Hipparchus, de religioso negotiatore, disceptatio mediastinum inter ac Timotheum quæ negotiatio a religioso statu abhorreat. Lucubratio Renati a Valle magistri in theologia

발행: 1642년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류:

211쪽

peterent coenobio necessaria ad puellae sustentationem. Hanc S. Bonaventura, ait esse apertam venditionem consoriij spiritualis societatis pro pecunia , quod est simoniacum. Et hoc plerique ait

S. Doctor) faciunt etiam ex mera inopia, optantes aliquem venire cum pecunia, quem reciperent Vt eorum inopia repareretur, vel debita contracta sobuerentur, Vel bona concupita emerentur, vel aedificia construerentur. J Idem censuit Innocentius 8.

in quodam responso dato Monialibus S.Clarae,quod

refert Rodericus Tomo 2. qq. Regula q. 69. art. MSed fuit responsum eius,ut Doctoris priuati. Nam si ei standum esset, mirum quantum simonia, non per Parthenones modo , sed etiam per virorum coenobia grassaretur hoc tempore.Quotidianum quippe est, ut personae alioqui in idoneae, & quae nullo modo admitterentur si venirent absque pecunia, admittantur tamen , si pinguem aliquam summam deserant. In quo tametsi potest aliter peccari, nihil tamen necesse est cerni simoniam , si ea summa nec detur, nec petatur ut pretium, sed tantum interueniat ut motivum superandi difficultates ex admissione talis personae inferendas. Sicut Maritus qui mulierem deformem , quam alioqui nullo modo duceret , constituta dote pinguissima lubens ducit, non est simoniacus vendendo sacramentum matrimonii, licti ineat coniugium ob pecuniam , sine qua non

iniret illud; quia illud ob pecuniam , noli designat

pretium contractas sacramentalis , sed motivum superandi difficultates , ab eo ineundo retracturas. De notione illius modi loquendi, propter pecuniam, 'el ob pectiniam; nunc sonante pretium simoniacum, nunc indicante duntaxat finem absque simonia,

212쪽

plenius agunt qui simoniae crimen excutiunt.Itaque quamuis Monasterium locuples, recipiendo puellam ob pecuniam,possit turpitudine simoniaca contaminari ; iuxta ea quae mox subjiciam; tamen praecise quia ob pecuniam recipit, non contaminatur ea labe: quandoquidem Monasterium egenum,etiamsi ob pecuniam recipiat, purum manet. Potest igitur ut dicebam,) admitti puella , constituta ei certa dote ex pacto absque simonia. Et ita iam olim fulsese non receptum habetur in vita S.Ioannis Eleemosynarij c. 23. cum de Monacho colligente eleemosynas , ut posset puellam collocare in Monasterio. I Ο. Attendendae tamen Sc exacte seruandar sunt conditiones quas proponebam. Nempe ut Mon sterium sit egenum, nec plus accipiatur, quam prae cise ferat sustentatio unius puellae, alioqui acceptio erit simoniaca, sin minus nudo iure diuino & naturali , at saltem supposito iure Ecclesiastico ex cap. quoniam,De simonia. Scio Sotum l. 9. de Iustit. q. 6.

rium sentire, existimantes Monasterium locuples posse accipere quod necessarium est ad puellae

sustentationem. Sicut Sacerdos aliunde copiosus, potest ex altaris ministerio accipere sustentationem

1uam, absque simonia. Sed quod dixi multis confirmatur a Suare tit. . . p. d. χχ. f. s. a num. Io. & lib. de Simon. cap. II. num. 9. Et ratio est , quia Ecclesia

intuitu Religionis, & ne consortium spirituale, ac status perfectionis acquiredae videretur subjici prectio, edixit, ut bona Monasterij gratis conferrentur in sustentationem personae, quae in illud cooptatur. . Si igitur collocatio talium bonorum vendatur; ut

sane fit , si persona non admittatur ad fruendum

213쪽

bonis illis absque pecunia in non modb admittetur iniustitia, quod unum concedit Regiuald 2s.num. 193. estque ex natura rei perspicuum ;) Sed etiam admittetur simonia, saltem supposita Ecclesiae prohibitione , quae ius adimit Monasterio percipiendi quicquam ob admissionem ad participationem bonorum communium, siue ad sustentationem ex eis habendam.' Igitur si monasterium locuples, dicatur pro admissione aliquid accipere titulo sustentationis , titulus cst vanus atque confictus e reuera autem titulus accipiendi non potest esse , nisi admissio ad sustentationcm ex bonis Monasterii accipiendam , quae est aperta simonia , qualis elset eius qui diceret se gratis conferre beneficium, sed accipere pretium pro fructibus. Affine exemplum est, eius

