장음표시 사용
451쪽
et tutor Bhvmetalces defendebat, ab Romanis, auxilium ei serentibus, subacti sunt. Sarmatas, eadein tentantes, Cn. Cornelius Lentulus pugna victos trans Istrum recedere coegit. Ab eodein Daci Getaeque per concretum gelu Danubium vicina infestantes, repulsi submotique. Ρari felicitate Germanicum bellum, quod prae ceteris erat formidabile , compositum. Quippe intellecto, non modo Lollium strenue pararct arma, sed ipsum cum exercitu adventare Caesarem ; ad sua regressi, missis obsidibus quietem spoponderunt. Nec tamen adeo aut credita haec, aut praestita pax fuit, quin aliqui subinde motus exsisterent; quorum Causa et hunc annum in Gallia et sequentem contrivit, quo consules M. Livius L. F. Drusus Libo, L. Calpurnius L. F. Piso fuerunt.
LII. Sed et ipsa Gallia non satis quieta erat, Propter hominis libertini tantam improbitatem, ut signisicata prodigio sit credita, quum maxima bellua, viginti pedum latitudine, longa sexaginta, et Prpeter Caput mulieri similis, ex Oceano irruens, in vado haesisset. L. Licinius is suit, Gallus natione, qui captus iis bellis
dictatori Caesari servierat. Sed hunc in honore et usu maximo Augustus habere solitus, Procuratorem Suum in Gallia constituerat. Is igitur ad explendam ingenitam avaritiam maiestate romani nominis abusus, hoc agebat, ut, quotquot se potiores ipso ferrent, deprimerentur: nec contentus exegisse ad praescriptum sibi modum, magnam insuper pecuniam sibi suisque extorquebat, tam impudenter quidem , ut, quoniam in singulos menses aliqua debebantur, gua tuordecim pensiones eodem anno exigeret; veteribus mensium nominibus Iulium et Augustum annumeranS.
452쪽
IN I OC. LIB. CXXXVI LiviANi 449Sane postquam Caesar advenit, tanta vis in eum coorta accuSatorum est, tamque acerba, ut patrocinio potius upud principem, quam periculo eSSet. LIII. Namque partim moleste tulit id Caesar; in nonnullis excusavit Licinium, quaedam ignorare se. alia non credere simulans; quin et occultabat haud pauca, pudore etiam ductus, quod tali procuratore uteretur. Sed maxime Licinio calliditas sua profuit, qui alias quoque ad novorum operum impensas Conserre patrono grandes summas Solitus, irato poenasque
minitanti magnam vim auri argentique, et ceterarum revum ingentes acervos Ostendit; ea non fili, nes auia
ritiae causa, congesta dicens, sed in Caesaris, Populique romani usus ; et ne Galli, gens ad res nouas mobilis, his instructa copiis jacilius ad rebellionem prolaberetur. Sic effectum, ut Licinius in Gallia multos annos veluti regnum continuaret. HOC tempus esse crediderim Augustoduni in Aeduis conditae, quae caput gentis esset, liberalibusque studiis , quorum ibi praestantissimos magistros collocavit Caesar , nobilissimam Gallorum iuventutem ad mitiorem vitam erudiret. LIV. Inde Tiberium, cuius opei a serme Per integrum annum in regenda Gallia usus erat, in Rhae. iam cum exercitu misit. Rhaeti, circum Alpes Tridentinas inter Noricos Gallosque positi, et hos Et Italiam latrocinio vexaverant, diu lateque grassati;
et transeuntes negotiorum causa Romanos sociosquo
interfecerant; tamque crudelis his erat animus, ut omnes inmes Captos protinus occiderent, ne his quidem , qui essent in utero , exceptis, quos nescio qua divinatione deprehendobant. IIos iam Drusus, ab Au
453쪽
gusto missus, pugna vicerat ad , Alpes Tridentinas, ideo praetoriis insignibus honoratus. Ab eodem finibus italicis submoti, ubi Galliae infesti incubuerunt, etiam Tiberius in eos missus, quando et Vindelici cum I haetis se coniunxerant. Hi, divisis partibus, per so et legatos pluribus locis hostem aggressi, multis urbium et castellorum oppugnationibus, Tiberius etiam
Per lacum navigiis subvectus, Carpserunt. Iustis quoque proeliis dimicatum, a Tiberio praecipue.
LV. Nec occurrere locis omnibus Barbari cum mu-gna multitudine poterant; et quidquid ubique intercipiebatur , et animos ceterorum et vires minuebat.
