Titi Livii

발행: 1826년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

471쪽

468 Io. FREINS HEMII SUPPLEM. Fabio, Q. F. Maximo consulibus, idem Drusus, simul

per tempus anni potuit, Rheno iterum superato, in Vsipetcs et Tenchteros ingressus, non ante destitit, quam , posita serocia, Ieges pacis acciperent. Lupia deinde pontibus iuncto, per Sicambros ad Cheruscorum sines et Visurgim usque processit. Sicambri tum sorte cum omnibus copiis domo aberant, Cattis inserentes hellum, qui soli sinitimorum societatem illorum aspernati suerant. X. Haec occasio Pacutum Druso transitum dedit. Superabat et Visurgim, ni Super necessariorum inopiam hiems propinqua vetuisset. Etiam religio iniecta xeditum suasit, quia in Castris examen apum in tabernaculo Hostilii Rusi praesecti castrorum consederat, ita ut lanem praetendentem praefixamque tentorio Ianceam amplecteretur. Sed recedenti non eadem a Germanis quies, quae venienti fuerat fuit. Exciti Romanorum irruptione, passi m locis idoneis insidias redeum tibus struxerant, ut magna cum dissicultate Pergerent. Semel circa Arhelonem per angusta et CaVa IOca Pr gressis, parum ab exitio res ubfuit; magisque hostium imprudentia, quam virtute sua, servati sunt. Quippe sacilem de circumventis victoriam rati, cupiditate caedium praedaeque simul omnes consusis ordinibus

incurrerunt.

XI. Inde Romanis ex minaci et plena periculi pugna

Prosperrima facta: nec exinde manum ausi Conserere, tantum eminus Iacessentes, maiorem sibi, quam hosti , molestiam exhibuerunt. Vicissim igitur hos contemnens Drusus, quo Ioco Lupiae et Alisonis confluentes erant, castellum excitavit; atque aliud in

472쪽

IN LOC. LIB. CXXXVII LIVIA Ni 460 Callis, ad ipsam Rheni ripam. Fossam quoque, ab auctore Drusianam Vocatam nunc Isaiae fluininis pavest , immenso opere effecit; quo sacilius in hostilecterras iter exercitibus esset. His Romae cognitis. ornamenta ei triumphalia decreta, utque ooans Vrbem iniret, Praeliaraeque consulatum iungeret. Imperatoris nomen, quamquam ex merito exercitus acclamaverat,

Augustus ei non concessit, quemadmodum nec atri eius Tiberio tum adhuc dederat; quum ex utriusque gestis huius appellationis numerum in suis titulis adauxisset. XII. Dum ista geruntur, Augustus familiam omnem aquaeductuum tutelae destinatam, a M. Agrippa testamento sibi relictam, publicavit; et aquarum i iis Certum, eX senatusconsulto lego lata, edictoque suo promulgato, constituit. Verba sona trisconsulti haes suorunt: e Quod Q. Aelius Tubero, P. Fabius Maxi- is mus coss. V. F. de iis, qui curatores aquarum Pu is blicarum ex senatusconsulto a Caesare Augusto is nominati essent, ordinandis D. E. R. Q. F. P. D. M E. R. I. C. placere huic ordini, eos, qui aquis pura blicis praeessent. quum eius rei causa extra Vrbeinis essent, lictores binos, et servos Publicos ternos, is architectos singulos, et scribas, et librarios, ac-n CEnsos, praeconesque totidem habere, quot habentra ii, per quos Dumentum Plebei datur. Quum autem M in Urbe eiusdem causa aliquid agerent, ceteris RP- ,, paritoribus iisdem , praeterquam Iictoribus , uti. XIII. D Vtiquo quibus apparitoribus ex hoc senais tusconsulto curatorii, is aquarum uti liceret, eos D diebus X proximis, quibus senatusconsultum factum

