장음표시 사용
201쪽
Isolem faciendi corpore quaestum. Ea enim subductici unici medij ad sibi prouidendum , quamuis non sit contra Iustitiam, seclusa tamen non leui coenobii
necessitate, videtur esse contra charitatem proximo debitam, ut argumentabamur g. superiore. Vnde etiam aptandum est huc argumentum petitum ex
obligatione praestandi indemnem famam Religiosi nominis, cui apud seculares per huiusmodi locationem operae cum secularium puellarum tanto dispendio magna plaga insertur ad omnium Religionum corpora fere peruadens, ut ex codem loco est recolendum. Nec licet opponere, quod Moniales velint vitare otium. Quam multae enim aliae viae suppetunt declinandi otium, etiam per aliquod externum opificium, pertinens ad diuinuin cultum,ea intacta, quam talia adiuncta grauent, & merito timuidiae atque odio objiciuntὶ is . Claudat hunc locum Origenes hom. et in Num. tractans illud homo secundum ordinem suum incedat: quod cum in eos intorqueat ex Episcoporum & Sacerdotum ac Diaconorum ordine, qui non iuxta gradum & ordinem suum incedentes, faciunt
f blasphemare homines;&dicere, Ecce qualis Episcopus , aut, qualis Presister, aut qualis Diaconus: JSubdit; Quid autem &de Virginibus dicam , aut de continentibus, vel omnibus qui in professione Religionis videntur 3 Nonne si quid inuerecundum aut petulans, si quid proteruum, adde aut quomodolibet a suis in utis extraneum ) gesserint; arguit eos continub Moyses & dicit, homo fecundum ord ne uum incedat ὶ Agnoscat igitur Unusquisque ordinem suum, id quid dignum sit eo ordine quem suscepit, intelligat , dc ita libret actus suos , ita
202쪽
etiam sermonem, incesIum quoque ipsum, & hab,
tum moderetur,Vt cum ordinis sui professione conueniat, ne audiat dici ad se a Deo, quia propter vos nomen meum blasphematur inter gentes. JI33. Venio ad negotiationem ex admissione Monialium. Contra hanc negotiationem fuerunt qui seueritis pronunciarent. Nam Dionysius Richelius altero librorum de simonia latissime contendit, de multorum appositis adscriptionibus firmat , uniuersam hanc negotiationem , et Ic puram putam limoniam. Et cum pactum interuenit, contentii Archidiaco. i.qt. in principio. Et vgolinus Tabulato De Simo n. c. . 9. l. ia. i6. Et videtur Ita haberi ex r. Extratia. De Simon . ubi Vrbanus 6. pactionem de hac Monialium dote perccllit cxcommunicatione tanquam Simoniacam. Tcstes quidem auriti apud
S. Antoninum .p. tit. 2 . c.67. Ieserunt Martinum
V. exemille Molatales tali censura: Idemque de aliis quibusdam Pontificibus resert Nauar. in Summa c.27.n. Io 6. Tamen satis superque malignitatis su- peccst, si manet sundamentum censurae, nempe simonia quae est peccatum lethalissimum , quod huic tractioni subesse pronunciauit Urbanus. Et idem visum esse S. Edmundo, postea Antistiti Cantuaticiis
reserunt eius Acta, quibus narratur,virum Sanct iam cum pro collocandis in Monasteri0 duabus sororibus suis satageret, nunquam addaci potuisse, ut vel obolum ea ex causa numerarct, quod simonia: virulentiam in ca pecuniae annumeratione, & pactione de ea agnosceret. Idem adscribitur S. Hieronymo in Regula Monacharum c. . Vbi sic habetur. D stabilem simoniae haeresim , quam communi praciitate Diaboli, Moniales assuetae commi curat, et i .uu
203쪽
in auditu horreat vestra societas. Giezi poena, &Simonis vos terreat prauitas. Vox Petri Christi Vicarii ad Simonem , nunquam de vestris exeat auribus, Pecunia tua tecum sit in perditionem. Existimasti enim donum Dei haberi pecunia3 Donum Dei est Spii ritus Sanctus. Communis mercatorum habet usus, ut venditio commutetur in melius. Asserit quippe Simoniacus , pecuniam esse praestantiorem dono Dei, cum id in ipsam commutat. Ad vos venientes sorores, ad sanctas Christi suscipite nuptias gratis: praeponatur sanctitas pecuniae , cxquiratur bonitas Vitae, non generositas carnis, non utilitas mundi. Nulla omnino pactio , nulla opinio mentis purita tem perturbet,aut praeueniat. Beatum sapientia clamat , qui excutit manum ab omni munere, & qui post aurum non abiit, nec sperat in pecunia, quos