Igitur eo deducta res est, ut victi a fratribus, in popuIi vomani ditionem concederent. Victores frequentiao hominum seritatique diffisi, quidquid aetate aciae ore validum fuit, abduxerunt, relictis, qui agro colendo magis, quam turbandis rebus, Sufficerent. Sic in provinciae sormam redacti, unius aestatis bello, sed fida victoria, et multos in annos quietem ab his gentibus et tributa praestante. Coloniae. vincula domitarum gentium, in Rhaetia Drusomagus , Augusta in Vindelicis excitatae. Inter tot huius anni gesta Vedii quoque Pollionis mors invenit locum divitiarum tantum et saevitiao nomine noti; sed in quo inemorabile factum Augusti non immerito celebratur. LVI. Libertinus homo, deinde receptus in eque- Strem ordinem, muraenas alebat in piscina; quod iis temporibus divites assectabant. Sed ceteris innocentio PIuxus orat: hic iisdem ad crudelitatem abutebatur , servos , in quos animadvertere vOIebat, obiiciens, ut
454쪽
IX LOC. LIB. CXXXXI Livi x Ni 45 ipariteP lotius hominis distracti, tanquam Egregio spectaculo frueretur. ΙΙoc supplicio perire iussus puer , qui sorte crystallinum calicem fregerat, ad Augusti
accubantis pedes provolvit Sese, non mortem, Sed laeditatem poenae deprecatus. Susceperat miseri patrocinium Caesar; nec homo superbus et truculentus cxorari patiebatur. Igitur Caesar, asserri iubens co-tera , quae haberet, crystallina, tanquam usurus, omnia sua manu confregit, missumque seri puerum,
et piscinam compleri praecepit; potestate sua bene
LVII. Hic tum Pollio mortuus, heredem ex magna parte Caesarem reliquit, in qua et Pausi lypum fuit, inter Neapolim et Puteolos villa, cuius in vivariis ut hoc obiter annotetur positum a Pollione piscem
Post sexagesimum annum eXSpirasse, Annaeus Seneca memoriae prodidit. Admisit iudicium Augustus, et quia testamento iusSus erat Opus insigne sacere publice, abusus hac occasione paulo post ad obliterandam Pollionis memoriam, cuius ipsum amicitiae sup-Pudebat, domo eius maxima et splendidissima ad so- Ium diruta, porticum inaedificavit, non Pollionis nomine, sed Liviae inscripto, eamque decoravit priscorum artificum tabulis. LVIII. Interim in Gallia ac Hispania multae coloniae deductae, quas a se cognominari ad memoriam actatis suae Augustus voluit. De Augustoduno iam diximus: praeter hanc in Gallia fuere Augusta Tricastinorum, Trevirorum, Rauracorum, Veromanduorum, Auscio-xum, Nemetum, Suessionum : tum Augustobona, Augustomagum, Augustori tum. At Hispaniae Augustam
455쪽
IO. FREINSHEMII SUPPLEM. 4o a Firmam, et Gemellam, et Novam , et Iuliam Gaditanam , Braccarumque habuerunt; praeterea Augustobrigam, et Caesaraugustam; itemque Augustanos Se tubitanos, et Astures, et Cerretanos, qui plerique sub haec tempora Cum novis aut adauctis urbibus haec nomina receperunt. Sed et Cypriis terrae motu, sa miliari malo, vehementer afflictis subventum, indultumque, ut Paphum urbem, quam ea Pestis prae ceteris perculerat, Augustam Cognominarent. LIX. Nondum enim mos inoleverat, ut sibi quot et qualia vellent vocabula civitates adsciscerent, sed in beneficii Ioco senatus haec imponebat. Cyzicenis interea Caesarem deprecantibus, quam nu Per umiSexant, libortas reddita. M. Licinius M. F. Crassus, Cn. Cornelius Cn. F. Lentulus augur Consules Sequuntur. HOC anno curules aediles, quum vitio creati abdicassent, statim aliis comitiis resecti, exemplo prius inaudito , magistratum gessere. Porticus Paulli conssagDavit, incendio etiam Vestae aedem adflante; propter quem metum , quod maximam Virginem caecitas amcebat eo ossicio, per ceteras in domum Dialis Haminis,
tum vacantem, delata Sacra sunt. Porticus resecta
Caesaris et amicorum Paulli pecunia; nam silii eius quorum nomine fiebat opus, ob paternam calamitatem modicis facultatibus eranti LX. Ab externis bellis nec quies omnino, nec Periculum suit. Pannoniorum celeriter coercita rebellio: et Ligures, quos Comatos appellant, cum Maritimis Alpibus. quas hactenus liberi possederant, in potestatem
enerunt. Maior aliquanto motus ad Bosporum exo
tus Scribonii dolo, qui se missum ab Augusto defen-
456쪽
IN I.ns . UB. CXXXVI I. IVIANI si ,3 sorem regni mentitus, Asandrum ad necem volunta viam compulerat: ille enim, licet nonagenario maior sed viribus nondum absumptis, ob eam iniuriam cibo abstinuit. Scribonius nepotem se Mithridatis Magni serens, Dynamin Asandri filiam , neptem eiusdem Mithridatis e Pharnace, cui moriens Asander regnum reliquerat, in matrimonium, unaque Bosporum quasi dotalem accepit.
