Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

versario confert, tantaque suae causae fidueia insurgit, ut de victoria securum agnoscas. Quartam denique, ut Omnes commoti temere praelii reliquias persequeretur ac deleret, Dis puta. ionem immittere decreverat: quae etsi in aciem non fuerit producta, nihil tamen clipide,

nihil obnoxie dicere videbor , si plurimorum judicio minime fuisse dubitatum a firmavero , quin, hoc bello fortuisti me profligato, insignem triumphum c AMPEGIvs Noster deportaverit. Cum autem in hac quaestione creberrimum Manichaeorum crimen resonaret, atque interponeretur, deductus suerat Nolter ad pervestigandam ab ipsis initiis , nondum satis intellectam S expeditam , Manichaeae haereseos rationem, congrediendique morem atque ordinem, quem veteris Ecclesiae Patres tenuerant,' mirifico acumine definiverat. Eximiae quidem hujus industriae per sane quam luculentum in his etiam Disputationibus extat specimen: verum. tamen res CAMPEGIO non indigna fuit visa, quam penitus introspectam snsulari scripto pertraetaret, oinnique Uirorum Eruditissimorum dubitatione atque errore liberaret. Sed, haec, & majora alia molientem, proh dolor lvis satalis oppressit. Iam dudum hune locum, cum injucundiore

rerum varietate versabatur, oratio mea reformidabat : nec tamen recepto mori non est op

212쪽

cAMPEGII VITRINGAE FI L. 35 I

temperandum, ut, quo morbi genere caris Dini capitis vita fuerit extincta, ves verius repentino incursu dejecta, Vobis, A. o. enfrem: cujus ego quidem acerbi simi casus mentionem ut, sine maximo meo dolore, movere non possum S redintegrare, sic Vos consternatis , S letali id tu perculsiis, animis accepturos esse non dubito. Pridie ejus diei, quo morbi vis se detexit, percommode Valuit , tantumque a suspicione imminentis periculi ab suit, ut domesticis exer-- citiis, eΣponebat autem de Decretorum Divinorum Aeternitate, vegetiore etiam, atque eX- citatiore , quam solitus erat, & animo & voce operam daret: sacres in hunc diem laeta, nullasque dolosi mali, feralemque plagam impie

meditantis, notas praeferens. Sed ecce v. Id. Ian. tempore matutino fluxio,

quae jam ante saepius ipsum male affecerat, in fauces destillavit; levis tamen, ut videbatur, nulliusque periculi gravioris praenuncia: postmeridiem cum in pulmones etiam malum invasisset, valetudo sic in deterius est lapsa, ut vespera venam incidere opus fuerit, quod remedium noctu posteroque die fuit aliquoties repetitum. Sanguis autem detractus e vestigio in massam solidam, omni sero S humore destitutam , cogebatur atque exarescebat , quod male faustum signum medentes abominantur. Fomentis tamen ad latices admotis aestus dolo-

213쪽

haud parum est mitigatus; nonnihilque purgationibus S clIstere alvus ducta laxamenti de .dit. Contumax interea pulmonum oppressio non remittere, sed novo identidem impe tu crudescere, summa cum respirandi anguis stia ch dis cultate: exinde Catarrho, suffoca tivum Medici vocant, saevius incumbente, spiritus tantum non interes usus & elisus laae sit. Inderna medicamenta , quod molestiss4mus iis ne vi A quidem per strangulatas saures

pateret meatus, aversabat tu : paucula tamen medicatae potiunculae coctillaria, non sinelucta cruciatu eXhausta, paulisper anNietatem levarunt, sallacemque selieis exitus spem fecerunt. Sed hora fere tertia nocturna febris accesssit graviii ima , quae nunquam se remit tens , demio vim morbi, ducendique spiritus dii: cultatem vehementer exasperavit r donec III Icl. Ian. circa meridiem ingravescenti ma lo succumberet, tandemque ad horam Vesper tinam hunc supremum , mortalibus de sui unus curis, diem obiret. Tumulo concidimus A. O. corporis, a Pri' a jam origine ad hanc pereundi sortem prae, damnati, mortales evanidas eXuvias: ani

naus sepulchri , ictor in longe nobiliorem coelestium familiaim est adoptatus, atque ab hoc terren e scrvitutis nexu, quo nos miselli, qui CAMPEGIVM hinc evolantem lacrimis luctu prosequimur, hactenus irretiti tenemur , in

aeter Diuitiam by Coos e

214쪽

cAMPEGII VITRINGAE FI L. Isa

aeternam adsertus libertatem. Funeri super. stes virtutum ejus, quae numero illum exeme runt , memoria non tantum apud Nos, qui, qua vivum admiratione coluimus , eadem de. lanctum veneramur . sancta conitabit , atque illibata, verum etiam fama, quae Nostrum in. ter egregia hujus aetatis exempla numerabit, ad seros usque nepotes propagabitur. Quandoquidem autem ab oculis conspectuque no. stro sublatus est in perpetuum c AMPEGIVS,

ut aliquam saltem nobilissimi exemplaris em-giem, quantumvis rudi descriptam penicillo, Vobis exhibeam, non alienum erit, ct corporis S mentis, quae celsior, & coelo delibata, in caducum istud domicilium immigraverat,' haec tenui Minerva lineamenta duxisse atque adumbrasse.

