Octauiani Vestrii iurisconsulti Forocorneliensis In Romanae aulae actionem, & iudiciorum mores, ad Iacobum Pellaeum. EisagōgL·

발행: 1553년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

LIBER 'De The durario seu magistro sacri aerarii, eiusf officio.

post Reuerendiis Camerarium , primus est ratione officii is qui aerario praeest quem ideo

Τhesaurarium vocamus,quod apud ipsum aes omne quod in camera apostorica intrat recondatur,de reponatur,cuius munus tantu est aes camerae apostolicae reciperet, custodire, S ubi opus est arroga-xe . Consueuiti tamen i certis annis deputari mercator aliquis insignis,qui de mandato Thesaurarii aes recipit S soluit.

De Auditore curiae cdugarum Camerae apostolicae, eigsq; auditorio Cr ditione. SEcundus est ratione officij cui gladium, ut uoin

cant,Ecclesiae spiritualem tradidit camera apostolica,is est omnium censurarum alter Vulcanus S sulminator, sunt enim censurae fulmina Ecclesiae, unde & omnium qui ex aliquo capite sunt censurarum rei, concessa libi est i camera ad partem quasi soranea audientia, utpote eorum qui in con- .stitutiones alias literas apostolicas censuratas coemissit avi miserint,eisdem' ue parere neglexerint. Quamob-dit . rem ubi quis uelit eos, qui se effectui literarum apostolicarum super collationibus beneficiorum, iu-tione pensionum aliis 3 rebus opponant, uel alias parere negligant, ad parendum per censuras lite- ris adiectas compellere huius audientiam adit. Ide' si quis sponte conuentionales subluerit censuras contentiens se pro obseruatione praemissoruin Possse excommunicati,quae obligationis formula ab ipsa camera Initium habuit,ut debitores suos strictiore uinculo haberet oblisatos, quare di formula camerae

52쪽

merae apostolicae uulgo uocatur,quae postmodu ad priuatos quoq; traducta est. Solent.n.duriores creditores similes imissiones cessuratas a debitoribus suis stipulari .Quare ipse se literaru apostolicarii de similiu obligationu in sorma camerae generale exequutore cui nos in obligationibus i forma camerae hoc indiscrete no concedimus, sed ubi actor uiam cesuram eligeret, uellet v reum per ipsas cessuras covellere:ad parendum uel alias faciendum satis obligationi suae ut praemittitur censuratae, esseto haec ad proprium munus suum fulminandi censuras accestio quaedam potius quam noua ditionis species, Secus autem ubi actor uia ordinarii iudicii alias uecitra censuras mallet procedere, tunc enim posset , ct coram quouis alio iudice caussam suam agere alicis diceremus contra suae obligationis sermulam, .

qua promissor selet se iurisdictioni &compullioni cuiuscunque iudicis ecclesiastici uel secularis supponere,Imo si actor coepisset hic ad exequutione suae obligationis agere,posset a coepto iudicio contra tu Tis regulas recedere,ilc aliud alibi instaurare iudicillam per specialem clausulam obligationis huiusmodi qua sibi haec facultas cocedi solet, uereor tamenon impune id sibi liceret,& ut opinor non nisi resectis expensis quibus reum priore iudicio grauasset, ruod casus iste ex solita extensione uideatur omisus di proinde in dispositione iuris communis remaneat,hanc tamen iudicis preventivam electionem de qua supra diximus, crederem actori tantuex obligationis formula concessam,unde si reus curiens euadere uiam censurarum actorem praeueniret,prout plerunque solent rei alios Iudices adeundo, etiam eius cuius ipse proprius esset forensis, ut Praesentis te si Romanus eius Pretorem urbanum, quem ζψ' ο λψς. Senatorem uocant, uel si clericus Vicarium Papae Ap adiret, non gauderet reus ista preventione, alias esset in facultate sua excludere actorem a facultatibus in obligationis sermula ab ipso reo stipulatis,

