장음표시 사용
31쪽
' 28 . IO. FBLIXSHENII SUPPLEM. humanitate cupiebant, et sine sanguine victoriam Consequi: nec enim exercitui suo dissidebant, qui minor quidem erat hostili, sed egregie Perarmatus, auroque et argento plurimo nitens. Quippe Brutus et ipse amator, et ducibus suis auctor frugalitatis in ceteris rebus, hac elegantia et pretio militum acui animos rebatur, ut non tanquam arma, sed etiam opes suas, diligentius tuerentur. Et sane non deerat
his copiis alacritas; sed et ideo, quia plerique ex provinciis Iecti milites erant, pugnare cupiebant,
quo citius domos remitterentur, et hostes adeo Contemnere coeperant, ut sufflaminari impetus eorum
ultra nequiret. Quippe tum timiditatem , tum etiam inopiam Iulianorum clarissimis indiciis deprehendisse videbantur; quod illi copias intra vallum lustraverant, et militibus ad sacrificium paululum frumenti cum denariis quinis diviserant.
II. At Cassius et Brutus, ut sordes hostium traducerent, lustratione eXercitus in patentibus campis instituta, victimarum uberem copiam Per manipulos, et denarios viritim quinquagin a distribuerant. Eo tempore saevum,omen Oblatum Cassio serunt: nam inter lustrandum Iictoo perversis fascibus lauream imposuit. Alia quoque circum illa tempora sunt an in notata multa prodigia. Puer in pompa Victoriae cultu adornatus, serculo decidit. Ferales aves et cadaveribus vesci Solitae, supra castra gregatim, ut alii volunt, cum horrendo stridore, ut Appianus, tristi silentio consederunt, quum inter Iulianos nullae conspicerentur. Examina Vero apum continue sunt deprehensa in Cassii castris; idque adeo dirum ostentum
32쪽
habitum, ut haruspicis inonitu, vallo inaerius ducto, Iocus intercluderetur; et pridie, quam pugnatum est, duae, quae hactenus exercitum comitatae fuerant, aquilae avolaverunt; sequentiquo nocte spectrum idem se obtulit Bruto, quod traiiciens ex Asia viderat. Sed et Romae sub idem tempus apparuerunt nHilia , ut creditum est, praesagia futurorum. Sol aliquando
minima magnitudine, nonnunquam maxima se ostendit: quin et noctu sic effulsit, ut tanquam dis orto ad opus surgeretur. III. Monstrum biforme, cuius anteriores partes Elinum. ΡOSteriores mulum referrent, mula peperit: de caelo pleraque tacta sunt, et inter haec ara lovis Victoris: saces in caelo visae; auditus clangor tubarum , et strepitus armorum, et clamor exercituum, ex Caesaris et Antonii hortis: canem aeditui mortuam canis ad Cereris templum traxit, effossaque pedibus humo, tanquam in sepulcro condidit: insans cum denis in utraque manu digitis natus est. In Mutinensi agro Victoriae Marianae signum meridiem Spectans, sua sponte conversum in septemtrionem, hora quartat currus Minervae, quum post decursionem equitum in Capitolium reduceretur, confractus est. Quum haec victimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei visi, mox in unum orbem contracti. Latinis quum et temporo aliena, et a praesecto Vrbis, cuius ad curam ea res minime pertinebat, in Albano monte sacrificaretur, ex humero ac BOIIice Iovis dextro cruor
manavit. Fluvii quidam in agro romano defecerunt; alii fluxerunι in eontrarium. Aediles plebis ludis Cereris, quos equestribus celebrari cursibus oportebat, gladiatores exhibuerunt.
