ingentem Formica farris acervum Ouumρνιι iant, Hemis memores, tectoque reponunt It nigrum campis agmen pradam, per herbas Convectant caste angusto Parsyandia rudunt obnixafrumenta humeris, pars agmina cogunt, Castigantati moras opere omnis semita servet.

Quare rson immerito mortalis prudentiae Princeps, pigros illos glirinos homunculos qui ut mures semper victitant aliena quadra, ostiatim vaginstipem rogitant, Dad Formicam in disciplinam religavit; ut ejus exemplo occasionem premant, paupertatem exuat, laboremque Commbam bonorum propolam plurimi faciant. Huc tendit illud Gallicipoetae,

O puer, a lenta quisiquis laqueare vacus, Formica munimen adi , aua promis mater

Oeconomussoremat ne e penuria rerum, Mense uno glomerat, quodiolisitfatis anno. Haec illarum giligentia in colligendo, sollicirudo in praeservando, prudentia in recondendo, oeconomiae disciplina in distribuendo alimento Videamus quoque modestiam in itinere, quae non omittenda mihi videtur. Nam licet angustam terunt viam, tamen nulla ibidem rixae, luctat, vel concertationes, murmurilla, digladiationes aut caedes de via audiuntur, sicut inter superbos uvenit: Ied minor majori, inanis onerato cedit, devitare in M, tius injuriam per modestiam, quam petulanter inferre paratus est. Si quis conserat onera cum corporibus earum, fateatur nullis pro portione vires esse majores; serunt ea morsu Majora aversae postremis pedibus moliuntur, humeris obnixae. Inh reipub ratio,memoria, cura Semina arrosa condunt, ne rursus in fruges exeant e terra Situi obnoxia, imbre madefacta, foris Prostium, soli exponunt, abstergunt, torrent, di deinceps horreo recon-

264쪽

--- - - -

Li s. r. minimorum animalium Theatrum.

dum. Majora ad introitum dividunt. Operantur noctu plena Luna probi ut 'messores solentheaedemque interlunio cessant Iamin opere qui labor 2 quae sedulitas it quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies authore Plinio ad recognitionem mutuam nundinis dantur. Quae tunc earum concursatiostquam civilis, Oversatio' quam ossiciosa salutatioiquam diligens cum obvijsqusdam collocutio atq; percontati, Silices itinere earum attiitos videmus, xin marmor semitam excavatam me quis dubitet, qualibet in re quid possit quantulacunq; assiduitas. Nam eadem iere omnes semita viam capescunt , quia si onus vires portantis superet, obviam venientes impeditam adsuvant, humeros manusq; praebent auxiliares, si levius, pauca'; si ponderosius, multe accurrunt, vel retrahendo,uel trudendo,uel onus si majusfierit arrodendo dividendoq; opus promoVent eoque pacto magnam stipularum quisquiliarumque molem comum reducunt. Si quis vero laborem formicarum impediret, quod obvij nonnunquam serpentes atque rubetae faciunt.

et quaruniper vulnera lauros, Corda vomunt,pulchrumhmonsuccurrat in armis.

Tunc enim veluti Syncretismo facti conspirantis lentis civisque morsibus hostem perimunt Parum se de repub mcrituni putat, quisquis communis hostis corpori dentem non infixit, eoque nomine concertant Messis tem pestate ubi hoc accidit, in exanime corpus non saeviunt, sed statim a prostra' to hoste, ad pensum recurrunt, Neposita in castris ante praelium grana recolligunt: neque enim spolijs inhaerere prudens consilium est, ubi gravius avocat negotium. cum cadavere certare inglorium ducunt. Vescuntur,