qui diceret se a mutuatorio accipere vltra sortem titulo sustentationis, non titulo mutui, quod nemo negauerit continerc veram usuram. Vt igitur

pro puellae cooptatione in Monasterium, siue in ingressu primo , siue in professionis emissione, aliquid accipi possit , necesse est , ut Monasterium aucto numero puellarum iam admisIarum, vel quas admittere consilium est, non possit prae egestate istam de qua agitur sustentare absque hoc subsidio , quae erat prima conditio , quam dicebam o seruandam. I i. Non posse autem plus accipi, quam exigatur ad commodam 'nius puellae in tali statu sustei rationcm , quae erat conditio altera i recte asseritura Nauarro supra &a Suare c.illo I7. num. νη. & disp. Illa a 2.num. 32. nec non ROderico Tom. 2 qq. Reg. q. η'. art. I. Et ratio est, quia ea sustentatio est solus

ritulus iuste paciscendi aut accipiendi occasione ingressus

214쪽

ingressus vel professionis , quod in hoc negotio eodem recidit. Si crgo plus aliquid accipiat uti

non accipietur titulo sustentationis sed ob admissionem in Religionem,quae esset vera simonia.Vnde simoniacum est plus petere pro aliqua puella,quia est obscuris natalibus, ut Rodericus supra recte notauit. Item quia aedificatio noui Monasteri j non comprehenditur ambitu sustentationis puellarum primi Monasterij, simoniacum est, a puella admittenda in illud primum Monasterium aliquid exigere ut suppetant sumptus ad noutun Monasterium in eadem urbe aut in alia aedificandum , etiamsi ipsa non sit in illud nouum Monasterium cooptanda.

Ad haec quia corollarium illud dotis de quo supra

V. G. munus pro sacristia, aegre potest reuocari agsustentationem , periculum est ne pactio de eo muliere sit simoniaca. Sua res sane lib. De Simon. cap. IT .nu. i 6. existimat talia dotis superpondia, Estrau. I . De Simon. percelli excommunicatione ipso facto incurrenda, & summo Pontifici reseruata. Nam ibi Urbanus . praeter caetera vetat intuitu ingressius puellae, quoscunque pastiu , seu prandia, pecuniaου, nempe ad modum distributionum in iocalia, aut res Hias,etiam ad usum Ecclesiasticum, seu quemvis pium usum deputata , seu deputanda. QDbus verbis . excindi videntur munera, verius extorsiones pro sacristia , aut valetudinario, supra dotem exacta ex pacto. Quod tamen ad prandia attinet, non exel dilue moderata Collatio a pro solennitate iuxta consuetudinem.Talis enim collatio facile potest ad sustentationem reuocari, nec sublata est a Tridentina Synodo self x s. cap. 36. De Resorm. cum sub anathemate vetuit dari quicquam Monasterio praeis

215쪽

ter Nouitiae victum. Quod ergo Vrbano displicuit, fuit sordidus modus extorquendi ea prandia, qui

cap.quoniam,de Simon.Facile sane est, ut ex his dotis superpondiis, cum non dantur ex pura dc plena beneuolentia, putor aliquis simoniacus inhaletur. 2. Hic conueniri velim conscientias Praefectarum Monasteriis, & eorum qui Praesectas &Monasteria dirigunt; vere ne ob egestatem Monasterij, ad unius puellae candidatae sustentationem

impotentis, petantur, verius extorqueantur) praeter pinguem dotem, varia praemia, etiamsi numerus

Montalium, iuxta Constitutiones aut habitationis commodae qualitatem expletus sit, nec de pluribus excipiendis, vel amplificando Monasterio forte iam satis dilatato cogitetur. An vero ad ingluuiem nunquam exsatiandam referenda sit ista petacitas. Quid enim dicemus de quibusdam Monasteriis Regia munificentia ante multa secula opulentissime fundatis, nec modico censu potientibus,in quae tamen hodieque , nulla admittψtur puella , quin dotem afferat prope sufficientem ad eius colloc

tionem in matrimonio natalibus congruente An Deus maledicit bonis per cupiditatem nulla unquam mole explendam comparatis ; Ita ut quod Aggaeus de frugibus contempto numine compori os denunciabat comedentes non essent ex eis sariandi ξ Non videtur dubium, quin si decreta Ecclesiastica de manibus hae in parte seruandis plane

puris , executioni mandarentur , benigne faceret Deus in bona voiluntate sua Coenobiis , prouidere

que Antistitas, & alias census Coenobij administras adeb industrias, ut absque his foedis negotiationi-- bus

216쪽

turribus eius. Considerent,quorum interest.