33쪽
IO. FREINSHEMII SUPPLEM. IV. Haec ab hominibus habita sunt evertendi status popularis indicia; quae referri, quam praetermitti tradita, satius puto: ne enim ad vanam superstitionem animos illiciant, non silentio, sed commemoratione potius obtineas , modo , quid eis de rebus teneri rectius sit, ostenderis. Nec enim tacendo, ut alii quoque obmutescant, esse eris; et praestat haec ab his namnari, qui talibus non plus iusto tribuere didicerunt. Nam et sic narrata cum remedio, innoxia intrant animos, et saepius Iecta , si sorte iterum inciderint, ipsa consuetudine levius timentur. Sed in Caesaris castris auspicia extaque laeta erant, ipsique per quietem Caesar pater praedixisse prosperam pugnam fertur, admonito, ut aliquam rem assumeret ex iis, quas dictator ipse gestavisset. Igitur annulum eius induit statim, eoque Postea quoque frequenter est usus. Sedes modicus eius Artorius imaginatus est, a Minerva sibi praecipi, ut Caesarem, licet invalidum adhuc, educeret castris, et in acie collocaret; eaque res non spreta ab adolescente , salubriter ei cessit, ut postea memorabimus. . Interea Cassius, terrore prodigiorum nonnihil deieetos militum animos Cernens , magis magisquo ducendi belli auctor existebat. V. Contra qui apud Brutum erant, levibus equitum proeliis, quae Prospere cesserant, elati, nisi cito de summa verum dimicaretur , alium alio abituros mi rutabantur. Pars enim horum multo minima Italierant; ceteri domos quisque suas, quas in pacatis adhue provincias reliquerant , respiciebant. Erat et ipse Brutus ad periclitandam sortunam Propensior , quo maturrime mel restitueret remΡublicam, vel or
34쪽
IN LOC. l. R. CXXIV OVIANI hem terrarum molestiis atque bellis levaret. Accesso. Punt transfugia nonnullorum ad hostes, et hinc etiam
de aliis suspiciones et ori mina; quibus moti in consilio multi amicorum , Cassii damnata cunctatione, Bruti consilium praetulerunt. At unus ex cohorte muti Attilius hiemem exspectandam censebat. Camam a rogMus . Si nihil, inquit, altad , lariso Misam diutius. Ea vox inii inoe displicuit Cassio Ceterisque I decurissumque eo est, ut posterum in diem Pugna ediceretur Eam alacri Brutus animo. mluta super mena FosaΡiente diεserens. exspectabat: Cassius soluo tristior, comprehensa Messallae dextra, Te, inquit, Messalla, testor, Magni Pomρα. ivio me umeri. vi de salute Patriae uno moessio decernam. Eia tamen in tormnia nonnihia spei. quae lauisum male conautia corei ι Isimul invitavit Messallam ad coenam sequentis diei,
quem Cesebraturus erat natalem.
VL Dum his in castris haec geruntur, Antonius
omnia volvens animo, ut ad proelium eliceret hostes, insanum opus moliri coepit, munita per paludes via, subvectionem a Thaso eommeatuum impediendi. Igitur strueta, uti Saepe Consueverat, acie, clam inde subductis co hortibus, dies noctesque summo silentio
urgebat inoeptum; arundine detracta iaciebatur agger, et, ne dilaberetur in lubrica voragine humus, utrinque inesudebatur macerie; ubi profundior erat palus , vallum iniiciebatur , et pontes Sinruebantur: neque conspici ab hoste munientes poterant, quippe Peticus ab omni parte circa viam arundinetis protegebantur: decem diebus hoc persectum opus est; indoper noctem expeditas cohortes transcurrere, et Oc
35쪽
Io. FRΕΙΝ ΝΗΕMII SUPPLEM. cupatis ulterioribus locis, excitari crebra castet Iaiussit.
VII. Sequutus est dies, in quem Pugnare Cassius atque Brutus constituerant: idcirco prima luce puniceo sagulo proposito admoniti sunt milites, et medio
inter utraque castra spatio congreSsi imperatores supremum salutarunt invicem, communiterque decreto,
pincendum esse, a ut si Proelium immovere cessisset, vome exuendam rimm . ad sua munia diversi perro-xerunt. At Cassius, viso Antonii Conatu, audaciam hostiam et vafritiem stupens, abscindere cohortes hostium a maioribus castris instituit, transversim per paludes aggerem ducendo, ut, intercisa via Antoniana, nec se recipere cohortes, nee accipere auxilia a suis possent. His animadversis, sub meridiem Antonius eduxit aciem, et ad interrumpendum Cassii opus, praeter castra Bruti, subire Suos obliquo cursu iussit.