Statura cAMPEGIO suit orecta, & decore supra mediocrem eminens: Os probum, quod rubore non raro verecundiam tellaretur: sisemum tamen idem, ubi res pollulabat, & in.

territum: Vultus Verus, cogitatorumque non

fucatus index; sic tamen, ut nan quemvis peregrinum ad hujus indicii conscientiam admitteret : multus in oculis animi praestantiam promittens vigor inerat: vox sonora S penetrabilis , quae mentis sensus dilucide expressbs in Auditorum animos invehebat: cervis, quod in proceris corporibus haud insolens, leniter inclinata, quam naturalem inflexionem conten.

215쪽

tum luchbrandi librisque imminendi studiimi

augebat: tota denique corporis facies elimata, liberrimi motus, ct firmae robust aeque sanitatis insignibus honesta. . Ingenium in eo fuit seliX, perspica X, azu- tum , cui ipsa refite sapiendi vim natura inseverat : pervicacissimae in quaerendo constantiae, quod, quo graviores obnitebantur dil5Cultates, eo fortius omnes nervos intendebat: Culit os alte haerentes nodos, quos plerique aut non deprehendunt, aut specioso pigmento circumlitos S incrustatos magno cum veritatis detrimento occultant , sacile indagabat& expediebat, paecisisque supervacuis ad ipsum rerum nucleum penetrabat.

Magna judicii vis, tantoque certior, quo lentius procedens anquirentis ingenii munus. praecipiti gradu non praevertebat. Animus excelsus, sordidae vilitatis contemtor: in omni rerum genere ingenuae & proscisae libertatis ut capax, sic amantissimus; quila nullis, nisi redii & honesti, vinculis adstringi pateretur: injuriae nunquam auctor, temere illatae repulsor, non, quod ea mentem elatam, & se generoso contem tu satis defendentem ureret, sed quod utili exemplo improbi S deterioris animi homines esse deterrendos existimaret. Memoria depositum servare, ct in loco reddere promta: quae tamen, ut labilis est S in-

216쪽

cAMPEGII VITRINGAE FI L. iss

eerta, ne falleret, quicqti id in suturos usus seponendum videbatur, fidelioribus literis com

mittebat. ι I . I ca

qua cum fuerit caΜPEGIus ingenii animique indole, haud sanequam mirandum est si in nullius magistri verba juratus soli veritati, sacramentum diceret: haec ubicumque signum sustulisset , eo mentem nuἰlo nexu obliga. tam , Oculosque convertebat: hujus auspiciis vel Parentis septentiam, quae gravi plerumque praejudicio liberos devincire solet, lubens laetusque donabat. In studiis urgendis assiduus erat S indefessus; sic tamen, ut honesto otios salubribus exercitiis, gratoque amicorum consortio ea dispungi, atque interstingui non invitus pateretur: vigor enim animi, qui nimium produstis & catenatis lucubrationibus torpetatque hebescit, hoc veluti contentionis laxa, mento refcctus, ad novos labores alacrior m-

surgit. Quamcumque doctrinae partem sibi examinandam sumsisset, ad vivum persecabat, omnibusque, ut sic dicam, fibris contreetatis, nihil inexploratum, nihil negligentius inspeactum relinquebat. Famam hominum nunquam

pluris, quam justi conscientiam feciti subdo. lam tecti simulatoris portanam procul a se . removit. Ventosos strepitus , ct imminentem lucro jactationeri generosum pectus abhorrebat ; cujus rei illustre documentum quin obiter interponam , teneri non possum : cum Uiri OP

