장음표시 사용
51쪽
dimicare iuberet, utri vita Concederetur: neque spo-ctaculo subtraxit oculos, quum putre, qui se obtulerat, occiso, filius etiam voluntaria morte periret. XXXI. Ab hac causa ceteri captivorum , quum catenati producerentur, Antonio INeratore salutato, Caesarem conviciis prosciderunt: pra i pue M. Favonio libertatem loquendi, quam tota vita exercuerat, in extremis retinente. Attamen Q. Horatio Poetae, Brutianarum partium tribuno, veniam impetravit Mao-
cenas, fidus ab adolescentia Caesari, et Mutinensi quoque bello utilis comes, magnarum quo dehinc rerum ministeriis adhiberi solitus. Ceteri proscriptorum cum aliis nobilibus, qui Thasum evaserant, partim ad Sex. Pompeium navigarunt, solum iam reliquum partibus ducem: nec deerant, qui Messallae,sulgentissimo iuveni, proximaque Bruto et Cassio
auctoritate, imperium traderent; copias superesse non spernendas, ad haec claSSem et pecunias, et amplam in sociis spem . dictitantes. XXXII. Sed ille fortunae cedendum esse docuit, mittendae ad victores legationis auctor, nec Bibulo dissentiente , cui et ipsi tradita par cum Messina potestas erat; Antonius accitus huic enim plus tum
credebatur pecuniaS, arma, commeatum, quarum verum omnium ibi Permagna erat copia, cum militi- hiis ipsis, in potestatem accepit. HOC eventu rerum
cognito, Porcia Bruti coniux, cuius de sortitudine
supra exposuimus, Sibi necem conscivit, prunis devo- vatis ardentibus, quum intenta familiarium custodia serrum et alia voluntariae mortis solita instrumenta subduxisset.
i. 3t. Diut. in Bruto. cap. St. - Sueton. in vita Horat. - Di . - Appian. . - veil. - Eutrop. VII, 3. - Sidon. Carm. IV. - Ηorat. ll. Sal. 6. Properi. II, r. s. 32. Pint. iii Bento, eap. 5t, et Cut. Min. - Λeliau. llist. Var. - Val.
52쪽
C. Caesar , relicto Antonio, trausmarinae provinciae ex parte imperium ei cessit; reversus in Italiam, veteranis agros divisit. Seditiones exercitus sui, quas corrupti a Fulvia, 'I. Autonii uxore, milites adversus imperatorem suum concitaverant, cum gravi periculo inhibuit. L. Λntonius consul, M. Antonii frater, eadem Fulvia consiliante, bellum Caesari intulit: receptis in partes suas populis, quorum agri veterauis assignati erant, et M. Lepido, qui custodiae Urbis cum exercitu praeerat, fuso , hostiliter tu urbem irrupit.
I. Sublatis Bruti Cassiique partibus, Statim apparuit,
quam imbecillum sit inter homines, quod firmissimum esse debuerat, vinculum, fides et Pactorum religio, quoties adspirans sertuna spe maioris potentiae cupidos et praeseroces animos inflavit. Caesar enim et Antonius, victoria laeti, sacrificio facto, militibusque coIlaudatis, continuo Lepidum excludere societate imperii studuerunt, nova provinciarum instituta divisione , uti de Lepidi partu , qui Pompeio lavisse di TiT. Liv. Tom. XIII D
53쪽
cebatur, Hispania et Numidia Caesari, Antonio Gallia otque Africa adiicerentur , si quidem pati Lepidus
posset; sin Vero generosius indignaretur, aut innocens esset criminis, Africam ei concessuri erant. De aliis nihildum decretum , Sardiniam et Siciliam obtinente Sex. Pompeio, ceteris provinciis nondum pacatis, et Italia utrinque excepta. quam communem habere patriam , et, quae sacerent, pro illius salute sacere , dictitabant. ΙΙ. IIis ita ordinatis, placuit Antonium orienti componendo transmarinisque provinciis impendere curas. Operamque dare, uti promissa militibus pecunia uicena millia nummum viritim Cogeretur; Caesarem, propter valetudinem ineptum ad ulteriora, cum his,
qui stipendia impleta haberent, quibus data statim erat missio, in Italiam proscisci, Lepidi coercendi
causa Sextique, et dividere veteranis agros sedesqua promissas ob victoriam. Erant veteranorum octo sermo
millia . qui militiam missioni praeserebant. Igitur et
hos inter se diviserunt; et, quum SupereSSent Cum dedititiis legiones undecim. et equitum quatuordecim millia, sex legiones, decem equitum millia Antonio data: Caesari concessum. uti duas reciperet Antonianas legiones, quae cum Fufio Caleno in Italia substiterant. Haec Pelata in tabulas et consignata alter accepit ab altero, ut, qui sorte pacto non stetisset, tanquam ex SoagraPha Convinceretur. Tum Caesar versus Ionium mare prosectus est, Antonius in Asiam. III. Sed Caesarom terrestri maritimoque itinere tanta vis morbi adorta est, praecipue circa Boundi-ῆ. t. V. C. 7ro; A. C. έα. - Dio. lib. XLVIII. - Appian. B. Civ. lib. V. - Eiilrop. lib. VII. i. a. Suetov. in Aug. eop. id. - Veli. II, 7έ. - Liv. Epit. - Dio. Appia .
