Ti. Hemsterhusii Orationes, quarum prima est de Paulo Apostolo. L.C. Valckenari Tres orationes, quibus subiectum est Schediasma, specimen exhibens adnotationum criticarum in loca quaedam librorum sacrorum novi foederis. Praefiguntur duae orationes Io

발행: 1784년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

hae hiuncinitate' 'multiplici tandem cunnes cepit Athtaienses , praeter animum Demosfimis in. superabilem. Credo equidem Athenis non paucos: fuisse, qui superbo populo Philippum dominum taeiti praeoptassent, neque illos duntaxat, qui Regis humanitate munifica capti dudum eius partibus saverant, sed & civos optimos; qui mallent sub humanissimi Regis imperio otiosi vivere, quam negotiosi sub tot superbis dominis , & sycophantis , quot libera alebat respublica Et quid tandem erat ista decantata libertas pexcellentium illa quidem ingeniorum , Po&arum diviniorum S Oratorum nutrix atque educatrix; ceterum,' si vera licet lateri, nomen inane, atque immoderata popularis licεntia. . Regi debent, qui regere nesciunt; quam . artem, haud sane facillimam , ignorabant

Athenienses.

Hi omnia iam erant, quae Philippus desideraret, facere parati, quodque tot ille laboribus, ct victoriis adipisci non potuerat, sola,

ra Aliam homo saperstitiosus Aristides dat ratio.

nem , eur Athenas ne aspicere quidem victor sustinuerit, Dei nem , vel Deae Minervae, reverentiam, In Panathen. T. I, P. 318. 3i9,

342쪽

usi phira prostarit in hanc sententiam. In Excerptis ex 'Diodoro, T. II, p. 589. 38, haec etiaci de Philippo te latur: . δια ν' --

- L. C. v.

343쪽

seligerem. e multis materiam , quae hui*s loci amplit*dinem pro meo quod modulo ιμυposset , quaeque Audientium aures punimum ut riguura videretqr. Idci est . ς ver m vola lba secere de laetissimo Academim Franmae Mnae statu , ct in illorum laudes excurrere, Pil l

344쪽

minaverant. Religionis & Scientiarum Firmamenta, literarumque Tutores Potentissimi; capitalia Magnorum Virorum ingenia; Gravissimus hime hominum Clarorum consessus ; Α - Iescentes egregii, quorum dum alibi terrarum magna erat Penuria, in hac Academia incredibilis fuit, ct nunc adhuc ,- severa lege bonarum artium studiis operantium , invidenda ista est seracitas; illa universa facilem imparato orato si copiam subministrabant.

Diim vero in eam materiem oculos protend ham, improvisi apparuerunt scopuli; qui, quo-Cunque me verterem , non poterant evitari Seopulis istis a celebranda huc tempore Academiae selicitate deterritus, orationis meae Cursum alio dirigendum esse animadverti. Coepi Itaque , quam sustineo, personam respicere , atque illud hominum genus , quocum maxima mihi intereedebat necessitudo ; S meditatus musam inveni, quae estrum nemini, quantum opinabar, displicitura, quaeque 7animi mei ingenio satis esset accommodata.' A me eerte non iudicabitur alienum, si hae hora vobis audientibus disserere aggrediar, quid isti hominum ordini, quos Literatores, sive criticos, appellant, ad vitae tranquillitatem, S ad D.

mae commendationem, praetermittendum vi-

ι malit itaque,' avnITOR Es , S dixisse non poenitebit. critico, qui ceteras muneris

345쪽

IN N. F. A LITERAT. NON ADHIB.

sui partes impleverit, id inprimis esse cura dum, ut a Sacris Novi Foederis libris, quoachristiani omnes veneramur, publice expi nandis, manus suas abstineat; atque id sibi fit-miter in animum inducat, sanctiores has partes severiorum fuisse Disciplinarum consultis eoncreditas. Qui in Auctoribu, Prosanis i terpretandis & evulgandis per tria iam secat industriam suam collocaverunt, illos rite fecisse contendo S providenter , siquidem sacram . quam vocant, Criticen scriptis editis nunquam attigerint. Horum hominum, quos plurimi eo crediderunt vituperandos, causam agere &apologiam dicere instituo ; si vos vultis huie