53쪽

LIBER

nempe compellendi ipsum coram quibuscunque iudicibus,amplius S euadere censurariam compasionem,ex quo isti alij iudices non possunt fulminare similes censuras,qua rem haud facile admittunt capitolini Iudices. Solent pro uiribus , istas Praeventiones cum actorum iniuria desendere,nec aliis caussa remittere nisi doceretur alibi fuisse preuentum , Id minus libenti animo, quasi de iure

suo cedant,ea ratione quod statutorum urbis libro Primo,de .comp. ca. xxxiiij. cautum esse dicant,ne Forenses capitolini priuilegio Fori sui ualeant etiam iureiurando renunciare, cum priuilegiusit - .. ...i concessum populo & no singularibus personis, pro

quando suo ut id emuβ dicere de priuilegio Fori Ecclesiastici,

pituit pio te quae licet uera sint, non tamen inseruiunt in pro- nune tale pol posita specie,ita ut hac ratione possit Forensis ca-ox. pitolinus,qui se in forma camerae obligasset , compulsionem&censiuras Auditoris camerae euader

Quadoquidem is,qui se in ampliori serma camergobligat,non priuilegio Bri, quod iuris publici est, ct statutum ut supra prohibet, sed desensioni tuae,

quae iuris est priuati renunciare uidetur,& uelut consessus,conuictus,& omni desensione destitutus non ad alium serum transit. Sed animam sua proxe uel quantitate promissa Ecclesiasticae cesurae supponit,quae λri secularis non est, & cum anima co-nercenda sit,non cadit declinatoria inri, & ueluti in casu excepto ab ipso statuto dum se limitat per haec uerba,videlicet, Dum tamen fuerit talis causa quae in curia capitoli) siue Bro seculari de iure tractari possit: quandoquidem Iudices capitolini, ut Potelaici,animς cohertionem non habent.Amplius huic quoque demandata est extra censurarum causi cum simili decidendi facultate aliarum Caussarum ad partem audientia, quae propriae sunt

causiae ipsius curiae cameralis, a quibus omnibus nomen Auditoris curiae caussarum camerae apostolicae sibi uindicauit, ut pote omnium, qui ex uni

54쪽

verso statu Ecclesiae temporali, ac etiam a Iudiciistius Vrbis praeterquam a Gubernatore, Vicario, Senatore grauatis Pont appellat, & ad cameralem tanquam iuppremam ct propriam Pont. audientiam uia appellationis recurrere selent, quos omnes ct similes eorum caussas tanquam ordinarius L Papa substitutus sine alio rescripto audire,& pro iustitia diffinire Blet;contra decis. 3 3 6.si a iudice de apPel.in no.secundum quam non potest in huiusmodi caussis appellationu se intromittere, & quicquid secit hodie est ex speciali lacultate sibi noui sume data,praeterquam in appellatio a iudice marescalli, alias curiae sabellorum,quaru est ordinarius, prout si capitula iurisdictionum urbis Syxti.iiij.lib.statu. inserta legeris liquere poterit: procedit tamen in similibus datis dilationibui seu seruatis ut aiunt,terminis substantialibus in caussis beneficialibus rotalibus dari seu struari solitis,Item caussarum quoque omnium exemptorum, quas Pont.suae camem

Tali audientiae reseruauerat. Is contra eosdein si criminaliter quavis uia etiam inquisitionis procedendum sit,iuxta Brmam iuris penas omnes Ecclesiasticas infligit ac etiam pecuniarias, non tame corporis animaduersiones,quas si in caussit suis nouerit omnino infligendas. solet ueluti Ecclesiasticus iudex reos ad Gubernatorem urbis, tanqua ad exequutorem brachi j secularis S gladij Ecclesiae temporalis de quo inserius dicemus,remittere, Idem si

ciuiliter inter ipsbs uel eorum alterum ad cuiusuis instantiam procedendum sit nter quos ueluti eoru ordinarius uia monitorii uel summariae petitionis distormi tamen procedendi λrmula, nempe si

hodiae de minori summa centum asatur abscii dilationibus et terminorum sebstantialium obseruatione.Si uero de maiori lamma ageretur datis dilationibus de rotalibus terminis in beneficialibus causis dari seu seruari solitis,Quo exemplo etiam inter non curiales& extra romanam curiam degentea