LXI. His rebus cognitis, Agrippa Polemoni regi
Pontico mandavit hoc bellum. Ipse rogatu Herodis , qui ad eum in Asiam venerat, in Iudaeum prosectus, urbes ab rege recens Conditas inspexit, ubique magnifice habitus. Ilierosolymas etiam inter occurrenistium festas voces ingressus, hecatomben obtulit Deo, epulumque populo dedit. Inde post paucos dies, ne hieme navigandum esset, in Ioniam traiecit. negotiis provinciae vocantibus: Beryto interim colonia deducta, quae Augustana appellata est. Per haec tempora Polemon, ducto in Bosporanos exercitu, Scribonium quidem nullum ultra reperit, quem, comperta hominis fraude, ipsi necaverant; ceterum cum his P gnandum Polemoni suit, metu, ne illi traderentur, arma capientibus; et, quamquam Proelio victi, serociam retinebant.
LXII. Haec anno superiore acta quum Agrippa didicisset, ipse proficisci ad bellum decrevit. Igitur ubi commodum navigationi tempus rediit, Sinopen, et inde in Paphlagoniam Prosectus, propinquo metu
Bosporanos arma ponere, signa romana Mithridatico bello capta reddere, regemque accipere Polemonem coegit, Dynami etiam in matrimonium ei tradita.
61. Ioseph. Antiq. Init. XVI. a . et Philo , legat. ad Caium. - Elisab. Clitoti, et ibi Sealig.
457쪽
454 io. PREIXSHEMII SUPPLEM. Dueo agenti Herodos ad omnia promptus ac diligens
aderat, magnam Super antiquam samiliaritatem gratiam adeptus, quod, relicto regno suo, in Asia quaesitum Agrippam, Sinope consequutus, auxilium operamque non admonitus obtulerat. Iliensibus ea res plurimum prosuit, quibus Romanus, Propter uxoris periculum iratus, centum militum drachmaxum mulctam dixerat.
LXIII. Quippe Iulia, noctu Ilium petens, dum Scamandrum in lectica transit, subito fluminis auctu magnum Vitae discrimen adierat. Ergo legati ad deprecandum missi, quum Amisum venissent, nec agentem ibi Agrippam auderent compellare, Nicolaum Damascenum orarunt, ut sibi regis Herodis, cui erat ille familiarissimus, patrocinium Compararet. Suscepit rex, et culpa ab Iliensibus, ignaris rei, translata in casum, Agrippam alioqui proniorem ad clementiam placavit; quum illi iam, desperato negotio, in patriam renavigassent. Agrippa, postquam Praesentia satis Composita ratus est, per Paphlagoniam et Cappadociam , Ph giamque maiorem Ephesum rediit: inde traiecit Samum , Herode semper eum Comitante. LXIV. Haec res animum Iudaeis addidit, qui ius civitatis in Ionicis urbibus. beneficio regis Antiochi, cui cognomentum Deus fuit, adepti, trahi se ad iudicia sestis suis, et, quam mittere Hierosolymam solerent pecuniam, sibi adimi, querebantur, quamquam es Romani suis se legibus degere iussissent. Horum causam agente Nicolao, quum et Herodes AgrippaensSideret, aequum censentibus Ionibus, civium loco non esse apud se, qui alienis sacris uterentur ; AgriΡ
458쪽
IX I OC. lan. CKXXvi Livi Ni 455pa nihil mutandum consuit, scripsitque ad Ephesios
aliosque, iubens iniuriis Iudaeorum abstineri. Sed et Cyrenensium magistratibus iniunxit eadem, Iudaeis illius etiam provinciae paria questis. Hinc Bosporani belli ad Augustum perscripto exitu nam ad senatum scribere, sicut priscis imperatoribus solitum, modestiae causa supersederat , acta rata habuit Augustus. supplicationesque et triumphum ei decernendum
LXV. Iam et Galliae Hispaniaeque res reductae in tranquilliorem statum erant: Germani adhuc tumultuabantur. Igitur ad hos coercendos, agendumquct consum Galliarum, Druso relicto , Caesar Romam rediit, quum iam Tiberius Claudius Ti. F. Nero, P. Quinctilius Sex. F. Varus consulatum inissent. Forte iisdem diebus nuntius de reditu Caesaris advenerat . quibus theatri sui dedicationem Cornelius Balbus sumptuosis spectaculis celebrabat; vir maximis opibus magnifice usus, qui et in natali solo Gaditanis novam urbem, Cum navali in opposita continente suis impensis aedificavit. Is igitur Augustum redire, tanquam huic laetitiae interesse cupientem, egregium sibi ducebat; et ab Tiberio quoquo consule in honorem exstructi theatri sententiam rogatus est Primus. LXVI. Quippe senatus, adventu Angusti nudito, habebatur, ad honores ei decernendos. Inter alia placuit, aram reditus in curia poni; neque sumsi cium sumi de his, qui supplices intra pomoerium Augusto facti essent. Neutrum ab illo acceptum;