54쪽
stum, ut exstinctus Romae diceretur: multos tamen incerta rerum, Et Calamitatum metus , quas experti unquam fuerant, timere Omnia coegerunt; simulationem suspectabant, consuItoque rumorem spargi, ut
assectus hominum elicerentur: adeoque hic invaluit metus , ut extrema nonnulli exspectarent; Caesarque ex itinere dare literas ad senatum cogeretur, ne sorte qui motus in Urbe, praesertim Lepido praesente, exsisterent; supplicis de Parricidis su to. serum esse diis immortalibus honorem haberi, Pacisque seri et ex- vectari bona I suam in haec operam enise pollicitus. IV. Eodem anno L. Plancus L. F. Consul, imperator iterum , de manubiis Saturno templum aedificavit. Censores etiam L. Antonium, P. Sulpicium, Deisse lustrum reperio ; sorte tantum ad bona civium in tabulas reserenda creati, quorum decimas Triumviri sic exigebant, ut vix decimam cuique facultatum Partem relinquerent. Tum et P. Vatinius P. F. proconsul de Illyrico triumphavit: in L. Antonio, quum et ille triumphum postularet ex Alpibus, dubitatum est, quamdia Fulviam adversam habuit; quae s rus Cesaris, uxor Antonii, per horum absentiam, Lepidi contempta ignavia , plurimum in republica poIlebat. . Neque sane aut auspicia habuerat Lueius, aut quidquam triumpho dignum gesserat; ceterum Fulvi iplacata , neque hic repugnare quoquam auso , kal.
ianuariis se et P. Servilio Vatia Isaurico iterum consulibus, triumphavit, ausus se conserre Mario, quinet antoponere, quod Marius inuitus, ipse Vonte de Ostio triumphali habitu, senatum convocassent: mriosi forte una data corona esset, sibi et aliae multae, et
A. 3. Dio. - Plutareti. - Appian. f. 4. Narmor. apud Pigb. in annal. -- sueton. in Aug. CaP. 23. - ranar.
55쪽
52 lo. FREt Sll Euli Suluv. Eu.a ρο uto tributim , quod ante se fucrum esset nemini. Sed haec apud prudentes ignominiae potiris loco, qua in honesta ducebantur; quod haec non Lucio dari, sed Fulviae, nesciret nemo, aut Certe Comparata nummis esse , quos ille certis hominibus clanculum diviserat. Sod Lucium adiungebat sibi Fulvia , Caesa-Tem oppugnare moliens, quem iam tum apud Brundisium contumeliis et insidiis petisse dicebatur. I. Idcirco illo, remittente paulisper morbo, Romam regressus, simul ac, quae decreta victoriae causa sue-Tant, curata sunt, ad rempublicam capessendam toto unimo se contulit. Et Lepidus quidem, insita tarditate, praesentiaque Cuesaris cohibitus, quiescebat: Anto- Dius et Fulvia dederunt acceperuntque causas discordiae , quod, Murci literis exhibitis, quum a Calenodare legiones deberent, promissum disserebant; et vicissim a Caesare potestate , quam in dividendis agris Antoniano militi usurpatum ibant, prohibe
VII. Erupitque eo discordia, ut socrus insolentiam Ρertaesus Caesar , nuntium filiae eius remitteret, intactam adhuc esse iureiurando Confirmans; quam- qaam plerique salsum hoc , neque subito cogitatum de divortio, sed inter primam sponsaliorum mentionem haec decressse secuin adolescentem dubitarent.