I 3. Patere denique ex dictis potest, quid pronunciandum sit de annuis pensionibus vitalitiis. quas Monialibus ex pacto pendi, plerisque locis inualuit consuetudo. Nam si tales pensiones u cessariae sint ad puellae sustentationem, quia vel aliados illi non est constituta, vel tam tenuis, Ut egeat hoc stipplemento ; Tunc nihil vctabit pensionem coenobio ex pacto deberi ac pedi. Salua item subo dinatione ad indemnitatem paupertatis necessaria, potest pensionis illius dispensatio permitti Moni li. Ita benὸ multi quos profert ac sequitur Diana Tract. De Paupertate Religiosa , resolui. 32. ac etiam Suares Iomo 4. De Religio. Trail. '. lib. i.

cap. n. num. 2. Rodericus tit. s. quaest. 29. art. u.

Balilius Poncius quaest.'. Scholast. ca. . Et Sanches lib. 7. In Decalo. cap. M.&alij quos proscri nu. II.

Et ratio est , quia supposito quod desint Monasterio reditus senicientes ad prouidendum necessaria victui& vestitui, ac sanationi puellae si aesta fiat; supposito item quod per dotem nori sit sussicienter prouisum puellae ; pensio annua pertinet ad sustentationem necessariam , aeque ac dos de qua superiiss. Ac proinde non potest ea pensio improbari iis tamen scmper saluis quae Conc. Trident. sessas. cap. 2. De Regul. seruanda hae in parte mandauit. Si veth puellae sufficienter sit prouisum, per dotem quae ad eius commodam sustentationem sit satis; non apparet quomodo pactio de pensione annua praeterea danda, purgari possit labe simoniae. Deest enim titulus sustentationis. Et cum intcrueniat

pactio . abest titulus donationis liberalis. Itaque

217쪽

eto 6 titulus pensionis illius, est admissio in Religionem, quae est lepra simoniaca. Meritoque talis receptio verbo Golfridi Vindocinensis l. 1. Epist. X Ι. dici queat nauicularia , quia fit pro naulo : sicut in simili D. Augustinus secin. i. de communi vita Clericor. negat se voluille sincere, ut Dei Ecclesia' esset nauicularia) vel institoria, ut loquitur Hildebertus Epist. i. quia continet mercimonium quod in tali materia improbatur. rqq. Abscedamus,relictis foris fatuis Virginibus. Huiusmodi namque esse Moniales, quae Virginitatis prosellae decus contaminant stercore auaritiae, autor est S. Chrysostomus homil. s. de Poenit. Vbi erubescit quod tales aliquq sint Deo sacrς Virginesι Pudet me inquit) & rubore confundor, & lachry- imis, Virginem stultam audiens. Erubesco cum a dio nomen, post tale virtutis lucrum, & virginitaris studium. Vbi in coelum euolarant, ubi ad ipsas superiores virtutes certamen habuerant, laboresque superauerant, ubi ipsam voluptates conculcauerant; Tunc insipientes, & iure insipientes, quod maius com vicissent, a minore victa iunt; J nempe ab avaritia. Et inferius post expositam elegantissime eminentiam Virginitatis professe , conuerso ad

Virginem sermone ; Multo inquit) rubore digna

i es. Voluptatcm debellans, pecuniae succubuisti.

si ae rem, ac materiam desiderases.J. s. Io. clusis.

Virgo quae vitae renuncians, uruncio crucifixa , pecuniam amas. Vtinam virum desiderasses, idque minus criminandum fuerat: Nam eiusdem substan-

218쪽

Io g. IO. Conclusio.

De pia se pro sim irreprehensa Regu

larium negotia tione. I I AC TE N v s pro viribus affuso rationis & au-- Atoritatis lumine, conati sumus collustrare, atque adeb dispellere negotium perambulans in tenebris. Sic enim S. Bernardus serm. 6. in Pal. so turpes quaestus, quantumuis boni lpecie obductos, nominat. Nunc in. hac meta pro labori a & fructus vacua negotiatione, attingendam suscipio eam quam Naz. Orat. De S. Cypriano , Vocat omnium optimam & quaestuosissimam, cui merito omnes quantumuis Religiosi dent operam, repellendi a viro nobili, si sericntur, uec illud eius iussum

expleuerint Luc. i9. Negotiamini duri venio.