1libuertit Iudicium. JI36. Non videtur praetermittenda narratio quae eodem Tomo 9. Hieronymi refertur, sub medium prolixissiniit Epistolae Cyrillo Hierosolymitano ad-icriptae de miraculis S. Hieronymi. Tametsi enim eius Epistolae titulus Cyrillum scriptorem ementitur , aliaque habet sufiixione digna, ut videre est apud Bellarminum l.De scriptor. in Hieronymo , dc apud Baronium io. Septembris , ac Lovanienses incensura Tomi 1. Diui Augustini. Tamen quoad rem de qua agimus, nulla unquam suspicione laborauit;& quicquid sit, sensum saltem Autoris habebimus, in re de qua agimus. Sic igitur eo loco Autor Epistolae , agens de Monasterio Ducentarum Dominarum apud superiorem Thebaidem. Multis pollens praedictum Monasterium virtutibus , unum pessimuin quod ruit Simoniae vitium retinebat. Nam insti-
204쪽
m instigante Diabolo in eisdem Dominabus haee oK-
seruabatur abusio, ut si quam vellent in Monialem tecipere , non tantum intuitu charitatis & misericordiae, recipiendaeque Monialis bonitate, quantum recipiebant respectu pecuniae. Nulla enim Monasterium intrare mansura poterat, nisi certa pec nite quantitas secum iret. In hoc siquidem erat Monasterio sanctimonialis quaedam Domina , aetate grandaeva, quae ab infantia sua ieiuniis & orationinus, omni terreno resoluta coeno, Deo vixerat, quae
vitium illud quamplurimum abhorrebat. Cui nocte
quadam, ut erat solita, in oratione positae,gloriosus Hieronymus appareus, locum illum immenso illustrans lumine, eidem praecepit, Vt ad Abbatissam, caeterasque coenobii Moniales mane pergeret,nuntians quod nisi a peccato iam inueterato manum extraherent, ultionem subitb expectarent. His disectis disparuit. Perterrita visione insueta Sanctimonialis Domina, quis hic fuerit, iubens talia nuntiari , in seipsa avide pertractans, totam illam noctem peregit insomnem Crepusculo diei adueniente, omnes in capitulo Moniales pulsato tintinnabulo congregauit, quibus admirantibus ad quae forent tanta festinatione in capitulo conuocatae, sanctimonialis Domina ex earum assii ens medio,quet viderat & au4ierat, omnibus patefecit. Fit illico ex hoc Monialibus cunctis irrisio: hanc exclamant fatuam, multisque garriunt derisionibus, hanc sorte illa nimia ebrietate somniasse. Illa verb accepta contumelia, patientiae se scuto muniens, de earum pertinacia nimium,sed de sua despectione gaudens, ad solitas rediit orationes, supplicans continud, ne
suis Monialibus quod audierat euentiet. Transactis
205쪽
I' igitur diebus decem, nocte media praedictae sancti-rmoniali Dominae hac de re deuotis orationibus incumbenti , gloriosus iterum apparuit Hieronymus, eidem Vt quae prius nuntiauerat Monialibus, denuo intrepide nuntiaret,allocutione mandauit benigna.
Ad quem illa. Quis, sinquit,) es Domine talia mihi mandansὶ Hieronymus inqnit) sum. Et ab eiusdem euanuit oculis. Illa vero iciens illarum duritiem,quid ageret, quidve diceret, nesciebat. Tamen malens a Monialibus insana & ebria reputari,quam diuinis contraire praeceptis , congregaris iterum Monialibus , quae viderat & audierat, voluit intimare. Ast ut eam althrgere Moniales pestiferae conspexerunt, diuini nesciae iudicij sibi de proximo futuri, antequam verba inciperet, e capitulo cum magnis cachinnationib us exierunt. Quin trans, ctis insuper diebus tribus dormienti praedictae sanctimoniali Dominae, gloriosus Hieronymus ineffisbili quadam societate vallatus Anselorum , nocte apparens media, eam excitauit, eique iuss1t protinus , ut de illo exiret Monasterio, nec subito fui ram sentcntiam expectaret. Cum illa verb multis lachrymis suppli caret ne hoc fieret; gloriosus inquit Hieronymus; ) ad Abbatissam & caeteras pergito,
omni mora postposita, eisdem nuntians, quod nisi poeniteant, hac nocte diuinam sentient ultionem. Si autem in sua permanebunt duritia , statim exiens, amplius in Monasterio ne moreris. His finitis absicessit. Haec igitur sanctimonialis anxia, plenaque tristitiis , Capitulum adiit ,& campanam coepit Vehementer,ut ad capitulum accederent Moniales, resonare. Quo Abbati ita de somno euigilans, cognoscensque ab hac suisse campanam pulsatam, cum iracunadis