Ceterum hoc repudio irritati utrinque sunt animi , ut nihil postea , nisi laedere invicem et odisse, POS- soni. Sed et alioqui plena tumultu per Italiam et in urbe erant Omnia : veterani deduci lecta in oppida Pinguesque agros postulabant, eratque iacta his promissio , pulcherrimis ad hanc divisionem destinatis civitatibus. At illae aut per universam Italiam distribui
56쪽
petebant colonos, aut saltem sortibus rem committi . ne ipsae ad iniuriam essent eximiae , sed aequo cum ceteris Italis iure uterentur: pretium etiam ex aerario repraesentari poscebant possessoribus. VΙΙΙ. IIaec quum viri iuvenesque, sed et matrona
cum parvis liberis in Urbem advectae flebili voco
passim testarentur, quid igitur Peccassent rogitantes. cur homines Itali laribus ac scis, tanquam bello Dicis, pellerentur Z accensa dolore plebes valde movebatur, Praesertim quum appareret, hoc agi, ut his velut compedibus constricta respublica nunquam deinceps
posset ad libertatem recuperandum consurgere. Caesar ad haec nullam reddere rationem, Praeterquam Necessitatis, poterat; adeo se Parcos in promittendo hisse, ut ne sic quidem salisfieri Deseranis ρosset: neque salso
haec commemorabat, in eas Coactus angustias, ut
neque militum , neque Italorum gratiam teneret. IX. Insolens enim et praeserox multitudo, quum se minime pro spe meritorum tractari putaret, non contenta acceptis agris , transcendebat limites , vicinorumque fundos invadebat; noto Virgilii, vatum maximi, periculo, quod tamen maiori eius sortunae viam iacit, ut in amicitia Caesaris per Maecenatem collocaretur. Nec vi contra tendere Caesari licebat; frustra enim disciplinam ab his requiras, quos licentiae iniuriaeque assuefeceris: neque pecunia satis placabantur, quam ex templis Caesar sumebat mutuam, quin, quanto plura accipiebant, tanto plura desiderarent. In hoc eum statu rerum L. Antonius cum Fulvia et Manio, qui res absentis Marci procurabat, adoriri statuerat; in communi munere Parem
57쪽
IO. FREI SHEMII SUPPLEM. virtusque Θρerioris gratiam esse defere dictitantes. Exspectandum igitur, donez et Antonius advenisset.
X. Sed id quidem fieri propter sestinationem mili-lum nullo pacto poterat: tum eo descenderunt, uligitur Caesar suos milites. ψsi Antonianos deducerent: et pacta cum Antonio obtendente Caesare , Fulviam cum parvis liberis supplicare veteranis iusserunt, invidiose querendo fatidiari Patrem horum , i eratorem suum , debita gloria , simuI Occasione referendae suis miliasius gratiae. Lucius etiam , ut fidem saceret, omnia se fratris causa moliri, Pietatis cognomentum assumpsit; quod hodieque in nummis eius visitur. Erat tum permagna Marci auctoritas . et propter valetudinem Caesaris, victoria Philippensis uni adscribebatur; quo studiosius docere Caesar, conoenire sibi cum Marco ; Fuloiam et Lucium, contra sententiam mariti ei fragris, proPriae Potentiae cupiduale res nouas quaerere: postremo tamen , quamquam Contra paeta
sibi hanc iniuriam fieri sciebat, cessit, Antonianosque ab his deduci in colonias sivit. XL At hi. ne beneficiis in suos vincere Caesar videretur, plus etiam indulserunt militibus. Sed omnium querelae in Caesarem incumbebant: Antonium fama clementiae tuebatur , et quod inter praesentia malu semper tolerabilius existimatur, quidquid abest. Neque vero Parum inteIIigebat Caesar, quid fieret; aut divisiones agrorum, quamquam faceret ipse, ΡrΟ-habat : nec differre praemia mi Iites patiebantur, nullo magis tempore necessarii, propter Sextum et Cassianos duees, qui, mari praecluso, samem Vrbi et Italiae
minabantur. His ad animum revocatis, mutare sententiam Fulvia et L. Antonius coeperunt, et, omissis
58쪽
coloniis , adversae parti se tradere : nam et eorum , qui pellebantur agris, maiorem esse numerum Sciebant, et ex iusto dolore iudicabant, acriorem impetum fore. XII. Hoc praesidio animati Itali, quurn eadem sentire M. Antonium cxistimarent, spernere Caesaris imperium coeperunt; et adversus veteranos sua bonavi tueri. Callidum erat Fulviae consilium; nec effugere Caesar poterat, quin invidia ex aequo omnium oneraretur: nam et illius veteranis persuadebat Antonius
nihil opus esse diuidundis agris, ex hostium iudicatorum facultatibus Praemia persoloi militibus Posse et simul,
quantum aeris inde redactum esset, quantum adhuc redigi posset, augentes OmΠia, Verisque miscentes
salsa , computabant. Quod si ne haec quidem susticerent , ingentem ostendebant cumulum ex Asia lica praeda. His artibus Caesar a possessoribus et veteranis, tanquam utrisque periculorum et laborum auctor,
vituperabatur; Antoniani in Oculis ac pretio erant, qui neque spoliabant alteros, et alteris cumulatim praemia praestituri videbantur. XIII. Dubia fiebant adolescenti tempora, tot in unum con urrentibus disti cultatibus, ut cuiuslibet veterani imperatoris adultam iam et auctoritatem et prudentiam oppressurae viderentur. Maro Siculum Pompeius obtinebat; Cn. Domitius Ahenobarbus , semetipso contentus auctore, quum ad Pompeium se Murcus applicaret, ut Paulo post reseremus, classem olim commissam augebat, Ioniam obtinens: Italiam infrequentia cultorum propter continua bella, et recens haec agrorum divisio ad sterilitatem redegerat.