217쪽

Optimates magnis pollicitationibus; in aliam eum Academiam pellicere tentarent, non tan . tum egregiam conditionem aspernat his est, nee suis in hoc Lycco commodis augendis adhibuit ; verum etiam amicoa, douec ad eos. aliunde rei gestae notitia permanaret, Celavit. Alios benigne aestimabat: quis enim alterius, qui suae confidit, virtuti invideat 2 Sui severissimus exactor, &, quo magis aetas matures-eebat, sed illis emendator. Si quid putidum aut insulsum, cujus aeerrimus ierat judeX, ad aures, accideret, moderato risu , sed inepti

vindice . ulciscebatur. Cum i ipsi in minime praeteriret, quae faciles amicitiarum conjunctiones incoimino da se literentiir, in amicorum, qui os naturae quadam asinitate se congruentes

volebat, delectu, sollicito ac lento. studio fuit versatus: alias facilis, exporrecta fronte, comis Q& sacetos bene conditi leporis sales, ubi animum relaXare, ct dare se jucunditati statuisset, minime dedignatu . . Talis Tu, tantusque, beate cΛMPEGI VI TRINGA, hinc abiisti. Tuique triste nobis desiderium reliquisti. Quod in me est, hanc Tibi levem amicitiae summa cum cura cultae usu.ram repraesento: Hoc Tibi meae in Te pietatis S observantiae monumentum consecro, dedicoque.

218쪽

um rebus humanis modum , eam legem constituit maximus universi Rex, ut continuo motu incitata cuncta volvantur, perpetuaeque casuum inopinatorum varietati obnoxia mentes mortalium improvidas dedoceant fragilibus &suxis inniti ac confidere. Aestus est vita , quam miseri vivimus , inquieta fluctuatione adsidue reciprocatus: aetatem trudit aetas, ct in altam caliginem proxima demergit: huius diei, quem oculis florentes S integri haurimus, cursus sequentem no- ibis non spondet. Quid diem inquam horae momentum nos hinc semotos aeternitati tradit. Nullum cst annorum discrimen ; nulla vegeti roboris firmaeque valetudinis praerogativa. . Gerimus infixum medullis intimis nostrae moris talitatis aculeum qui simul atque se subvexit,

actum est; jacemus: is quidem alios ictu subia f

219쪽

to confectos prosternit; lenta tabe alios, aequasi veneno pedetentim serpente, exhaustos atque adtritos deponit: sed vis vulneris decretoria semper eadem , finis idem. Ecquod punctum aetatis humanae notari potest, quod

crebro mortis periculo, quod funeribus cumulatis vacet y o pravas eorum hominum mentes , qui inconsultam naturae temeritatem, qui nccessitatem sati caecam, bonos malos

que exitu simili confundentis, rebus humanis imponunt, vitamque desperationis implent. Sed supra caliginem & nebulas orbi terrae Circumfusas emergunt imbuta Numinis aeterni reverentia pectora, & in hoc ipso rerum tam inaestimabili tumultu profundas immortalis sapientiae vias adorabundi admirantur. Ducimur prosecto ad veram conditionis nostrae contemplationem, S rationis legitime cultae,& donatae divinitus lucis ait spiciis. Palaestra est stadiumque nobis adtributu in haec vita, cujus curriculi, nec sponte nostra suscepti, nec relinquendi, fines ignoti quot quantosque habent, si rem recta via reputes , virtutum stimulos, quot m, rum documenta ΤΙn hoc ipso termino finiendi cursus incerto certissimam inscripsit summus Arbiter legis sormulam , ex qua vitae ad omnem honestatem Componendae petendum sit ab hominibus incitamentum. Hanc normam qui sedulus ac prudens adhibuerit, qui manu quotidiana per miracta-

220쪽

tractaverit, statim, ubi magnus Imperatoi liine receptui canet , signa promtus paratusque tequetur.

Nihil est itaque, quod de brevitate vitae conqueratur, qui quodcumque datum suerit, subductis bene rationibus, tranquille placidoque transigit; qui dies singulos in lucro ponit, eumque in modum impendit, ut & aeternitati vitaeque post hac oriturae serviat, ct comm

morationem sui nominis honestam cum omiuposteritate adaequet. Horum in numerum jure meritoque resere dus est, cujus terrestres exuvias, tenacis morbi

diutinis insultibus dejectas, atrati lugentesque

modo in tumulum intulimus, GEORGIVS AR-

Si spatium temporis, quo juncta corpori mens has regiones incoluit, exigas , ViX m dium humanae vitae clivum adtigerat: si ingenii cultum, si doctrinae copiam, si contentionem ardoremque discendi, si testes lucubratarum noctium libros consideres, jam munia provectae aetatis videbitur intra terminos angustos explevisse, eoque pervenisse juvenis, quo vix iisdem studiis innutriti senes enituntur. Magna viri merita ne funebri laudatione carerent, cavit Amplis smi Senatus auctoritas: me Patris moestillimi desiderium permovit, ut pro vinciae tam dii scili humeros impares supponorem: S, quanquam aegerrime patiar hoc ob a-

tum Diuitigoo bν Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION