Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

221쪽

nostram conuers, qui de peruerso suo opere nostra increpatione correpti poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra cruditione deseruit, quis aua ritiam, quis superbiam declinauit Z Pensemus quod lucrum Deo fecimus nos, qui accepto talento ab eo ad negotium missi sumus. Etenim dicit, Negotiamini dum venio : Ecce iam venit. Ecce de nostro negotio luerum quaerit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus Z Quot eius consepectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumusὸ Ponamus ante oculΟS nostros illu tantae districtionis diem, quo Iudex veniet& rationem cum seruis suis. quibus talenta credidit, ponet. Ecce in maiestate terribili inter Angelorum atque Archangelorum choros videbitur.In illo tam tum examine electorum omnium & reproborum

multitudo deducetur; & unusquisq; quid sit operatus, ostendetur. Ibi Petrus cum Iudaea conuersa qua post se traxit, apparcbit. Ibi Paulus ut ita dicam, I mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam. Ibi Ioannes Asiam , Thomas Indiam in conspcchum 'sui Iudicis conuersam ducet. Ibi omnes Dominici

gregis arietes cum animarUm lucris apparebunt, .

qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subdi-

tam gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni pastoris oculos venerint,

nos miseri quid dicturi sumus , qui ad dominum nostrum post negotium vacui redimus ZJ Est quod

quilibet huiusmodi negotiator, ad tam praestantem, tamque Deo animas amanti gratam negotiationem urgeat & stimulet sese, exemplo Apostolorum, quos S. Augustinus serm. 29. De Sanctis vocat Splendidi semos negotiatores. Streiutissime enim sunt nego. tiati

222쪽

1it hiati; & ratione eorum , Mulier fortis s. Ecclesia gustauit & vidit quod bona ellet negotiatio. Sed potentissimum prae omnibus est exemplum Christi,

qui tantopere laborauit ea negotiatione quam ad nos lucrandos cum Patre inivit. Quis enim Domi- . num in quaestu animarum adeb negotiolum agnosii ens, torpere si istineat 3 Videsis quae g. r. ratione'

s. dicta iunt, De Christi, ac ipsius etiam mi nego- clatione, ut simus lucrum Dei, quod est summum &

unicum bonum nostrum. . .

148. Iisdem exemplis maxime praeterea Vrgemur , ad negotiandum salutem nostram, quae cuiuis nostrum Prae caeterorum omnium salute, debet maxime chara esse. Expendebat in hanc rem Christi labores S. Bernardus serm. de quinque Negotiatio

nibus. f Verbum Patris inquit Unigenitus Dei

filius, Sol iustitiae, summus ille negotiator, de Vltimis coelorum finibus nostrae redemptionis pretium apportauit. Fidelis ista negotiatio & omni ucceptione dignissima , in qua Rex filius Regis es' scitur negotiatio,aurum pro plumbo tribuitur;pto peccatore donatus est ilistus. O quam indebita miseratio, quam gratuita & sic probata dile istio, ii m 'tiropinata dignatio, quam stupenda dulcedo, quam inuicta manitieitido, quam vilis negotiatio, ubi I . filius Dei pro seruo traditur, pro creatura creator 'occiditur , pro mancipio Dominus condemnatur. Tua sunt haec Christe opera , qui de lumine eculii ad tenebras inserni, a dextra maiestatis ad miseriam humanitatis, a gloria Patris ad mortem crucis deo cendisti, infernum illustrando, hominem redimenta ido, luperando mortem & mortis auctorem. Vnus es,

223쪽

ὶ & seeundum non habes; quem ad nos redimendum propria benignitas inuitauit , misericordia traxit, veritas qua te venturum promiseras compulit, puritas ureri virginalis suscepit salua virginitatis integritate, potentia eduxit, obedientia in omnibus deduxit, patientia armauit, charitas verbis & miraculis manifestavit. Absint procul negotiatores terrae Them an , recedant filij Agar , qui exquisierunt prudentiam. Elongentur a me Gigantes 1 seculo nominati, qui ab initio fuerunt statura m gna, cientes bellum. Non hos elegit Dominus , neque viam disciplinae inuenerunt, propterea perierunt , sed dedit eant Iacob puero suo , & Israel dilecto suo. Abscondisti enim haec Domine a si pientibus , & prudentibus , Gigantibus & nominatis , qui magni facti sunt videlicet in oculis suis,& xeuelasti ea paruulis & humilibus tuis. Libenter

amplector negotiationem tuam , quia negotium meum est. Haec mercimonia cum summa suauitate ruminat anima mea. Non solum autem ruminat, sed de reuotat ruminationem tuam, quia & intelligit quae diligit,& commendat memoriae quae elegit. In his negotiationibus praecipis esse animam meam, ut fiat nauis institoris de longe portans panem suum : negotiatur donec venias , venienti laetus occurram , & utinam audiam , Euge Ierue bone,

Tui sunt coeli , & tua est torra, in regionibus tuis negotiabor igitur securus, te solum habens in itinere ducem, in periculis protectorem , consortem in tribulatione. J Percurrit quinque regiones in quibus celebrantur nundinae, estque fructuosae negotiationis ubertas. Leguntur ista ijsdem ex parte verbis , & eadem prorsys sententia , apud Petrum Damiani

224쪽

Damiani serm. De S. Nicolao, qui est numero sy, Concluditur verbapud s. Bernardum in hunc modum. Cum ergo mente perceperis tam pretiosas nundinas, mercimonia tam praeclara , construe sarcinam tuam , amorem Dei. Vidisti regiones, animaduertisti nundinas, sarcinam construxisti, beatus es. Negotiare ergo dum veniat Dominus Deus tuus , ut ei dicere possis ; Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinques perluerat usum , & audire merearis , Intra in gaudimm Domini tui. JI 9. Haec negotiatio omnibus secularibus, & v-triusque sexus Religiosis est contentanea, sed maxime Religiosis & sacris Virginibus. Tantum enim abest, ut ab hac negotiatione arceantur inte dicto ullo Ecclesiastico , ut potius non aliam ob causam vetentur implicari negotiationi bus secularibus , quam ut isti diuinae & supernaturali den- operam, perieutantes omne genus industriae, ut verum ac summum lucrum consequantur. f Sicut enim ait ad Monachos suos S. Maesarius hom. 3s. fere initio ὶ Mercator non unicum diuataxat lucra di genus excogitat , sed qua ratione undecunque augeat dc cumulet et M ab hac in aliam traducitur industriam ; & inde aliud iter arripit, ac transiliens

semper ab eo quod nihil confert, inti it ad id quod

est quaestuosius : Haud secus etiam nos , animam nostram varie necnon artificiosὰ praeparabimus, quoad verum ac magnum lucrum consequamur,

nempe Deum. J , Iso. Prie hoc tanto lucro, nihili esse facienda dis pendia omnia, contestabatur Christianos Tertullianus lib. ad Marty cap.χ .Ftsi aliqua inquit, ami

225쪽

2I sistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris. J At quod lucrum cum eo co

serri possit, quo Deus ipse fit nobis quassius ac la

Hortatur in hunc finem S. Paulinus Epist. 6. vi Ismus naues qui illam aemulemur, quae Salomoni quondam electum aurum, & opes Tyrias afferebat. Tantb autem studiosius & qu stuosius nostra nego'tiatio debet agitvri , quanto Rex noster aeternus Iesus illo temporali Salomone praestatilior est. Ecce enim sinquit in major Salomone hie , qui non conteret nos Spiritu vehementi inter naves Tharsis, si illi, bono actu vitae nostrae lucrum quod est pretiosissimum Deo mercimonium) convehamus et ut suum ipse pretium accipiat a nobis; quia ipse est marguarita, quam tota spiritualis istius mercat rat conuersatio sibi nititur comparare. J Vocantur planὸ ad hanc negotiationem Religiosi sexus utrius. que. Eoque ex capite Petrus Damiani opust. so. in sine celebrabat Blancam ex Comitissa Monialem,

dicens de ea; Enimvero tanquam perita negotiatrix nundinis intenta varnalibus , proiecisti mundum ut acquireres coelum; Pramenisti mortem visententiam mortis euaderes, elegisti pauperiem, ut diuitiartim non pereuntium copiam possideres. JIdem opusc. H. cap. I9. pangens encomtum vitae ρ Religiosae cella negotiorum coulcstium apotheca, in qua videlicet, illarum mercium summa reconditur, quibus terrae viventium posscssio comparatur. Felix commercium, ubi pro terrenis coelestia, ubi transitoriis commutantur aeterna. Felices inquam nundinae, ubi venalis aeterna vita proponitur,ad quam emcndam etiam minimum quid solum

