Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

482쪽

LIVIA NORVM .

Bellum adversus Cermanorum trans Rhenum civitates, gestum a Druso, refertur. Ipse ex fractura, equo super erus eius collapso, tricesimo die, quam id acciderat, mortuus est. Co pus a Nerone fratre, qui, nuntio valetudinis evocatus, raptim accurrerat, Romam pervectum, et in C. Iulit tumulo conditum. Laudatus est a Caesare Augusto vitrico , et supremis eius plures honores additi.

I. Extremus hinc Druso vitae annus, sed idem honore et gloria praecipuus 4equitur: nam et consulatum collega T. Quintio T. F. Crispino, gessit, et egregias de Germanis victorias reportavit. Fatum ei prodigiis Praenuntiatum antiqua superstitio credidit; quod turbinibus et fulmine concussa pleraque suerant; in quibus et multae deorum aedes, ut ne Capitolino quidem Iovi, consortiumque deorum cellis parceretur. Quo terrore nil tardatus iuvenis, in Transrhenanas civitates iterum inducto exercitu , per Cattos

483쪽

ad Suevorum usque fines magno labore iter aperuit; haud incruenta victoria superatis, qui Occurrerant. II. Inde tres simul validissimas nationes, Chel uscos, Suevosque et Sicambros adortus, nimiam hostium siduciam calamitosam ipsis atque lacrymabilem offecit; nam illi, centurionibus viginti barbam more mactatis ad aras, Concrematisque, tam certam Victoriae spem Conceperant, ut, divisa in antecessum praeda, Cherusci equos, Suevi aurum et argentum, Sicambri captivos sibi desponderent. Sed ipsi, magna Pugna victi, Seque et sua cum uxoribus liberisque perdiderunt, qui more germano sequuti suos in proelium exeuntes fuerant. Ites Meda dictu, sed ad demonstrandam illarum gentium incredibilem sevitatem essicax, traditur; mulieres eorum, quum ad plaustra Sua Victores venissent, deiicientibus telis , insantes liberos humi collisos in adversa hostium ora misisse. III. At Drusus, cedentes in penitiora gnaviter insequutus, inter Visurgim et Albini omnia populabatur; Albim quoquc transiturus, ni res eum mira quaedam et minax oblata deterruisset. Barbarae mulieris humana ampΙior species obviam tacta, tendere eum num latinis verbis prohibuit; hunc enim et oPerum eius et uitae terminum fila statuisse: Nuc alitor ovenit: continuo regressus . priusquam Rhenum attingerct, inter hunc et Salam fluvios, in acStivis, quae Scelerata inde Vocata sunt, mortem obiit: quo tompore et lupos

Circa castra vagos ululasse tradunt, et iuvenes duos per media munimenta equitare visos: muliebrem etiam eiulatum auditum, et speciem in caelo transcurrentium stellarum appurui SSC.

484쪽

KN LUC. LlB. CXL Livia M 48 iΙV. De genere mortis haud similia traduntur. Ex Iapsu equi crus Degisse, quidam scribunt; inde tricesimum ante diem decessisse. Morbo solutum, alii narrant; qualis ille suerit, aut unde prosectus, reticentes. Nec desuerunt, qui scelus vitrici suspicarentur; quod mira comitate iuvenis, si Teperisset occasionem, redditurum populo rempublicam non dissimulabat; serebantque, proditam eius epistolam ah fratre, quem de cogendo ad libertatem restituendam Augusto sollicitarat. Revocatum igitur e provincia

at quia cunctatus erat recedere, veneno Occupatum

putarunt. Sed ego rem tantam, quum neque credere satis, neque refellere possim, in medio relinquam; cetera, quae certioribus testimoniis nituntur, tradi

tur IS.

V. Ad famam aegrotantis Drusi Augustus cum

Livia, quam alioquin itinerum suorum comitem habere Consueverat, Ticinum procurrerat. Eodem series Tiberius ex recenti victoria redux, ad salutandos parentes accessit. Ergo cognita Patris valetudine, o iussu Augusti et sua pietate sive ne in hostili solo si noduce exercitus esset. Papidissimo cursu, et incredibili eeleritate, ni certis auctoribus traderetur, advolavit. Quum enim transeundae Alpes, transeundum Rheni flumen Esset, die ag nocte, mittatis Subinde iumentis, ducenta passuum millia, per devictas modo seras nationes, uno tantum Comite, Consecisse

sertur.