declamatiunculae audientiam facere. Et accidit mihi hoc in loco secus ac vulgo oratoribus solet: . absque ut ullis blandimentis vestram mihi

benevolentiam conciliare connitar, auguror

equidem, fore plurimos, qui mecum pie sine opinaturi ; unicum illud salutis comparandae

instrumentum eximia esse veneratione animi

contrectandum ; Criticam licentiam. refrenari debere; & Literatores, stena pati indociles, a Saeris Novi Foederis Libris illustrandis quam

longissime esse abalienandos. Mathriae , a nemine priorum, quem quidem ego cognoverim, pertractatae, inexspectata novitas effagitat, Auditores Hono ratissimi , ut ad dicenda mentes admovere dignemini. Atque ut oratio mea singulis esset

346쪽

accommodata primum mihi videbatur , sed steetissime, de Critico tum de emendatrice iis libris Novi Foeder s adhibenda Critica esse idicendum; tandem praecipuum orationis argil- liseritum sua luce communiendum. sDe Critico . satebor equidem me patito aliter l sentird,' ac vulgus solet: neque enim istam te- iiivem scientiam ' Criticen dixerim; quae in li- iteris, i, vocibus, in verborum interpunctione ibecupatas S arctissimis spatiis circumsepta, iex ista sua orbita nunquam evagatur. Isticis silominis honore illos dignari nolim; qui , . in i

purgandis momenti permediocris Auctoribus itoti, leve tirocinii sui specimen protulerun t . i& hoe illove Au lose edito aliquam inter ha- iirum rerum studiosos sibi famam comparavere :

qui chartis vetustis impallescentes memoriam , Iam exercuere ; qui in variarum lectionum disserentiis coacervandis totam vitam transegere; qui, codicum Icctionibus tenaciter ad- ihaerescentes, nihil unquam genuinum, nihil iunquam novi periclitantur. Si qui sorte varia: . rum Iect ionum acervos irridetis earumve spectatores exagitatis , non veratis Criticos : ised divinae artis exordia ridetis atque flementa: atria coontcmnitis, in quibus lente progredientes casti Musatum Sacerdotes ad intimum penetrale deventulit; ubi sis initiantur muste rus, quae populo nunquam Videbuntur revelanda. Literatorer ubique gentium reperie ἀ

347쪽

hius , m Ctitthos , 'nisi me animus saltib, ompido pilicos atquου ut descriptione quadam metireni' aberiam ς primi ordinis Criticos voci, illos solas, qui; fiativo Stertiini ingenii adi i lith sui quἡ 'boni s opulenti, integram iudicis et vim, 'Ri 6 divitilius imp eslam, ae solido nutrHii M6 iram', indies roborant; qui, Linguam 'ν fritissimi , S in Veterum mon inensis' Mdu,' 8kemeitatione occupati, iudieis personam uim depcinunt; qui, quidquid spatlases eo lectitur. vetustas, quidquid rsebiitioris est membriaε, rapaci mente ita com - prehhndinit . ut fiobilior illa eernen i & diiudicandi 'laeditas .i ai tan a rerum . sed in suas velut cellissYs &. apothecas dispositarum, copia. Hinime: Giddssa se suum semper pristcipatum

Prinii ordinis Criti eos appellamus Leopa eos, Masgems; das bonos L F. Grono vios,

Nied Heinsitis. I nileios . ct quotquot Principibi, Viyis dia fuerunt inseriores, ut, long γlicte intervallo. proxitii tamen illis adimmer

ii mereantur. In cuiuscunque autem Seientiae parte phtissimum tangeriat; si ver suerint Ia- .riseonsulti . 'stu 'Mehiel; sive Philosophiam seu , Scienti inina eo ninam; Theologiari professi s istiugeomiar homines Criticos appeti nius. Istiuscemodi hominm in vestris singulis eientii xi vobis repraesentate : Viri Erat iubis; atque illos eeteris 'anteponendos ieci sate-