473쪽

4TO IO. PREI S. SVPPL. IN LOC. LIB. CXXXVII I IV. υ esset, ad aerarium deserrent; quique ita delati es-ra sent, iis Praetores aerarii mercedem ac cibaria, D quanta praesectis frumento dando dare deserreque M solent, annua darent et attribuerent, iisque eas M pecunias sine fraude suas lacere liceret. Vtique M tabulas, chartus, Ceteraque, quae eius Curationis 11 causa opus esset, iis Curatoribus Praebenda Q. Ae M lius, P. Fabius coss. ambo alterve, si iis videbitur,m adhibitis praetoribus, qui aerario praesunt, Praebenda locent. o Primum eius rei Curatorem Augustus Messalam Corvinum secit, cui adiutorest dati Postumus Sulpicius praetorius et L. Cominius. XIV. Eodem anno ludi, quos ab urbano praetore Curari solemne erat, nomine Drusi magnificentissimi Deli sunt. Etiam natalis Augusti per Circum et alia Vrbis loca venationibus celebratus; idque, licet nullo senatus decreto, fieri quotannis a praetoribus obtinuit, quemadmodum et equites romani natalem eius sponte atque consensu biduo quotannis celebrarunt. Sed et Augustalia, sic propter reditum eius appellatus dies,

tum Primum ex senatusconsulto publicis spectaculis transacta. Ceterum ab ipso Caesare saeti, ceteros, ut aequum est, Sumptu aC splendore vicerunt: quum theatrum Marcelli, Iocorum triginta millium capax , a. d. IV nonas malas dedicaretur. Istorum Iudorum Commissione evenit, ut, laxatis sellae curulis compagibus, Caesar supinus caderet. Nec ideo minus Τroiam

patricii pueri Inserunt, inter quos et Caius, Augusti

nepos, Octavo aetatis anno. Africanae etiam quadringentae viginti sexcentas ali scripserunt intersectae.

In scenam quoque mansuesucta tigris in cavea invecta

ost: idque animul tum primuin Romae publice spe

ctatum. g. 14. Sueton in Aug. esp. 43 et 5 . - supra, CXXXVI, Io. - Plin. VIII,

474쪽

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

aliaeque Germanorum trans Rhenum gentes subactae a Druso reseruntur. Octavia, soror Augusti, desuncta , antea amimo filio Marcello et cuius monumenta sunt theatrum et porticus, nomine eius dedicata.

Ι. Stib idem tempus ingens in Thracia bellum sinem

accepit; quod triennio gestum a L. Pisone, his causis exarserat. Vologaeses, nutione Bessus, sacerdos Baz-chi , et ob praecipuum eius numinis cultum magna inter populares auctoritate, specie reIigionum animos ad rerum novarum cupiditatem inflammaverat. Coacta igitur magna , et propter deorum creditum suu rem proiecta ad audendum manu, occurrentem ad initia 1notuum exstinguenda Cotyis filium Rhascypo-xim proelio vicit occiditque: mox tutorem eius a avunculum Rhaemetalcen ne proelio quidem, scd su-

475쪽

Perstitione perculsis mentibus, exercitu nudat; omnibus eum, ne Contra deum Pugnare viderentur , Telinquentibus. Fugientem inde persequutus in Cherronesum, iis quoque locis aperta Vastando, exPugnando munita. plurimum malorum intulit. II. His nuntiatis, simul et Solictarum nationem in. cursiones in Macedoniam sacere, Caesar L. Pisonem, qui Pamphyliae praeerat, exercitum eo tranSPortar

iussit, quod propinquiores Asia ac Bithynia, populi

romani provinciae, sine legionibus erant. Huius advenientis fama retrocedere Bessos ad sua coegit. Ιdcirco Piso, in illorum regionem impetum faciens, non leve bellum expertus est; quum se X populus etiam xei militaris usu ac ratione adiuvaretur, disciplina

armisque Pomanis assuefactus. Primum proelium improsperum Pisoni fuit; sequente Victor, Omnem circa Bessorum atque Sociorum agrum, ab ira Cluilis acceptae violentius depopulatus , spatium recolligendi vires non permisit, quin aliis voluntate, pluribus