59쪽
Inde sames invasit Vrbem, et una cum ceteris incommodis aselixit sane graviter: nam furtis rapinisque expositae erant tenuiorum domus, et sub invidia
militum , a quibusvis perditis hominibus impune maleficia patrabantur. Accedebat, quod perpetua intercedebat veteranis Cum Possessoribus pugna: neque humiliores tantum offendebantuP; ad senatores etiam iniuriae pervenerunt. XIV. His enim, sua salva retinere cupientibus , durius respondebat Caesar, unde igitur salisset Deω- ranis 3 at hoc periniquum illis videbatur, de suis possessionibus praemia militibus dari, quum neque deIectuum, neque PDomissorum auctores Patres suissent. Idcirco, ut in re. ancipiti, quum in universum statui
nihil posset, subinde huc illuc inclinandiam Caesarisuit; eoque iacto plus odii utrinque illi, quam gratiae
partum: quoties enim Senatori favebat, quod praeter aequum huic tribueret nihil, ius potius debitum reddere, quam tribuere beneficium, videbatur; at miles sua sibi tolli interpretabatur, si promissa tardius aut angustius exspectatione sua Praestarentur: quod similitis adiuvabat aviditatem, neque hic debere putabat gratiam, Ρromissum ui serens; et Senator se spoliarine tacitus quidem dolebat. Plane videbat Caesar, hanc esse conditionem imperandi, ut armis opprimi quidem exscindique quidvis posset; benevolentiam non nisi beneficiis comparari. XV. Ergo licet invitus eo deflexit, ut senatorum agris omnino abstineret, praetereaque dotalibus mulierum, et ad levandam pauperum inopiam relinqueret etiam, quotquot minores erant eo modo , qui Promissus viritim militi fuerat. Hoc consilium eos certe
60쪽
induxit . quibus proderat, ut honestius de Caesare
sentirent; sed veteranos exacerbavit immensum, ea
cupiditate homines, ut sibi ademptum Crederent, quidquid cuiquam relinqueretur. Inde graVes saepe
motus, et in ipsum intentatae periculorum minae. Certe , quum in theatro militein sorte sedentem inquatuordecim excitari iussisset, exeuntem circumstetit turba, commilitonem ab eo repetens, quem excruciatum perisse malevoli sparserant. Et aegre leniti, quum ille incolumis comparuisset, e Carcere productum contendebant; et irascebantur neganti, proditorem appellitantes, et in gratiam Caesaris salsa reserentem: eo ia in ira processerat, ut verum id sa-Ctum esse, quum sibi deesse causam occidendi imp ratoris, mallent. XVI. Neque modestior in campo, quam in theatro, miles, quum ad divisionem agrorum opperiri iussum tardius Caesar accederet, tumuItuari coepit; monentemque Nonium quendam centurionem, paletudini Potius Imperatoris hanc esse moram adscribendam, quam Conte tui militum, pro adulatore, et mancipio Caesaris proscindere conviciis, mox, aucta inter iurgium ira, Petere Saxis coeperunt: neque aut innocentia
sua homini, aut fuga praesidio fuit, quum se iuamnem coniecisset, quin extractus ab aquis necatusque, Ioco, ubi transeundum erat venienti Caesari, abiiceretur. Igitur illum amiCi monere, testari, ne se offerat saevientibus: at eo res erat perducta, ut Constantia retinendum ius esset , aut plura deinceps atque atrociora timenda, ubi licentia militaris imperatoris dubitatione alta plus virium acquisisset.