VI. Certe spirantem adhuc fratrem reperit; isque, adventu illius cognito, legiones extremo iam imperio ob-

485쪽

viam procedere cum signis et aquilis comptis, et salutare imperatorem iussit; praetoriumque ei dextra Ρarte statui. Nec multo post exstinctus est, inter suprema fratris oscula. Corpus, invito prope exercitu, qui cremari in armis, inter quae ceciderat, voluisset, a Τiberio primum per centuriones et tribunos militum ad hiberna deportatum est. Inde municipiorum coloniarumque Primores eXceperunt, suscipientibus scribarum decuriis, et est usa per ossicium multitudine, rogisque accensis. Sic Romam perlatum , pedibus antecedente Tiberio, nec usquam abeo, Postquam Ticinum advenerat. discedentibus vitrico et matre Livia.. VII. Lictores quoque, Versis, ut in luctu, lascibus, sequebantur. Tum in soro. circumfusis Claudiorum Liviorumque imaginibus, propositum, defletum- quo latius. Tiberius defunctum laudavit pro Rostris, Augustus nec sine lacrymis, in circo Flaminio: quod nescio quam ob superstitionem ingredi pomoerium sas non esse rebatur. Ea in laudatione precatus dicitur deos, similes Druso Caesares suos facerent, siboque tam honestum quandoque exitum darent, quam illi dedissent. Cadaver equitum romanorum illustrium humeris in Campum perlatum , ibique Concrematum

est; cineris in Augusti conditorium illati. VIII. Fortior in huius obitu Livia fuit, quam in

Marcello nuper Octavia suerat: sive quod adhuc altersiliorum supererat. Sive aliis causis. Prosuisse sibi sapientia Arei monita dicebat. ne nimio luctu mec-gevotur. Honores deinde cumulatim memoriae eius additi; nec per adulationem magis, quam iure merito:

Diuiti sed by Cooste

486쪽

IN LOC. LIB. CXL LIVIANI

Germanici cognomen ipsi posterisque; statuae . arcus marmoreus sem tropaeis via Appia, et ad ipsum Rhenum honorarius tumulus Moguntiaci, adhuc vestigiis eius monumenti durantibus. Eum exercitus excitavit; decretumque, ut circa eum deince s stato die quotannis miles decurreret, Galliarumque cisitates Publice sumticarent. Augustus elogium ei has tumulo versibus a se Compositis insculpsit; vitaeque memoriam Prosuoratione Con Secravit.

IX. Nec dubitavi potest, omnibus dignum honoribus humanis suisse; ac nescio, an quisquam Postea Romanorum Druso comparari debeat, Praeter Germatii cum , qui huic patri suo virtutibus et gloria, sed et fortunae satique similitudine, proximus suit. Ad bellica et civilia negotia pariter promptus, sua is

omnibus, sibi amicos aequans benevola aestimatione, quantum ipse erat opibus superior, corporis etiam insigni decore, ct commendante omnia flore aetati S: qui poe tricesimum agens annum interiit. Manu quoque Strenula S, qui saepst maximo cum discrimino Ge manorum duces tota acie sequeretur. ΟPlma ΓE-

serendi avidus. Nec adipisci tantum victoriam, sed et si mare consilio idoneus, in tutelam provinciarum praesidia passim disposuit, flaviorum maximo opportunitatem Sequutus. X. Praecipue Rhenum, communi in Gallos Germanosque tutela, quinquaginta circiter eas tollis communivit: ex quibus enatas esse plerasque omnes civitates Sati S constat, quarum splendore hodie Gallicuri pa insigniter illustratur. Pontes in eodem amne duos aedificavit, ad Bonnam ct Mogunt iacum, ut expedi-

487쪽

IO. FREINSHEMII SUPPLEM.tus in Germaniam traiectus csset. Hercynium Saltum, inaccessum ad id tempus, frequentibus victoriis percutiens. patefecit. Eius denique reverentia non pacatae modo gentes, sed etiam hostiles ferocius agere desierunt; per totum adeo morbi tempus velut tacitis induciis quietae. Iustis Druso redditis, ad publica munia reditum. Voluptatesque resurriptae. Tiberio dec rotam ex Dalmatico vicinisque bellis ovationem, diximus: hanc ille tanto peregit magnificentius, quod apparatus etiam Drusi causa facti, post mortem

huius in unum omneS Cesserant.

XI. Equo invectus, stratis in Capitolio et per alias Vrbis partes mensis , epulum podulo praebuit; mulieribus etiam a Livia ac Iulia epulum datum. Liviae mox in solatium amissi Drusi Statuae decretae, cum iure trium liberorum; et ab hoc exemplo coepta consuetudo, ius istud, Priscis temporibus ab senatu, mox ab imperatore petendi; quorum indulgentia, quibus natura tot liberos non concesserat, poenam Ολο-rum vitabant, et praemia multos liberos habe istium, practem pauca. consequebantur. Sub idem tempus Herodes Caesareae templum Augusti et Romae dedicavit, cum magnificentissimis utriusque simulacris; turrim etiam pulcherrimam, in portu positam, memoriae Drusi causa nominavit Drusionem. Nec unius Herodis haec adulatio suit: alii quoque reges Caesareas urbes condiderunt; Artavasdes in Armeniam, et Iuba in Mauritania. XII. ΙΙoc tempore serunt ab Augusto constitutum, ne senatus legitimus Plus, quam bis quot mensibus