sufficit,

226쪽

siifficit, quod habetur. Vbi breuis amittio carim,

emit coeleste conuiuium, & exiguae lachrymae risum pariunt sempiternum; possessio terrena distrahitur, dc ad aeternae haereditatis patrimonium peruenitur.J Negotiatio ista, initur nobis in Deo; recteque Guerricus serm. 4. de Nati u. Dom. censuit pudendum esse, quod Religiosorum plerique , quasi in

negotio essent circumuenti a Deo, minimumque

illud quod ab eis exigitur , magnum aliquid foret, resiliant toties a conuentis , eosque pene poeniteat complaciti, tabulas quoque emptionis iam conscriptas, propere scissas velint. I l. Quanto aestu par est nos concitari ad hanc spiritualem in nobis ipsis solam vere quaestuosam negotiationem , cum filii huius loculi, qui volunt in generatione sua prudentes videri, quorum plures sunt negotiationes quam stellae coeli, ut dicitur Nahum. beneque ibi expendit Ribera num. 3 .

tanta auiditate tantoque ardore erga suas vanas &friuolas negotiationes ferantur, nihil inuenturi in manibus suis , cum dormierint somnum suum , ac .sere etiam priusquam dormiant i Depingit perpulchre vanos dc calsos horum Negotiatorum labores S. Bemardus sermone illo de 3. Negotiationibus, his praeter caetera. f Aspicio genus humanum ab ortu Solis usque ad occasum , huius mundi nundinas perambulare : alios diuitias quaerere, alios honoribus inhiare, alios fauΘralis aurae suauitate raptari.Sed quid de Diuiti jst Noniac cum labore acquiruntur , cum timore possidentur, cum dolore amittuntur Θ Thesaurizas, & ignoras cui congregabis eas. V ide quantum laborem pro perituris diuitiis 'assumpsisti. Traulis maria, & alium tibi aperis o

227쪽

Σisbem nauigando , secundum sapientiam tribus digitis distans a 'morte : patriam fugis, relinquis parentes,diuelleris ab uxore, filios nescis, & omniqnecessitudinum oblitus, quaeris ut acquiras,acquiris ut perdas, perdis ut doleas. Fili' hominum usquequόgraui eorde ' ut quid diligitis semitatem, ct quaritis mendacium ' Quae est ista dementia filii Adam, ci

cuire maria, perambulare terras , rapi extra mumdum, in laboribus plurimis, in vigilijs multis, in ieiunijs crebris,in mortibus frequenter.Ecce quales diuitiae.Sed quid de honoribus3in sublimi loco positus es,ducem te constituerunt. Vide si non a Deo tu dicandus es, ab hominibus spcchandus, ab omnibus lacerandus. Si miles es, excubas ante limina Principis, ut principatum acquiras,& serrato vestiris ami ctu, propiores vulneri, quam honori, morti quam vitae, periculo quam praemio. Si de sorte Domini; Nonne Episcopus Romanum Pontificem, Archidiaconus vel Diaconus Episcopum pertimescit EVide eti m virum excusseris manus tuas ab omni

munere, ne cum Simone audias ; Non est tibi pari neque sors in sermone isto, quia voluisti domum Spiriestus Sanctipecunia possidere. Nihil ad nos de Rectoribus Ecclesi iudicare , videant ipsi amici sponsi cum de sponsa coeperit exigere rationem, qui iudicat orbem terrae in aequitate. Nunquid in honoresne dolore, in ptillatione sine tribulatione , & in sublimitate sine vanitate esse quis potest Ecce quales honores Quid autem de gloriaὶ Gloria tibivnde, foetide puluis, limus terrae, vas in contumeliam 3 Non tibi non tibi sed nomini Domini da gloriain : Illi permitte gloriam suam, qui gloriosus esi in sanctis suis ; Liuin lauda , quem laudant' , Angeli

228쪽

Angeli in coelis. Nunquid & ipsa inanis gloria, quae nihil est aliud quim aurium inflatio vana , quae vix haberi potest sine inuidia λ Respice quos antecedis, & cogita quia omnibus inuidiς semina praebuisti. Omnes ergo aduersum te toruis luminibus inflammantur , tua scelicitate torquentur , tuavruntur gloria. Ecce unde gloriosus, inde odiosus; unde sublimis , inde humilis: Vade sollicitus, inde securus. Vides ergo quam vane conturbatur omnis homo. Haec sunt mercimonia quae inueniuntur in regione dissimilitulinis. J inseit ex casto hoc tam multiplicium seculi negotiatorum labore S.Bernardus; f Prudens ergo negotiator, qui videt in deliciis laborem, in honoribus poenam, inuidiam in gloria , facit sarcinam su im, niundi condemptum,