tissimum tritici, siliginis, eae, mazae granis, qui est ipsarum delectus solidioribus Cupressi nucleis valde delectantur, floribusque herbarum teneris iubicantibus. Scorpios, Geraret dictos comedunt Rha i iesie, serpentumque & ranarum cadavere tamem sublevant. Alioquin a putridis xv nenatis abhorrent, frugesque menstruo sanguine pollutas ne gustant, ne tangunt quidem. Nonne item hominibus equos, lupos,serpentes, olera,cadavera arctissimis in obsidionibus fames ingeniit Munditiem illarum id satis comprobat, quod in granorum lumis seu solliculis mortuos efferunt, ut Romani olim in urnis, nunc in feretro, defunctos sepelierunt: aedes enim gestiunt. puras colere, eumque in finem alui onus irinae simile non intus ponunt: atque ubi per coenum facto itinere maculosa redeunt, in ipso aedium vestibulo ad asperum sese corticem elimant Fartuum illa illis cura amor, ut semper in ulnis ova gestent, quamdiu and nimiam amplitudinem labores impedientem non excreverunt; deinde alto sinu deponunt, ut Pico Martio,Vrso, L sciniae, alijsque eorum praedonibus imponant. Quum vero exclusis ovis Formicula eruerint, illico ad laborem eas instruunt diligentiam, operaeque impatientibus cibum denegant. Hinc videas cuique quandam dari provinciam: fortiores ungulis ore, rostellis, terram egerere 'gestam accumulares cumulatam leviter ut spongiosa fiat 'ipulis inspargere Sapientiores aedificant, minores in cuniculis versantur; peritiores maeandros, labyrinthos, concamerataque cubilia efformant. Si quem otio languentem viderint, non solum fame maceratum aedibus ceu spurium exigunt sed etiam pro foribus ductum facta omnium ordinum corona, capite mulctant, ut filiolis documen to esse possit, ne pigritia in posterum & mollitiei nimiae animum appellant. Coitum diebus labori& quaerendis frugibus convenientibus omittunt, hyemeque potissimum, quando nec seritur, nec metitur,propagationi studear.

265쪽

L. B. 2. proli ad corporis alimoniam, vel ad mentis doctrinam desit. me Formia carum fortitudine Solus ambigere is potest, qui nec vidit ipsarum pug

nas , nec natam de hs famam accepit. Neque enim bilis tantum his inest ut adagium loquitur , sed etiam pugnandi institutum, quo vel cum hoste externo manus conserunt,uel civilibus bellis per famem ortis invicem comfligunt. Etenim licet plen horreo,nunquam litigant formidae, atque Dem cratiam suam habent cum satietate rerum incolumem: tamem; quod in Monarchijs etiam optime institutis accidisse legimus an annonae caritate vel defectu potius, de victuvi vita pugnas ineunt acerrimas, minoresque majores quasi grandiores reipub gurgites hoppugnant. Necessitatis quippe est dare non accipere leges, tumque imprimis venter molestus cliens, quando vacuisela singultantibus intestinis semet ipse exedit Lylimacho pauci justiores reges numerantur, neque Atheniensibus subditi meliores utrisque tamen fames multa suasit perperam, atque illum pusillanimitatis, hos defectionis crimine inussit. Laudandum igitur hoc Formicarum bellum non pro Corona murali, vallari, aurea, vel graminea quae antiquissima perhibetur habitum: sed intestina necenitate matura duce expressum, vahdoquidem ne ipse quidem Solon sitim perferre nec Salomon famem vincere valebat. Suffo-ciunt enim istae omnes parietes, nullis teneri se vinculis patiuntur, sola que leges & limites non agnoscunt. Hujus pugnae miram historiam refert eas Silvius lib. de Europa, cap. o. in haec verba: In agro Bononiens pyrum aridam pastus gratia ex minoribus formisis famelicis complures ascendunt, supervenere majores non parvo numero, quae illas erepto faucibus bolo par 'tim occiderant, partim dejecerant. Dejectae ad suam revertentes Myrmeciam sive acropolim, in itinere cum obvijs quasi habito colloquio Linsutias memorant, omnemque sociorum vim iumerum castris educunt. Post duas fere horas tot Minorum centuriae, tantae acies exorta sunt ut totus ager niagro agmine atratus videretur, accessere stipatae omnes, 4rboris undique stipitem circundantes, paulatim ascendere ceperunt. Majores, ubi hostes adesse anumadverterent, conglobatae superne pugnam expectaverunt, postquam simul commissis praelio acies convenerant, Majores e minoribus petamultas morsu rabido interemerunt, omnesque primo impetu ascendentes miserrima strage consectas disjecerunt, ut mortuarum cumulus ad pyri radi