no. non stris uatura

55쪽

ordinaria auctoritate ius dicit, ubi contrahentes ratione initi contractus aut destinatae solutionis in romana curia ac eorum supTositionis camerae apostolicae eiusdem M.Cu. ru fortiti fuissent. Quod tamen Egi .de D.comp. in ca. mea ianuensi conclu.3os.&Inno.in c.licet ratione in principio de foro compe.& in c.dilecti filii circa medium uersi. & intelligo hoc si ibi,inueniatur restringunt ad casum tibi debitor in Romana Curia Uprehenderetur, quam restrictionem auditor non ieruat,Imo etiam in obligationibus extra romanam curiam factis, Sein quibus solutio fuit alibi destinata dum tame sorma camerae adiecta sit se ingerit etiam contra at sentes ut infra dicemus,Et generaliter etiam extra

istas personas & casus ubi de eensionibus super fructibus Ecclesiasticis uel de ipsis fructibus inter quoscunq; ageretur, qua generalitate utitur ipse in suis casibus sine discrimine contra quoscunque praelaeos etiam episeopos,& nititur etiam illam ad Cardinales extendere, tam ct si in generali dispositione

non ueniant, nec ulla ratione auditor id comprobet nisi certis uel potius incertis exemplis, quibus ostendit apud suae curiae Notarios aliquos Cardinales ordinarium iudicium eorum forsan inscitia passos quandoque fuisse. Quod & si concederemus non tamen preiudicat ordini.Αdeo, a certis annis suam iurisdictionem iure uel iniuria auxit ut quocunq; uult spiret, licet quandoque audiuerim apud diuum Paulum in auditorio gratiae de iurisdictione sua disputatum, Sc contra ipsum de pluribus uotatum,in eo praesertim capite decernendi monitoria extra curiam contra non curiales, nec ratione

debiti uel criminis in curia contracti, cuius partis acerrimus fuit defensor Thomas Cortesius dum uiueret episcopus Vasionen. nemini in auditorio secundus, a quo haec omnia accepi. Crediderim tamen iurisdictionem Auditoris in hoc posse de sen-di,ubi reus diu in solutione cessasset,uel in crimine

56쪽

Inso desceret,ades ut ratione peccati hoc factu auditori ueluti ecclesiae denuntiaretur, ut propterea ad eximendum reum a peccato eundem ad solutionem debiti uel criminis expurgationem quasi uia denunciationis per censuras ecclesiasticas ct mone-xetdc compelleret. Fateor tamen auditorem non debere hac uia uices suas omnibus petetibus passim sed cum maiori cognitione caussae ac personarum discrimine concedere. In alio quoque opinor Auditorem iurisdictionem sibi usurpare, ubi cotra nci curiales & in Romana Curia non deprehensos uigore obligationis insorma camera ,extra Romana Curiam initae in qua no esset solutio in eadem Cu-xia destinata per audientiam cotradictarum nulla Praecedente citatione,sed iurata duntaxat absentia

Procedit,in qua specie etiam ubi solutio fuisset in Curia destinata. suit alias tempore Egi dij sacru pa- Iatium in uoto ut auditor non posset similem obligatum in Romana Curia no deprehensum coram ipso adiudiciu euocare.Egi.de r. comp. in caussa ν mea.Ianuen .conclu. 3os. Apud istum auditorem se mula multiplex est procedendi rmula secundum suos pud audit, cassis si uia monitorii uel summariae petitionis in rerucasibus sibi concessis agatur & lis contestetur,dixi. mus autem multiplicem esse,quia si hodie de minoxi summa centum non alias seruatis terminis sub- Bantialibus, si uerὀ de maiori eiusdem terminis substantialibus prout in beneficialibus seruatis ad dissinitivam, & quando uia monitorii ueniret movitus codemnandus ad reintegrationem eiusdem monitorii per litis contestationeni & comparationem rei ad uiam simpliciscitationis redacti procederetur, si actor uiam censurarum eligeret, &habita reintegratione, reus praeuiis citationibus, prima ad uniuersum se excommunicari quia non Paruit monitorio , nisi pareat excommunicatur nisi ad primam cum intimatione. . la Intimatione facta citato reo ad uidendum se declarari oec iii

57쪽

rreeurato in res ad conss.lendum dehi

tu constitutis

literas decerni,declaratur di similiter literae decer .