metu, quibusdam acie victis, universum cum tractum armis subigeret. III. Tanta erat seritas, ut captivi catenas morsibus perfringere conarentur; quo minus mirere, quOSdam nuper deditos, simul occasio brevis apparuit, arma Tetractasse. Ceterum et his infelix ausum, iterum

domitis, in adstrictius servitium cessit. Pisoni ob rem bene gestam supplicatio, cum triumphalibus insigniis, decreta. Dum haec aguntur, Augustus Romae, cenSuxursus acto, suas quoque iacultates, descriptis, quae usquam haberet in potestate, ad privati modum Censui subiecit. Senatu deinde Iecto, ad levandam Patri-

476쪽

bus molestiam , quum senatusconsultum fieri, quoties nyinus quadringentis adfuissent. non licorci; ita moderatris est, ut Mytembri ac octobri mensibus nullos adesse necessum esset, Praeter Sorte ductOS , Per quorum numerum, antiquo minorem, decreta conjici possent. Ι, . Pecuniam autem. iterum nil statuas oblatam a

senatu Populoque, in signa Publicae Sanitatis Concordiaeque ac Pacis impendit; suam exinde statuam nulla in secit: factio enim, et qualibet occasione dona talia asserebant; ad extremum etiam Lalendis ianua Viis, non in Commune conserentes, Sed accedentes singuli pro modo facultatum porrigebant: quibus ipso tantundem, aut aliquanto amplius reddere solosat. Quod si sorte abesset eo tempore. strena in Capitolio Ponc batur; qua ex Summa pretiosissima duorum simulacra mercatus . vicatim dedicabat . ut Apollinem Sandaliarium, et Iovem Tragoedum, ultuque. Sed ex nocturno visu stipem quotannig die certo emendicabat a populo, cavam manum aSSCS Porrigentibus Prae

V. Idem annus duarum principum seminarum, alterius nuptias, alterius exsequias vidit. Iulia in Tiberii domum deducta est. Octavia post Marcelli obitum nunquam exhilarata, perpetuum luctum morte finivit: cuius de pudicitia modestiaque prioribus libris multa exposui. Huius cadaver pro aede Caesaris propositum est, dum laudes sororis Augustus, inlcc- posito iterum velo. exsequitur. Sed et a Druso nondum is prosectus Vrbe fuerat pro Bostris, ut in publicis laneribus solet, vestitu mutato Iaudata os L

477쪽

474 IO. FnEIΝS. SVPPL. IN LOC. LIB. CXXXVIII LIV. I. Generi eius Marcellam Antonius Iulus habebat; Antoniarum altera Druso, altera L. Domitio Ahenobarbo nupserat humeros subiecere lecticae quum ad sepulcrum in campum Martium efferretur. Senatus pro more temporum in decernendis ei honoribus liberalior fuit, quam ut omnia, licet in germana sorore carissima et probatissima, recipienda Caesar. existimaret: quantos tamen convenire putabat, maximos tribuit. Et ne celeriter exstingui memoria eius bomae posset, satis provisum aedificata porticu . quam vocaverat Octaviae, rebatur. Sub idem tempus et vetera quaedam instituta resumpta, et excogitata nova sunt. FIamen Dialis Post Merulae caedem, C. Caesar creatus, adimente Sulla, Sacerdotium, priusquam exerceret, amiSerat: ex eo tempore quum per annos amplius Septuaginta nemo factus esset, hoc tempore iterum id flaminium instauratum est. Cura

asservandorum senatusconsultorum ad quaestores ab

tribunis et aedilibus translata; quia apparitoribus demandata hae ossicii parte, causam erroribus et confusioni dederant. Decretum etiam erat, ut Ianus Geminus denuo clauderetur; sed intercessere bella, Dacis simul Dalmatisque et Pannoniis rebellantibus , et commota validius, quam unquam, Germania; ingentis historiae materia, nisi Veterum monumenta omnium, quibus eae res fuerant expositae, Praeter exiguos velut indices, universa deperissent.

478쪽

SUPPLEMENTORUM

LIBER CIV

LIBRI. CENTESIMI TRICESIN NONI. Bellum adversus Mausrhenanas genius a Druso gestum refertur: in quo inter Primores pugnaverunt Senectius et Anectius, tribuni, ex civitate Nerviorum. Dalmatas et Pannonios Nero, frater Drusi, subegit. Pax cum Parthis facta est, signis a rego eorum, quae sub Crasso, et postea sub Antonio capta erant, xedditis.

Ι. Quantae molis per hoc tempus Germanica belIa fuerint, vel hinc intelligi potest, quod per ea Plerumque Caesar Augustus Lugduni morabatur, ne Drusi quidem, magni profecto imperatoris, fortunae consiliisque satis confisus. Ille, tum resumpta adversus Transrhenanas gentes expeditione, maius prope bellum , quam nuper Consecerat, invenit: nam et Catti, Spreto, quem Romanus assigna erat, agro, Sicambris ceterisque populi romani hostibus Se coniunxerant. Λt Drusus, universum bellum acriter eomΡlexus,

quosdam populos vi coegit ad obsequium, alios, multis illatis detrimentis, repressit; Gallorum etiam

479쪽

ingentibus auxiliis usus, quorum Senectius et Anectius, tribuni Nerviorum, ante Prima Signa memorabile certa mem ediderunt. Ad ceterarum gentium coercendam rebellionem Τiberium occurrere Caesar iussit, quem et ipsum, Aquileiam progressus, Secum adduxerat, ne longius abesset Germanicis ac Pannonicis bellis. Per Istrum, glacie concretum, ad POPulanda proxima ripae excurrere, Dapis in consuetudinem venerat. Dalmatae, propter exacta tributa irati, obsequium exuerant.

ΙΙ. Pannonii, nuper ab Tiberio domiti, praeter insitam genti ferociam, discessu eius et maioris partis copiarum, ac vicinarum nationum desectionibus tur-habantur: idcirco Tiberius, omnibus simul illato

bello, et ad exorientcs ubique motus urma Circum- serens , Da os, Caesis cum duce copili, repulit; Pannonios ac Dalmatas ad priorem tributorum imperiorumque patientiam revoca it. Annotatum est, Tiberium, quum, deleto cruentissima caede Pannonum exercitu, arma more belli cremanda poscerentur,abrici in profluentem iussisse, quo conspecta ab hostibus infra colentibus, Pertinaciam spectaculi horrore et similium motu frangerent. Ob haec gestaeidem, quos fratri diximus decretos, honores tributi sunt. Dalmatia, quae prius inter populi provincias censebatur, quod, propter ingenium gentis et vicinorum , sine exercitu tuto haberi nequibat, ad curam Caesaris translata est.

480쪽

IN LOC. LIB. CXXXIX LIVIANI 477 III. Haec Iulo Antonio, Q. Fabio Maximo consuli-hus acta: et Herodes, qui liberos suos accusatum venerat Aquileiam, reconciliata per Augustum inter eos gratia, honorifice dimissus; mutuaque cum eo benevolentia , et adversus eximios eius honores, digna principe romano magnificentia certatum. Sub idem enim sorte tempus Caesaream, 'in honorem Augusti sic appellatam urbem, Herodes perfecerat, eiusque Encaenia snmptuosissimis ludis, quos in eiusdem hinnorem per quinquennia volebat repeti, celebrabat. Eum omnem sumptum a se praeberi voluit Caesar; sed et uxor eius Livia misit eximia dona, ita ut omnium pretium talentis circiter quingentis aestimaretur.

g. 3. Ioseph. Autiq. lud. XVI, 7, 3 et s.

SEARCH

MENU NAVIGATION