1 f. Et deficit quidem Religiosos ea negotiatio quae fit per eleemosynam δc erogationem materi lium facultatum in egenos. Quam esse negotiationem quaestuosissimam, ait S. Chrysost. hom. 33. ad pop. Nundinas vocat hom. 3. De Poetiit. Scite D. Augustinus serm. 3. Dedi vers. caprio. ait, id ellefacere traienitium. Consonatque S. Paulinus Epist. I. qui eleemosynam splendidissime collaudans, ait f hanc esse mensam c estis Trapezitae, thesaurum vitae struentem, & ad margaritam negotiandam Dei foenus exercentcm. J Nullus Religiosus priuatus huic negotiationi idoneus est ; quia argentum

aurum non est illi et Tamen eatenus concurrere ad hanc negotiationem potest, quatenus cst rerminus argitatis secularium, quorum stipe sustcntasuri iu-lobium. Quae negotiandi opportunita, pro inligat

219쪽

Dei beneficio habenda est , quippe prouisa a Deo, ut diues hac negotiatione ditescat. Vicissitudine quadam ait S. Paulinus Epist. ra. J copiae vel inopiae humanum genus temperatur, quod in illo inferno diuite, dc supremo paupere Euagelicus sermo patescit: ut intelligamus consilium communis Αuctoris , quo diuitem pauperi, & pauperem diuiti praeparauit , ut abundans egenti substantia limoniae fit, & opulento inops materia Iustitiae; ut

fiat sicut Apostolus dixit ) aequalitas , & in illo'

seculo repentanda illis egestate praesenti opibus aeternis, redundet illorum abundantia ad inopiam nostram, si nostra isthic abundantia ad illorum i digentiam commodauerit. Seminemus ergo illis carnalia, ut metamus ab illis spiritalia. Laboret

nunc de terrenis manus , ut tunc de coelestibus anima reficiatur. Spes praesens aedificet rem futuram.

Faciamus istic tecta, quae nos illic tegant: pascatur isthic pauper, ubi me diuite eget, ut me illic pascat,

ubi me egente saturabitur. Videte commercium spiritale , & si potestis negate nos auaroSs 1 M'. terram vendimus & tributum, ut immunitat in rugni cum aeternitate coemamus.J Vere spiritale commercium quaestuosissimum , quo pro terra coelum rependitur , & pro rebus nihili, merces aeterna. f Quid enim aiebat S. Bernardus Epist. a . Guillelmo Londoniensi , qui in pauperes omnia

diffuderat. in Dispersisti, dedisti pauperibus , sed

pecuniam. Quid verb pecunia est, ad illam quam pro ea commutasti iustitiam 3 Iustitia, inquit inis, manet inseculum seculi. Num ita & pecunia 'Qu;estuosum sane honestumque commercium : illam quae praeterit pro illa dare quae permanet. Sic semper

220쪽

semper tibi negotiari detur, bone & omni laude prosequende Magister. J Sed de hac negotiatione,

secularium maximὸ propria, in Religione autem ad solos Praefectos attinente, non plura hoc loco. I 6. Haerendum vero est in 1pirituali illa negotiatione , quae est omnium Religiosorum , etiam

priuatorum, communis. Hanc negotiationem, pro

duplici Religiosorum statu , duplicem distingui posse video. Nam eorum aliqui vi proprij iiistituti,tion sibi solum sed etiam proximis laboranti alij sibi

tantum negotiantur. Aliqui inquam propriae duntaxat saluti & persectioni , dant operam : Alij a

Deo vocati sunt , ut praeter propriam salutem dc persectionem, cuius prima semper omnibus esse cura debet, in salutem quoque & persectionem proximorum incumbant, sermone praesertim & praedicatione. Collatio enim sermonis , Ut pecuniae, magno est usui, atque ea maximus in commune emolumentum negotiationis profectus paratur. IVerba sunt S. Ambrosii lucubratiuncula in Exodum, ubi collatio , pro Synallagmate, siue commer-eio sumitur, estque non mercatoria. I 7. Negotiatio eorum , quos proprium institutum ad curandam aliorum quoque salutem adstringit, aestimanda est non ex ipsorum duntaxae damno si oscitanter obeatur, sed etiam ex dispen dio Ecclesiae , & animarum quas Deo lucrari oportuerax. Hoc verb dispendium , cui avertendo'

Christus Dominus pretiosissimum sanguinem fudit , tanti est, ut meritb scrupulum omnibus per quos iaccidit mouere debeat et quali angebatur S. Gregorius hom. i7. in Evang.jub inem , cam diceret. Pensemus ergo qui unquam per linguam

SEARCH

MENU NAVIGATION