nuntur,decretae relaxatur parti,relaxatae publicantur,& pro publicatione in acie campi floret adfiguritur. Reus postmodum per decem dies expectatur, quibus lapsis in tertia citatione ad uidendum se aggravari reaggravari dc brachium seculare decerne aggravatur reaggravatur & brachiu seculare decex nitur.Quod si lis non contestetur dc monitoriu sie exequutu in curia praeuijs similibus citationibua proceditur ut supra usque ad brachium seculare. Si

uero monitorium fuerit extra curiam exequutum,

tunc praeuijs quatuor dilationibus siue citationibus ad docedum se paruisse monitorio pro prima,

secunda,lertia,& quarta dilationibus , tandem rotis ob non paritionem excommunicatur,& exinde

usque ad brachiu seculare ut in supericui casu proceditur.No absimilis est procededi formula ubi ad

Paritionem literarum apostolicarum cuiusuis generis etiam exequutorialium et illarum exequutione Procederetur,praeuijs scilicet quatuor similibusdilationibus seu citationibus ad docendum se paruisse literis apostolicis uel exequutorialibus reus excommunicatur , et successive prout supra declarat δε brachiu seculare decernitur. Quod si ad exequutionem literarum apostolicarum cotra alique ex alio capite procedendum est,& non quia negligat parere,sed quia commiserit in eas, Tunc citato reo productis literis de probato quod reus contra- secerit declaratur incurrisse poenas in literis conicitas,Idem si reus canonibus poenalibus dc cessiratis cotrauenisset Sc propterea poenς canoni adiectae infligedae essent probato facto cotra canonem ad podinas iuxta dispositione canonis procedi solet.Quis si ad exequutione oblisationis in forma camerae

dc conuentionales centuras procederetur, Habet haec formula a debitore constitutos procuratores irrevocabiles etiam iureiurando ad confitendum

iudicialiter debitum luata rei promissionem v

58쪽

i etia inuitore O possit creditor per organu dictoruprocuratorii ad releuanduse a uia ordinarii iudicij reum habere consessum,& tanῆ cotra cosessum a iudice exequutione & ipsius rei copulsionem etia pex censuras ecclesiasticas iuxta obligationis sermula. Quare praeuia citatione ad confitendum debitum di uidendum se excommunicari, nisi reus per seipsum fateatur debitum, obtinet actor per alteru ex Procuratoribus nominatis illud iudicialiter confiteri,& potarius actuarius permittente stylo absique alia presentia,uerbo uel scientia dicti procuratoria nominati consessionem huiusmodi extendit , sub ipsius nomine,& iudex sub eadem citatione decretum excommunicationis concedit cum dilatione nisi insta tres dies non alia s ipsi reo intimanda, lam triduo citato reo ad uidendum se declarari S literas decerni.Declaratur,publicatur,& prout supra in aliis diximus usque ad brachium seculare proceditur.Ηuicauditorio hodie praeest Io. Baptista Ci- NMarii d

cada nobilis Ianuensis. Exercet is , iurisdictionem cem in cama Per duos uicarios suos,quorum unus priuatis, alter audi Ist. uero publicis praesunt iudiciis. Hahetl auditoriuad caussarum usus nouem notarios actuarios Omnes maxima caussarum congerie occupatos, intra

quorum sedalitium siue collegium solent semper adesse pleriis in arte notariatus celebres, uiri, ad quorum collegium itent iudices huius auditorii nonnunquam litigatores remittere:ubi de his quet

ad artem notariatus spectant controuerteretur, &in pluribus etiam extra artem de his quae suis temporibus uiderint ipsi in auditorio ex certa obseruatione,in nonnullis casibus seruatum,& eorum responsis consueuerunt litigatores acquiestere, uel iuxta illorum sententiam iudices decernere.

De gubernatore urbis eiusq; auditorio et ditione.