348쪽

himim.' Ne eoa, qui vivunt, nominem, cogistate mihi Budaeos , Augustinos , - Culacios Foesios, Eustachios, Boertavios; Gassendos, Nevtonos, Mibnitios ; Bezas , Cocceios , Vitringas; & cogitate, si eos criticos appe, lo, cum quam paucis superbi nominis honos, meo certe arbitratu, videatur esse communicandus. Sed hac hora loquentium usui me commodare constitui. Criticos seu Literatores ap-.pellant, qui, nullius Scientiae nomen profitentes, Auctores vetustos, Graecos & Latinos , interpretantur; ct in mendis, quas temporis diuturnitas ct malae hominum manus iis impresserunt, versantur emaculandis , quique in spatiosissimo humanarum literarum campo dominantur. Quotquot tales aut reperiuntur, aut suerunt, hos recte secisse statuo, si in solis Auctorum Proianorum monumentis artem istam suam exercuerint; illis omnibus a Libris Sacris, non privatim, sed scriptis editis publice explicam dis , S inprimis a contextu, quem Vocant, Novi Foederis corrigendo, . discedendum esse

contendo.

. . Nonnullis videbitur admirabile , cuipiam . Sacrae Scripturae reverenti, placere posse, quod ego Criticis abiudico , ct videor mihi dicentes audire: corrigere Novum Testamen tumi quanta temeritas i , quam vesana haec est impietas i Si qui tales, quos raros fore confi

do, in hac amplissima Hominum Doctorum pD

et ct

349쪽

negyri reperiamini , per Musas vos obtestoripios pulcrosque terrores deponite ; invidiam . si quam susceperitis, mitigate ; ct in hoc inge.

nuae libertatis , Theatro Frisiaco per momentum saltem horae divinae mentis oculos libere erigite; atque aequi iudices rem omnem cognoscite, simplici vobis sermone enarrandam.

Quod vetustis Scriptoribus ceteris accidit ;quodque per rei naturam fieri non poterat aliter , evenit etiam Sacratissimis Libris, qui Novum Foedus conficiunt ; ut per longum istuta seculorum decursum ab hominibus Linguarum imperitis, diversissimis in locis, millenis victibus describerentur. Aeque ac ceteri libri, &hi in malas incidere correctorum manus, quos nulla tetigit tanti Thesauri veneratio. Aequoae eeteri libri, ct hi describentium erroribus expositi patuerunt. Hoc certissimis rerum documentis constat, atque omnibus, qui haec studia mediocriter attigerunt, est exploratissi

mum.

Posteaquam admirabilis ars fuerat inventa, quum reliqui Veterum libri e suis claustris, iri quibus per longam noctem delituerant, extrahebantur ; primus nam de Complutensi editione alia .res est primus Graecum Novi Foederis Codicem cum publico his in oris communicavit Erasmus. Hie e paucillimis codic 'bus, quatuor tantum habuit Erasmus inter

se dissidentibus, probabiles huic inde Iectio' p

350쪽

nes elegit, atque editionem nobis adornavit, aliquoties eiusdem cura iteratam. In eodem stadio insequutus, qui melioribus erat libris scriptis instructus , Robertus Stephanus, ab Erasmi tamen editione sibi raro reis cedendum credidit; nisi quod hie, novo instituto, singula Librorum S Epistolarum capita, in minutas istas particulas, quas versus vocant, qui millenis totidem videntur velut aphorismi, sie ab ipsis scriptoribus distincti festinanter distraxit ; ac venusta, suisque membris scienter illigata, Divinarum Pauli Epistolarum compage di luta, hac sua mala sedulitate, iis tamen qui vocum singularum indices conficiebant necessaria, vulnus Sanctissimis Libris inflixit, nullo unquam aevo sanabile. Deinceps Novum Foedus in Latinum sermonem convertit; a prioribus editum iteravit, suisque adnotatis instruxit Latinarum elegantiarum arbiter, multo venustior, quam Theolo. go necesse erat, ct inpriinis Graece perdoctus, Theodorus Beza. Hic, sua eruditione confidentissimus, S, si eventum spectemus, felicitor audax, unius & alterius codicis adiumento usus, ac sola saepe nixus ingenii sagacitata, receptas in plurimis Iocis lectiones sollicitavit. Ex tribus istis, quas memoravi, quidquid fertae habemus editionum ' Novi Foederis profluxisse recordabimini. Sed quando critice veterumque monumenta

SEARCH

MENU NAVIGATION