ces non parvus in terra succreverit. Reliqua minorum pars mediaque acies, non animos propterea ponere, aut loco cedere voluerunt; sed concenturratis spiritibus ultionem tentant, pertinaciusque instantes, atq; aciem acie prementes, majori quam antea numero arborem conscenderunt, hostesque a tergo,

a latere, & a fronte undique pungentes,manus herbamque dare Vi coegerunt. Magna majoribus vires ad victoriam valuissem, nisi minorum praevaluisset numerus, unamque viginti simul essent adortae. Haec acta sunt Eugenio . Pontificiscathedram occupante, spectante Nicolao Pistoriense juris consultissimo viro, omnemque pusnam bonad sincera fide narrante. Tale quid

olaus Magnus recenset psaliae &Molmiae contigisse, antequam harbarust claimmanis ille Tyrannus Christiemus Secundus a Suecia incolis E Gothorum Suevorumque regionibus fuit expulsus. Quo in praelio illud non omittendum, Minores post adeptam victoriam si ,rum cadavera inhumasse, relictis hostubus4 ad corvos parosque expositis Martis item in aream Campanile elegerant altissimum, acsi Tyrannorum prodigium ejusiue Satellites, ad sitius

ti ἀ re αλιψιν poenaeque imminentis contempiationem, clara voce vocarent atque attraherent. Elephantos atque V os laedunt, sed non nisi ab illis prius laesae, Serpentes, Dracones in rabiem agunto affigunt, sed vel quia laborantibus iter inpediunt viamque obstruunt, vel quod cavemis turribus π

266쪽

Li s. r. minimorum animalium Theatrum.

scis venenatum halitum inspirant. Cicadas gliresque summo prosequuntur

odio vias quia cantando aeritatem conterunt, hos quia dormiendo hyemem

peidunt, pariter enim&male occupatos&desides respub bene constituta punit, otiososque civitate ejicere solent Spartani. Longam vivunt aetatem, imo mortalitatem vix gustarent, nisi ab avibus immaturae abriperentur,uel vijsque Minundationibus aquarum suffocarentur. Sanae degunt plerunque,

quoniam illa tria Platonis saluberrima strictissime observant, εὐιὶ,-ου, ει ποsic, sos γορος in νάεηMν. Quid enim illis in labore alacrius, in alimetito

temperantius, in Venere moderatius unquam peperit natiira Multa illis etiam domesticae disciplinae, justitiae, amicitiae aliarum lue virtutum insunt semina: quae si vel natura vel arte nobis infigerentur , non alieno amplius sudore viveremus homunculi, ventrisque fieri mancipia recusaremus. Habent item quendam suturorum sensum nam imminente tame mirum in modum sunt laboriosae, noctu diuque operam continuantes, thesaurumque ingentem undique condentes, unde Iuvenalis Satyri 6.

Formica tandem doctin depelle mari stra. Quum igitur ut omnia paucis perstringam tantae pietatis, prudentiae , stitiae, fortitudinis,temperantiae, modeitiae, charitatis, amicitiae, frugauitatis, perseverantiae, industii artisque nomine praecellatit haud mirum si Plato in Phaedone statuerit: Qui virtutem civilemque vitam consuetudine eropri ve diligentia coluerunt absque philosophiae adminiculo, eos a Formicis animas sumpsisse, atque in easdem mortuosi verti. Huc acccdit, ut anteata ru-li, Myrmidonum tabuli qui olim Egineta cum essent,diligenti agricultura, perpetua lassura 'improbo labore, continua palsimonia cum virtute umcta, ad eas opes pervenerant, ut humanam sortem & indolem superantes, Theognis ε Formicis ortos, vel in Formicas versos fingere necessum habuit; undet ut Strabo resert Myrmidones sunt dicti Graeci aliter ali rem narrant Iovem scilicet in Formicam mutatum iurymedusam Gratiarum nutatrem violasse vacsi non aliter optimam mulierem quam optimi animalis figm ra specieque falleret. Hinc postea Iupiter Formicarius, Tormicarum rex dictus. Ea enim virtute ac justita praedita Formicarum gens, ut nec rege opus sit aliquo, dum suos quisque regit affectus, vel saltem illo tantum supremo, quem invocant omnes Iovam4 qui Formicinae, humanae omnis virtutis, unicus fons & author merito censetur. Etenim inter homines qui rectilis Fo micas regat nemo est .imo qui docere ipsas deberemus it inquit Hyeronymus)discere ab ipsis varia possimus6 corpori&animae salutaria. Nam cum contra industriam Mingenium suum absconduntur,propius abesse pluvias ceruto novimus L&cum circumquaque concursantes ovaque progerentes cernimus, tempestatum ventorumque violentiam praecaverimus. Solent item rustica prudentia nobiles, frumentum omni foro praemercari, famis futura praecognitione, quoties formicas, veluti conduplicatis passibus in lentius curarere, granisque reponendis sudare animadvortunt. Rectius quippe tertilis naturali quadam magia tempestates praemonstrant, quam Divinaculi nostri Planetatij, alijs vereque doctis omnibus derisi atque xplosi. Nam ut Ennium Loquentem audiatis, Hi quum sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam: si Mibu divitias Eicentur, ab his drachmam Dipetunt. Neque minus eleganter Accius Poeta in scribendis tragae diis summus, ut in

Attiuis legitur;

Nihil sinquit credo Auguribus, qui aures verbis divitunt uenas suas ut auro locupletent domos

Y a Melius

267쪽

Melius illi quidem, meo judicio, qui Formicam observant,atque ex ejus m

ribus, labore, industria, quiete, studio, divinant Midam legimus omnium facile reguuidit imum cui jam adhuc puero dormienti formicae in os triti. cum congesserunt, varicinata proculdubio, eum Formicina prudentia praeditum, eas frugalitatem labore opes conquisiturum: ut aureus Fortunae pul-luso Bonae Deae alumnus diceretur. AElianus Quum etiam Tiberii a laris Serpentem in delich habitum, adhuc viventem corroderent atque absumerent,nonne eum satis commonuerunt, caveret sibi a multitudine, qua postea misere interfectus ani nam reliquit ' Saetonius. Animam vero nostram instruunt virtutis & laboris exemplo, tum quod parsimoniam inculeanto petasseverantiam, tum quod perpctuam servent in opulentiavi inviolatam amicitiam. Nam licet ea tempestate homo homini Lupus, cum abundantia ha-bcndi plura cupiditas vocant Graeci saccrescat, tamen ἐν Osisma; γάθοῖδε, μύυ-υμυρ ξελς, ut Comicus loquitur, neque unquam nisi fame ingenti digladiantur Avaritiam illis impingit Horatius, quod semper augent

acervum; verum, cum in commune bonum id faciant, convitium istud illius, non illarum vitium merito censebitur. At Serrime comedunt,4 venenis quandoque vivunt fateor, sorte Theriacae loco utuntur an propterea non laudandae Formicae s imo etiam ut Ciconiae, publici Stilci sumptibus insuperflendae, ne dicam, cum Ichneumone colendae sunt. In Isthmo Formicas Soli immolabant Sacerdotes, vel quia pulcherrimo Deo sic enim habebatur pulcherrimam hostiam, vel prudentissimo quippe omnia novit prudentissimam dare oportuit. Verum insestar inquies sunt vitibus, fraxi-nellis stolonibus, teneris permultis plantis dicunturhiae a Plinio, Pestes arborum. Imo melius & rectius Gellio, rindices est Iudicis otiosorum Dev cant nos enim hoc pacto elustris popinis ad hortos agrosque diligentilis colendos, ut exerceant ingeni vires, atque ad rem attentiores, quantum aequum est, reddant. Exi enim, iij mancipium, atque calidam calce gravidam pauculam aspergito, me tibi, nisi Formicas illinc omnes longe abegeris, movos vegetioresque spiritus plantis infuderis orismum, sulphur, assa, nitrum, cochleae, lupini, laser, cucumer sylvestris, fel taurinum; cocta, projecta, suffita, illata: varia denique instrumenta in procinctu sunt sedulo&dilagenti, quibus hanc citissime pestem nisexigas, esistuctus co-..piam, industriae tuae murium vectigal jure expectes. Quaecunque denique

Vespas&crabrones arcere supra notavimus, ea tibi dederint remedium,&sormicas una opera interiment. Quamvis reveri 6 piger in alere potius debes hoc animalculum,in statuam illi statuere auro factam. Sic enim antiquitas olim egisse scribitur, quum θη---ta, set. -υna uino, sub symbolo Formicae tres ore spicas tenentis, veneraretur. Sunt enim ut Aristotelice loquar ni, Mi sive populares tantum & ex reges. amen quisque sibi&patriae pater est , rem tamque familiarem quam communem pro viribus adaugent. Quod si objeceris, Formicas morsu suo ruborem, tum rem, pruritum,4 deinde acrem dolorem tibi inferre equidem haud miror. Illud potius admiror, quomodo vel visa te totum in horem non dederint, quem pudere oportuit recordantem tantae in tantillo corpore industriae, &rot ejus vigilias, labores , tinera, sudores, animo volventem Nec tamen adeo grave vulnus infligunt otiosis quos unicos laedere Guntur quin emplastro

Varignanal ex muscis Iormicis auxi, ultro coalascat medentur enim

ut Scorpiones suis morsibus, & cum malo medelam pariter affertint. Alia tibi remedia Plinius, Columella, Amoldus. Elianus, Albertus, atque i. resis subministrant, sed norunisi Formicina prudentia promenda & applicam da Vis ut infinita illarum beneficia, pro leviusculo hoc damno, tibi eam merem 'Diuitia i Corale

268쪽

L. m. a. minimorum animalium Theatrum.

merem Paratu interim aures,in aequus audias, quae de Formicarum viribus produnt Majores Haud enim lolis Serpentibus, Draconibus, Ursis, Gryllis, Soricibus, Gliribus, Chamaeleonti, V pupae, Pico, Martio, Alaudae, Philomelae, Phasiano, Motacillae, vel Gallinis, nunc ad famem levandam cibo,

nunc ad satietatem vomitione liberandam medicamento sunt, ut ex Plinio,

Solino, Plutarcho, Palladio, Eustathio, Bellonio, Alberto, atque ipsa experientia, satis liquet. Verum Mare regionis incolas formicis rubris cum pipere conditis vesci, easque in maximis delicij ponere, Nicolaus Ve-nctus icitatur. Conserunt item ad Gryllos, pilac nonnullos inescandos, Rocam praesertim Medicinam quod attinet, paucos morbos videre est, qui bus non hae Deorum manus aliquam salutem. Torret te Febris, veluti in Perilli machina vivus ureris 'Audi mirabilem aquam, id illud extinguendum incendium in Gesnero ab amico relatum est,percelebrem R. q. soni. li. i. mellis cochlearia iij in cantharo conquassata collocentur in Myrmecia,

sic ut facile incidant formicae cum tot incidisse conspexeris, ut aqua incrasse tur, cantharum concutito, ac modo quo aquam rosaceam soles destillato.

Dosis cochlearis dimidium, vel plus, pro aegrotribus; provocabit vomitum

egregieri per urinas etiam materiem morbi evacuabit Plinius Quotidianam,

Tertιam, Euartanam atque omnem sntermittentem febrem cinari ex Magorum

doctrina author est, si aeger omnium unguium praesegmina pro Formicarum aedibus projici curet; ut primam ea trahentem apprehenderit, colloq; lih-

nexam gestaverit. Aurium te dolor vexat Ela,vitrum ovis Formicarum ipsi Dque cum formicis repleto, optimeque in furno clausum cum pane coquito, donec panis calorem contraxerit. Tunc aquam invenies, ad dolorem aurium

tollendum quotidiana infusione certe utilem. Oculopannus rapositus visum impedies e formicis rubris succum exprime, oculis infunde corrodit enim ipsos cum aliquantulo dolore, penitiis extirpat Erotin Troiulaci Theophra-p- Ova Formicarum trita&auribus imposita, quemvis obtusum auctium cito sanant, Authore Marcello. Quidam conterunt,4 aquosam substantiam exprimunt, ac instillant. Ali vitreo vase in oleo macerant, idque in igne concoctum auribus infundunt. S retenta urina, dropem nepetit, viginti sormicas cum totidem earum ovis ex vino albo bibas, salutem invenies. Ad urinam quoque intercein

tam , ova illarum distillata plinimum conserunt Leoci aventinus. Formae curans puella, certum cupis exPerimentum, quo siverciliorum arcus deni gres ova Formicarum cum mulcis trita id praestant, votique te compotemessicient. Sunt item, quibus per aetatem vel morbum Putor Poetae verbis Vapulat peculium,&libertatem penis amiserunt, ut mariti officio si velint, haud possint fungi. His auctores quidam oleum Iesaminum cum sermicis contritis mixtum, insolatum, commendant; si virga & testiculi eo fuerint inuncti huic oleo addunt nonnulli Euphorbi, scrup . . piperis,sem. rutae Ina'. Sinape a s ac iterum Soli exponunt Rhasis Arnoldii FormicaSnigras hoc in casu laudat oleo Sambucino maceratas Nicolaus cum radicibuS

satyrij miscet, aquam inde destillatam jejuno ali propinant. Gesnerus in EVOnymo Aquam eo conferentem describit. Accipe inquit,ollam melle int obductam Mad medias Formicis plenam tunc adsice piperis longi, nucis mOschatae, cardamomi, pyrethri, ana p. . butyri. q. s. per i 4 dies macerentur fimo equino, tum in balneo destillentur in jejtino parum quotidie bibendum exhibe oleo formicarum alij inquit Merulao Symphytum

addunt: alij Boracem, vel radicem imperatoriar, cum vino laudant, quando impotens dormitum vadit; atque hoc pacto virisά-Iis mulieribus sterilitatem tolli amrmant. Verum equidem miror Formicarum hac in varie poten

269쪽

α ο Insector sive LIB. 2.

tiam, quum tantum in potusumptas, omnem veneris ac coeundi potentiam auferre tradatarii essius. Idem tamen contendit, Formicas una cum sale communi,4 ovis, ac veteri axungia panno interposito applicatas, Ahiadι- cum dolorem sanare Impetigini cum modico sale appositae, praesentaneo sunt remedio, inquit Marceum. Quinetiam contra pruritum Scabiem e papulis, ut Serenus ait; Proderit ex oleo pu is, quem congerit alte Dulcibin e latebru patiens Formica laboris. ova quoque Formicarum inter Pslatra numerat Arnoldus, atque aquam ex his destillatam ad Noli me tangere o Phagedenas omnes commendat. Flaru item potenter dissipant cum vino sumptae, ex Alberti sententia. Clavos enumera, totidemque Formicas accipe, ac linteo raro una cum cochlea deis ligato xac in cineres redacta omnia cum aceto misce. Clavos deinde illinito, iurationem accipi o Capite Formicae parvae ablato, reliquum corpus digitis conterito, ac eo ab essus cujuscunque tumorem inungito; statimque detumescere incipiet Nonin Deus item, ne quid omisisse videar, So-

Iipugarum morsibus t quod est genus Formicae venenatum Cynamo os mollem desidemque Ethiopiae populum in sedibus fugavit atque delevit. Plistin Has ali dicendas putant, Clario Solipum appellat Pasca ab Authoribus in Formicarum laudes ex Anthologio, Apthonio, Natalis Comitis u/ρη-μαχιὰ, Noscheae faceto ejusdem hypotheseos libro dicen da habeo; earumque naturas&elimatam vitam Aratus, Herodotus, Str bo, Aristophanes, Rhasis, Agm ator, Bercidus, Ryssius, ZetZes, Arn bius, obiter transcurrunt; verum cum parum reliquis addant, nossem diutius Munis ιιν; ne dum elegans viderer, curiosulus essem,in singula minutissime rimancio rimas inerem. Faxit Deus, qui nos ad Formiculam otio crapula que deditos in dilciplinam misit, ipso ductore illuc eamus, ipso doctore officium perdiscamus. Pusillum sane est animai,4 contemnenaar propemodum