206쪽
cundia properauit. At ubi illam vidit, ditis eam minis increpans , nullum voluit audire verbum , promittens quod nisi cellaret hoc agere, secum amplius in Monasterio non maneret. Cui sanctimonialis domina,ne tardes quaeso agere quae promittis. Profecto me noscas hoc in loco amplias non mans ram. Gloriosus equidem Hieronymus apparens mi
hi tantummodo, de hoc statim monasterio futurum iudicium patefecit. Haec audiens Abbatissa deridere coepit, hanc existimans vesano capite ista sari. Et Ostiariam conuocans iussit, ut hanc de Monasterio protinus effugaret, mandans eidem, ut aliqua hora sic extra dimissam, postmodum faceret introire , ut sic ab incoeptis operibus iam cessaret. Hac de re laeta sanctimonialis Domina, quam citius potuit e Monasterio est egressa, lachrymis transfusa doloriribusque repleta , pro his quae Monasterio nouerae euenire. Terribilis siquidem Deus fortis ac potens,& quis resisteret ei Z heu cur homines eum non formidant, scientes se nullatenus posse ab eius effugere manibus, v eius eos magnum & inenarrabile iudicium non comprehendat Θ Saltem his miseri terreantur exemplis. Audiant qui in tuis confidunt diuitiis, quique iii iram excitant excelsum Dominum suae auaritiae siccitate , quale huic Monasterio a Deo propter pecunias faelem auertenti, de coelo est iudicium iaculatum. Pene limen osth, sanctimonialis excesIerat Domina , & subitb totum corruit
Monasterium, omnes opprimens Moniales, ita ut ex eis viva aliqua non remanserit. Sanctimonialis
verb illa, in quodam venerabili Dominarum MonD sterio, quod est apud inferiorem Thebaidem,hactenus sanctitate praecipuM Viva manc t.
207쪽
En vitionem diuinam, quae conuincit interuenisse graue peccatum in proposita pactione & numeratione pecuniae. Quid autem niu Simoniae3 Nec sane aliter perageretur negotiatio , si aperte & elatJesset Simoniaca, quim nunc peragatur, quantum cumque pallietur, & tituli colorati obtendantur, quibus honesta, & labis expers appareat. Praecedit enim pactio de pecunia in ea quantitate annumeranda , quae posset esse iustum pretium ; subsequi- . turque numeratio pecuniae;& tandem perficitur admisso Monialis sub ea conditione. Quid verb aliud interueniret, si admitteretur liquida & patens simonia Z Nec minus primogeniti Satanae, veternosi Simonis mangoniam redolet corollarium, & super- ondium pretij, nomine praemii ac strenarum ob-uctum : cum re vera sit pretii complementum: quod in simili, hoe est in propinis,damnatum vid
tuc ut simoniacum cap. audivimus de Simon.
is . Resolutio huius difficultatis,bipartita est ashibenda. Ac primum non est dubium, quin si animus vel recipientium, vel promittentium aliquid pro admissione Monialis, collimet in dotem ut Vocant, in tanquam in pretium admissioni veluti merci aequivalens, germanissima simonia talem negotiationem contaminet. Nam solus ille animus. etiamsi verba aliud praeseirent, satis esset ad ment Iem simoniam contrahendam. Nec est inuerisimile, impingi hac in parte aliquado, etiam hoc tempore, quo videmus passim per abusionem non serendam, de beneficiis Ecclesiasticis iniri conuentiones & pa- non secus ac fieret de officio seculari venali,aut de prato, aut vinea. Quinetiam quamuis subtilitate industria Theologiae accommodaritiae, non dc- suae
208쪽
sint viae quibus id ipsum absque simonia per ambages perfici posset, tamen non pauci fastidientes anfractus & tortuosas vias, recta in simoniae barathrum volentes ruunt, ementes constituto pretio,
beneficia Ecclesiastica Christi sanguine perfusa, a que adeb quouis humano pretio superiora. Quidni ergo similiter inueniri etiamnum possint qui talia cogitent, praesertim ex parte parentum puellae inter Moniales cooptandae 3 De illis intelligo quos Hieronymus Epistola 8. miseros parentes; ct non plena fidei Christianos nominat, quibus sent deformes filiae & aliquo membro debiles , quas quia dignos