ΗVic pxoximus est alius camerae apostolicae mi Bistor cui camera alterum ecclesiae gladium su

59쪽

Guberna ovintra quadrapesimum lapiuem iurisdiis ctionem Moheta

Iicet temporalem tradidit.Is ratione propii ossici

inserior est auditore.Verum a certis annis consueuerunt Reuerendisi. pro tempore S. R. E. camer rii, iit se ab ordinariis cameralibus audientiis reuocarent,uices suas ei subdelegare, ido a tanto te

Pore ut iure quasi prescripto hanc sibi delegatione Mendicare posset quasi munus proprio eius officio

unitum, qua ratione solet is ueluti urceca merariu auditorem ac etiam patres ipsos clericos m camerato alibi omnes praelatos praecedere, non autem r-tione proprii ossicii,quod proximo ex omni capite inserius est,siquidem si gladium ecclesiae cur irae ditum respiciamus, dignior S grauior est spiritualis auditori datus quo animaduertit in animas, si territorium iste urbem duntaxat de districtum infra quadragesianum ab urbe lapidem pro territ rio habet,nec in urbe uniuersas populi species, Auditor vero' usque ad exteras & finitimas regiones

Quod si species populi urbis cui datas auditoreas,habet,quas Pont.uelut digniores suae propriae ct camerali reseruauerat audientia ,nempe familiarium suorum ac Sanctae Ro.Ecclesiae Cardinalium S aliorum eadem ratione a iurisdictione allorum iudicum exemptorum Romanam Curiam sequetium,utpote Oratorum Principum dc Ciuitatum officialium Romanae Curiae, dc insignium mercatorum . Reliquis inserioribus Romanam Curiam

sequentibus Μatescallus urbis ius dicit,quem hodie Curiae Sabelloru iudicem vocamus, dc tibi grauentur Auditorem appellant, prout si capitula distinctionis iurisdictionum urbis per Syxtum quaCtum dc bullam per Iulium secundum aeditam libro statutorum urbis compilata legens facile dignoscere poteris. Is igitur ratione proprii officia gladio temporali Ecclesiae serit reos, ct brachii Ω-cularis est exequiator, causias quoque brigosorum

treguarum securitatum, aut pacis ruptarum , qua

relar etiam uatallorum aduersus baronta suo. in-

60쪽

ira fines sui territorii quadragesimum scilicet lapidem etiam capitales. Caussas etiam mercedum omnes sine tribunali , S sine scriptura summaris di manu regia audire dc decidere debet, iuxta ser-mam statutorum urbis: uel iuris communis ubi statuta desint, de in omnibus etiam predictis inter ipsum de Senatorem urbis locus eri praeuentioni, de si concurrant omnibus paribus Senator Iraesertur. Non potest tamen Gubernator in causis suis etiam si uigore obligationis in serma camerae coram ipso ageretur , excommunicare dccensuras ecclesiasticas aliis fulminare, quod mu-

mus hoc proprium sit Auditoris , de quo supra

loquuti fuimus . Is denique ratione uice me- Tariatus , dc tanquam vicecamerarius omnibus

iusdicentibus de ossicialibus urbis ceu seperinoeendens praeest, dc iure praesidentiae huiusmodi so- et in primis paci Ciuitatis de Romanae Curiae studere; c aliis officialibus urbis dc Romanae curiae4n ncernentibus pacem dc quietem Civitatis de Curiae Romanae assistere, eius manum de auxilium praestare. Amplius dc litigatores omnes ad

ipsum uenientes extra praenarratas caussas ad eius notionem pertinentes ad suos iudices remi

tere reduces facere, Sc in quibus i suis forti iudicibus apud ipsum conqueruntur se grauatos munsas ipsorum non inter litigatores , sed inter eum ui de iudice conqueritur, dc ipsum iudicem a ire, dc ubi nouerit iustas fuisse querelas prouidere, ut in quantum iustum est a passis grauat minibus releuetur , de quod iudices debitas dii

. tiones ac terminos non denegent, Sc quos nouexit iudices alios ue iustitiae ossiciales contra nisse, eadem facultate cohercere poterit, uel honestius agendo omnia Pont. referre . Tu si capitula Syxti quarti, bullam, Iulii secundi superius

citatam legeris serer haec omnia de officiis Gubernasoris de Uicecamerarii comprobare poteri. . CO

De senatoreurhis. In quo consstat offletum gubernat

SEARCH

MENU NAVIGATION