CAp. XVII. De Cicindela, Melae famina, aeque, threno, suis arsensi. i Eonis&generis Nobiles cum plebin conjugio copu- lari plerunque moleste ferunt. Tamen Iovem muliebres non de dignatum amplexus Poetae cantante Cicindelamque ερ Prostar, Abeum, sive Meloens quamvis Aligeri sunt ordinis cum inpennibus rem habere non pudet. Et profecto cum in his fa minis eadem naturae dignitas iis adsit qua in masculis conspieitur, nescio equidem cureos suae sortis uxorumque distaedeat, quum demptis alis,animi de conraris item dotibus conspirent. Harum nomen, formam, figuram, mores, virtutes, usus, libro primos quo de viris ipsarum aligeris multa disputabantur,abunde diximus; quamvis Impennibus hic debetur tractatus, nolui tamen am numine arminas a viris sejungere, quas La primo usque saeculo naturalis com

Amhrenilaonem vobis offero, quem Graeci etiam οῦνγ.νονἔsis vocarunt,

Alij Crabronem esse reptilem conjiciunt. Alij speciem illam P Τὸν

270쪽

minimo animalium Theatrum.

st Plinio pennis tantum disseris a Cr brone dicitur. Rostrum illi aduncum di forcipatum, vultusque erecim N cauam illam cornutam qualem in Belgio vidimus plene exprimit 3 cmlos habet piceos petitus nirsutum valde&rvividum pedes ortu flavi deinde fusci octo incisuris ex rubro flavescentibus constat reliquum eo us, quas maculae in dorso coracinae valde

ornant. A summo rostro, antennae siue cornua emergum flava, hirsuta, flexibilia, tamen lictu nonnihil dura. Mose sum ore infert agre curabilem non ita tamen laetatem, ut Phalangium videa- rura nec ita lenem quin Crabronis superet M. εια . bi plura posthac de huius bestiolae natura, moribus, Musu X- plorata habuero. lubentissime faciam,

in pariter mecum sciatis. Absit enim a me voluntas caelandi aliquid, quod reipub literariae in rem siet. ob similitudinem quam cum Asellis habetho Insectum, Asellum a me sem appcitamus reperitur enim amorum interimetes, pedum duntaxat numero quippe sex tantum parvoso nigricantes habet a reliquis discrepans aeollum illi brevissimum, corpus latiusculum, compressum cauda aliqua tum mucronata. Iulio mense agro Colcestriensi eum Pennius vidit alias nunquam reperit. Quem in medicina usum obtinuit nobis adhuc inexploraiatum est.

Cap. XVIII. De Uermibus mineralibu hexaporis. Pennu de Vermium natura Schedis, opinionem ejus aliquamdiu mirabar, quum lapidum Vermes commemoraret, seque eos in cariosis aetate lapidibus vidisse, parvulos sepedes, assereret. Etenim ab omnibus Philosophis acceperam admodum amara, salsa, acria, acetosa, oleosa, calida, frigida, solida, duraque squamvis corruptionem tandem admittunt, Vermes tamen non gignere, atque propterea a Theophrasto,siis vocantur;non quod vita,sed quod animalibus carent. Coepi reo attentius rem cogitare, justaque 4allendi nescia statera Omnium sententias expenderi tandem Majores nostros licin illic turpissimὰ lapsos persensi plusque unis Pennismeisque oculis, quam illorum omnium verbis attribui. Dicite enim mihi bona fide, Ecquid selle vel agar, eo amarius, mari salsius, sermento acrius, aceto ipso actilius, igne calidius, congelata nive simplicius atque fiigidius, Generari tamen ex lus singulis vermes certum est,in ex historia sequela satis patebit pari ratione vermiculos lapidibus innasci, non siccitas, soliditas, frigiditas, non caloris humorisve inopia prohibet neque illud admisero in λῆ----- ν

solum ubi humor materiam subministrat, atque calor humorem massistite rocreantur 1 sed ibi etiamine Deum cancellis claudere videamur

SEARCH

MENU NAVIGATION