generos non inueniunt, aut ad leuandam familiam, virginitati tradunt, pacti de paruo sumptu , & qui vix ad alimenta si satis. His quod secundum conuenta exhibent Monasterio , perinde est , siue pretium dicatur, siue quomodocunque aliter nominetur. Ipsis certe, aestimatione pretium est : ac proi de indubie simonia inquinatur. Vtinam praetereas x parte accipientium, semper pura & nitentia sint
138. Posse nihilominus lucrum de quo agimus accedere coenobio absque simonia, etiamsi pactio de eo intercedat, nimirum si coenobium vere sit egenum, Sc quod datur non sit pretium, sed conseratur ad puellae sustentationem, recepta &vera doctrina est, quam tradit D.Thomas 2.2. q. OO. art. . ad 4. Et ibi Caietanus, ac in summa V. Simonia & RExcommunicatio c. 3. S.Bonau. in Reg. S.Francisci q. I8. Angelus V. Simonsa 4. Sylvester eodem q. is. Tabienna an. 63. Nauarrus qui . De Redd. Eccles. monit vltima n.1. Soto t.'. De Iustit. q. I. art. I. RO der. . 2. De Rinui. q. 9. ari I. Suares l.De Simon
209쪽
munissima sententia generali usu firmata, quam a Clemente T. innoxiam & labis puram esse declar tam, refertur in compendio Priuileg. Mend. V.Mο-niales. Lultimo. Ratio est,quia neque ivxe positivo ea pecuniae receptio in admissione puellae ad Monasterium & simoniaca , quasi Ecclesia intuitu Religionis interdixerit ea receptione: Nulla quippe talis prohibitio lata reperitur, ut Suares c.illo IT. a tr. Is. late prosequitur : vel si aliquando est lata, exoleuit per contrariam consuetudinem silentibus aut annuentibus Pontificibus inductam. Neque etiam ea receptio simoniaca est iure naturali. Aliud siquidem est , in ingressu Monasterij dare aliquid tanquam pretium , quod sine dubio sorderet simonia:
aliud vero conserre per eam occasionem aliquid in eleemosynam , vel ad testandam beneuolentiam cr-ga puellam,vel titulo sustentationis. Sicut Saccrdos cui ob sacri celebrationem numeratur stipendium, non accipit illud in pretium sacri, qua ratione immanem umoniam admitteret: sed accipit titulo sustentationis , ut vivat de altari qui altari deseruit, quod dignum & iustum est. Item maritus qui ducendo uxorem accipit dotem, non accipit dotem in pretium sacramenti matrimonii quod cum ea muliere init; sed accipit ad serenda matrimonij onera,& ad sustentationem uxoris & familiae quam convehit. Idem igitur cernitur in re praesenti. Ucc pactum quod superadditur, vitiat receptionem nullo
iure vetitam : quia ut bene ratiocinatur Caietanus 2,2. q. I O. art.s.cum pacti O illa praecise cadat in rem,
ut est subsidixim necessariae sustentationis, non cadit
210쪽
in materiam simoniae. Vnde ergo hauriret labem simoniae Θ Nec male pactum illud in ingrcitu ad probationem, vel saltem ante professionem initur, quia alioqui parentes & cognati, puella iam .exonerati, eam facillime obliuiscerentur. Nana ut obseruat Philiarcus supra g. es autem, seculares, in quo puellas coenobio intruserunt, vix solent de eis iuuandis esse solliciti, nisi si agatur de confusione aut seditione excitanda in Monasterio, cum ob procacita- tem aut irreligiositatem sunt castigandae; vel si earum ambitus sit confirmandus. Itaque negotiatio hodierna Monasteriorum in Monialium admissione , liberatur graui illa accusatione, quae ei initio impingebatur a Cariusiano, & aliis allegatis.
II9. Quin etiam contra D. Bonaventuram in Α-
pologetico pro Regula f.Francisci q. l8. ea negoti tio pronuncianda est pura labis simoniacae, qua interdum puellae ob coenobij paupertatem recipiuntur ob dotem. Hoc D. Bonaventura damnat simo
niae. Distinguit enim quadruplicem modum quo 'persona cooptari potest in Religiosam coetum. Primum valde sanctum,quo persona nihil prorsus afferens, admittitur pro Deo. Secundum bona quo persona admittitur cum pecunia, sed non pro ea, quia atque reciperetur. Tertium item bonum, qu persona ob domus egestatem non reciperetur sine pecunia, sed tamen non recipitur pro pecunia: quia si eius sustentatio aliunde domui suppeteret, aeque reciperetur. Quartum quem ait esse simoniac om, &a plerisque egenis Monasteriis contrahi dicit, iuxta illud Siratidae cap. 17. propter inopiam multi delique-ruut;quo persona recipitur pro pecunia, quia absquaea non Iecipe Ictur ullo modo, etiamsi aliunde sup-