& fugit. J Quid fugit λ utique tam callos labores, &

eorum materias , quantusuis ex eis speretur quaestus, reuera tormentum animi continuum, & iugis

De pretiabat eo nomine negotiationes omnes Eucherius, aurea ad Valerianum Epistola, qubdvitam semper irrequietam , & vix Vitam reddant. Itaque cognatum, quem ad secessum Religiosum de portum tranquillitatis a seculi fluctibus abstrahere satagebat , his praeter caetera verbis alloquitur. Ego tamen desiderauerim ut hanc sui tam seculi negotiosam) pro experimentis sui habeas ut molestissimam , atque incertis fatigationibus inqui eis tam , sicuti est, iudices ; eamque cum occupationibus spernas ac respuas. Abrumpatur illa interminabilis secularium negotiorum catena, i ille de necessitatibus multis, unus per totam vitam labor. Dirumpamus inanium curarum Vincula , quorum

229쪽

succedentibus sibi nexibus implicaris , in quibus - semper occupatio nostra quasi incipit. Remoueatur illae tam vacuae , quam cohaerentes sibi causae , in quibus quoad vivitur, si adium mortalium , dqm subindc negotiis inchoatur , nunquam finitur et quarum infatigabilis intentio , iam breuem & arctam per se vitam hanc, etiam arctissimam reddit: per

quae etiam nunc vana gaudia, nunc acerbi moerores, nunc anxia vota , nunc suspecti metus veniunt. Abjiciantur postremb illa omnia, quae praesentem hanc vitam faciunt breuem occupationi, longam .dolori.

3 3. Veli eis , qui cum seculi negotiationes aspernati secesserint in Religionis portum , ut securi a turbine, procul 1 siuctibus tranquillam &Deo soli negotiosam vitam exegerint, obliti propositi, ex ipso portu reuoluunt in fluctus. Qui seculares negotiationes rite abiectas male resumentes, contra diuinum mandatum Domum Dei faciunt domum negoti 1tionis. f Fit Religio domus negotiationis ait De Folieto lib. i. De Claustro Animae cap. 8.) quando pro ijs quae agimus, humani fauoris forum frequentamus , dc ibidem ementeS ac vendentes, laudem pro opere , quasi stulti mercatores recipimus. J Fit Religio.domus negotiationis , cum per priuata munera tentatur, aditus ad publica. Fit Religio domus negotiationis , cum dimisso sancto otio, quo vacandum erat. Deo, turpes quaestus captantur , per dedecentia & a religioso statu abhorentia mercimonia atque negotia. Quapropter aiebat Iustus Abbas sermone ad suos Cistercienses, cum per alia, tum nominatim per negotiationes secularium proprias, aut laban-

230쪽

1I tes, aut collapsos,) moneo & rogo Fratres cliarisI1- , mi, ut mundum quem reliquimus, sub praetextu quarumlibet utilitatum non resumamus. Non possumus dissimularc , quia nihil opertum quod non reuelctur, & iuxta vulgare prouerbium 3 Si est qui faciat, est 2 qui dicat. Aures salim habet, planities oculos. Itaque aristum & gloriosum iter , quod singulari prae caeteris voto & habitu ingressi sumus,

singulari piae caeteris studio teneamus, notiri edeunteS retro; nec dcclinantes ad dexteram vel ad sini-- stram. Retro redit, qui vitam Monachicum habitu deserit. Ad dextram declinat, qui habitu retento aperte malum facit. A quo tripartito errore VOS custodiat Christus Dominus, qui est via, veritaS, & Vita ; Vivens & regnans cum Patre & Spiritu Sancto, per omnia Lecula taculorum. Amen. Haec clausula quia pia&religiosi est , mea item esto. An vera eadem me in hac meta sors manet, quae Iustum in sermonis ad suos negotiatoreS conclusione 3 Nam subiecta ibi Notatio , sic habet: f Pauci responderunt, A M E Erant enim oculi eorum indignatione grauati, & ignorabant quid 'responderent ei. Tunc Ius TVs ait : Meliora sunt vulnera diligentis , quam fraudulenta oculatandientis.J

SEARCH

MENU NAVIGATION