459쪽
et ne populus obviam iret, quamquam Tiberis in nimdaverat Vrbem , ita quidem , ut Balbi theatrum nisi navigio adiri non posset, more Suo noctu introiit. Postridie, quum populum, qui in Palatium confluxerat , persalutasset, in Capitolium adscendit demptamque de fascibus lauream in genibus Iovis reposuit. Eodem die , balneo gratuito tonsoribusque plebi praebitis, senatum convocandum Curavit, de gestis suis relaturus. Gravedine Iaborabat; ideo libellum quaestori recitandum dedit, quo acta sua Post Prosectionem ab be comprehenderat; addito, consuI-rum videri, Praetorianos, e leto duodecimo stipendio, ceteros sexto decimo dimitii; et quia tam in morem neras, agros a ignari peteranis, Pro his certam pecuniam dari. LXVII. Nec dubio acceptum, quod petierat, militibus quidem nec indignationem conspiCuam , nec Iaetitiam movit, qui neque nihil eorum, que POStu Iarant, neque omnia consequebantur; possessoribus gratissimum suit, ita suturum cernentibus, ut timere Perniciabiles illas agrorum divisiones aliquando desinerent. Cornelii Balbi ludos alii paulo post exceperunt, Augusti natalem praetore Iulo Antonio Circensibus et venatione celebrante; qui et epulum ei a C senatui in Capitolio ex senatusconsulto dedit. Inde reversus ad curam reipublicae Caesar, quaedam per absentiam suam utcumque constituta mutavit in melius. Post civilia bella quadringentis tantum sestertiis censum senatorium definiri placuerat, plerorumque re samiliari valde a Cisa, aut turbata. Nuper idem, quod satis iam resecti diuturna pace videbantur, auctus erat ad sestertium decies : sed eum adhuc
460쪽
modum habebant non multi; unde et rari assectabant senatorium locum ; et ex conscriptis quidam, quorum
patres avique eiusdem ordinis suerant, ob veram aut simulatam paupertatem eiurabant.
LXVIII. Idcirco senatus loco sex et viginti virorum, qui ad minores magistratus quotannis ex senatoribus eligi consueverant, decreverat, uti ostati ex equitibus nominarentur ; unde triumDiri rerum capitalium , et auro argento aerisando feriundo , tum qua- morosei curandis in Urbe inis, denique decemosei ndiudicia centumuiralia ferent : nam duum ros Diarum extra Vrbem curandarum, et quatuomiros in CamPaniam misti solitos, abrogari placuerat. Nec tamen hi senatores fiebant, nisi quem alium magistratum . qui move maiorum id ius conferret gerenti, ndipiscerentur. Decretum erat I raeterea, quando tribunissis comi-tsis candidasi deessent, uti ex quaestoriis , qui quadragesimum aetatis annum non e Iessent, s&rte ducerentur-
Augustus nutem, parum haec ossicacia remedia tot incommodis ratus, totum senatum recensuit ; nequctveniam cuiquam quinque et triginta annis minori
dedit ponendi ordinis, praeter qui maneo corpore,
LXIX. Et quo minus aliqui sal levent, vaIetudinem excusantes inspexit ipse; de facultatibus nemini, nisi iurato, credidit, ac ne testibus quidem iniuratis: exegit praeterea vitae rationes Paupertatisque Causas, ut subveniret his, qui nulla sua culpa facti inopes fuissent. Nec minori sollicitudine domestica moderahatur, increpito etiam Tiberio, quod ludis ostiis , quos Augusti reditu consulos secerant. Caium iuxta se collocasset; populo quoque castigato, qui puero
assurrexerat, Stansque plauserat, Iaudibusque prosequutus eum fuerat. Sub haec demum tempora Diuitiam by Corale