488쪽

IN LOC. Lin. CXL Livi xxi 485 haberetur, kalendis et idib. ut tamen idus martiae,

propter necem Caesaris, Pro damnatis et atris exciperentur. Numerum senatorum, intra quem senatusconsulta

fieri non possent, pro modo negotiorum finit: mulctas sine iusta causa absentium intendit: et quia saepe multitudo delinquentium impunitatem huiusmodi culpis pepererat; quoties hoc contigisset, quintumquemque sorte ductum mulctari voluit; utque promptius absentium ratio iniretur, album, in quo senatoria semper annotata erant nomina, publice Proposuit. Quod si sorte ad numerum senatores non suissent, auctoritas perscribebatur: quod idem obtinebat, quoties loco aut tempore alieno, aut alias non legitimo edicto Patres celeriter essent evocati, aut quum tribunus plebis intercessisset. XIlI. Haec auctoritas deinde secundum leges mores que alio senatu confirmata, nomen vimque Senatusconsulti accipiebat. Praetoribus inter haec querentibus, deteriora se loco esse, quam minorem magistratum tribunos; Augustus decrevit, uti Araetorsius ius iesset dicendae in senatu Sententiae. Haec et alia non tanquam imperans et cogens Constituebati sed in la-hulis perscripta legi sinebat ab ingredientibus curiam, potestate facta monendi, si quid meliu3 invenissent.

Nec in senatu tantum et adversus nobiles modestus ;ne clientibus quidem tristem sese aut superciliosum exhibebat. Evocatus quondam eius scutarius iniuriarum postulatus Patronum Augustum desiderabat. Is quum esset oceupatior, quendam ex cohorte amicorum

dedit: tum ira correptus litigator, ri Atqui . inquit, is quoties tu auxilio habebas opus, ego locis omnibus

489쪽

IO. FREIXS HEMII SUPPLEM. M ad sui, meumque corpus pro tua incolumitate periculis obieci M. XIV. Lenissimum diceres principem, qui tantam impudentiam impunitam esse pateretur. At ille, sepositis etiam negotiis, in iudicium Venit, causamque hominis egit; quasi nec rogatus inverecunde, et Obiurgatus merito foret. Sed quum Nonius Asprenas, propinquitate sibi innexus. causa in veneficii diceret; consuluit senatum, quid Ossicii sui putaret: se enim angi, ne aut destitueret amicum , aut eri re nocentem crederetur. Vniversis deinde assentientibus, per horas aliquot assedit in subselliis rei. Sed tacitus, ne translatilia quidem laudatione data. Sic quoque non el&git accusatoris convicia: nam Cassius Severus, amarissimae libertatis, ideinque non vulgaris facundiae et ab utroque notissimus, acerbissime questus est, eius aduentu reum sibi eriρi, cuius una Palina centum riginta convisae interissent.

XV. Id quoque civili animo Caesar tulit. ne censoriae quidem potestatis praescriptione hominem DI-tus, quum ille post paulo propter maleficam vitam

deservetur; in cipitale uiliorum Plena necessariam esse sermonis liberialem dictitans. Circa id tempus etiam quaestores circa maritima Italiae loca provincias sortiri

iussit. Ostiam, Ariminum. Cales. Sequente demum anno. C. Marcio C. F. C. Ν. Censorino. C. Asinio C. F. Gallo consulibus. Augustus Vrbem introiit. quod sacere prius propior obitum Drusi distulerat. Et Iauream quidem in Feretrii Iovis templum quum in Capitolium servi soleret intulit; sed nulla victoriam Germanicam alia laetitia celebravit; plus damni rem

490쪽

publicam cepisse morte Drusi, quam commodi superatis hostibus, praeserens. XVI. Consules tamon et alia curarunt prosperis bellis decerni solita, et captivorum multitudinem inter se armis infestis coegerunt concurrere. Pulcherrimum eo tempore institutum excogitavit Caesar, ambitu reprimendo: nam et consules , et ceterorum magistratuum plerique, largitionibus honorem consequuti serebantur. Igitur Augustus , nec puniri claros viros cupiens, neque ConVictis Sustinens Parcere, lota re dissimulata. in posterum a candidatis certam

pecuniam pignoris loco depoposcit, quam, qui largi

lionum iactarum esset condemnatus , amitteret. Hoc universi multa laude tulerunt: non idem omnium sensus in eo fuit, quod vetus senatusconsultum, quo do sorvo in caput domini quaeri vetabatur . excogitata fraude circumscripsit; si e republica videretur ,

actori publico , aut Caesari mancipari iubens. XVII. Ηoe alii calliditatem appellabant, quae Iegum

verba calumniando, ius dominorum iniquu et crudeli simulatione tolleret: prudentiores necessitatEm excusabant, nec aliter iri Obviam insidiis potuisse, quas in illum atque magistratus multi, hac ipsa celandorum consiliorum fiducia, Dequentius cupidiusque in lentassent. Inter haec quum decenuium resumptae postremo tribunitiae potestatis exisset, imperium Augustus se velle deponere dixi ι, satis certus futurum, ut recipere illud nulla interposita mora cogeretur: nam et omnia firmamenta reipublicae sic habebat in manu , ut prorsus non possent extorqueri; et imperio ita per ali triam intillos annos praesia erat,

ut publice gloria, privatim opulentia populus romanus Cumularetur. '

SEARCH

MENU NAVIGATION