VIII. At Bruti milites , id rem indignum esse,
conclamant, si Praeter ora Suia tam conte iam transcurreret hostis; non exspectato imperio, tantum ad unius tribuni vocem prorumpitur : caeduntur Antonianorum multi; victores irnpetus ad alteram aciem , quam Caesar opposuerat, Persert. Sinistrum id hostium cornu erat; id quoque circumiit cum legione sua Messalla , sequentibus quae iuxta erant Collocatae ;paucisque eius et extremis ordinibus disiectis, in castra Caesaris penetratur: magna ibi Caedes saeta eorum, qui deprehensi in castris erant : inter ceteros duo millia occisa Spartanorum, qui recens domo advenθ-rant. Ipse Caesar Artorii rogatu paulo ante castris elatus, evitavit certam perniciem, Iicet summo discrimine ac molestia : nam et vacua lectica eius pilis atque
36쪽
iaculis transfossa est; et ipse triduo in palude aegrotus, et, ut Agrippa Maecenasque latentur, aqua subter cutem susa turgidus latuit, donec ad Antonii corna fuga perveniret. Interim et Brutus cum ceteris copiis perruperat Caesaris aciem, stratisque tribus legionibus, et: totidem aquilis captis, cum sugientibus in castra hostium inciderat. IX. Mira eo die facies rerum suit, quum fortuna
magis omnia , quum aut virtute, aut consilio regerentur. Itaque nec scriptoribus sutis inter se convenit; neque explicari propemoduin res tota potest, nisi quod hinc Caesaris exercitus, inde Cassii caesus sugatusque est, intersectis Cassianorum octo millibus, connumeratis et servis armatis, quos Brigas vocabat Brutus, et Caesarianorum millibus sedecim: castra quoque utrinque capta sunt, quum neque Caesar, quod certum est, neque, ut a multis est creditum, Antonius pugnae adsuissent. Sed Autoniani, disiecto Cassii Opere, caesoque, quod aderat, praesidio, submissas etiam auxilio copias statim pepulerunt, Equitibus contento cursu ad mare fugientibus : nec pedites retineri potuerunt, quamquam omnia faciente Cyssio, qui et ereptum fugienti signifero signum ante pedes humi defixerat. Interim ad castra ipsa contenderunt hostes , quotquot obiectum a Cassianis opus Perruperant; eaque res animadversa, ceterorum adhuc extra castra pugnantium pavorem fugamque auxit. Ita Cassius, vix praetoria Cohorte retenta , se recepit in collem Philipporum, unde prospectus in circumiecta patebat.
37쪽
IO. FREINSIIENII SUPPLEM. X. Sed magnitudo pulveris, et nox iam vicina nihil nisi capta ab hostibus castra sinebat Cerni, et advo-Iuntem eqMitum globum. Igitur quum nihil animo , praeteP sui caSus imaginem, Concipere posset, Bruto quoque victo adesse hostes putans , Τi tinnium evocatum misit Cognoscendae certius rei causa: hunglaeto clamore exceperunt equites nam a Bruto veniebant ), circumvectique et Complexi hominem , Perniciabilis Erroris occasionem Cassio praebuerunt. Λ que ille, Ergo, inquit, Producenda hactenus visu Dis, ut micum etiam captum uideremus I secessit Ilio intentorium quoddam vacuum cum liberto Pinduro quem iam Parthicis temporibus extremae necessitatiministrum destinaverat, obvolutumque lacerna caput praecidendum praebuit. XI. Pindarus postea comparuit nusquam: undo mullis suspicio Suborta Est, Vana, ut puto, et sutilis, iniussu Cassii patratam caedem esse. Vix deciderat Cassio caput, quum Titinuitis affuit Coronatus et nun-lius victoriae , sed Conspecto cadaVere imperat ovis, Sequar, inquit, eum, quem meu occida tarditus. At tu ita stricto gladio incubuit. Cassio ad hunc modum emortualem adepto diem, quem natalem habuerat, Brutus supervenit; multoque cum uetu Romanorum ultimum appellans, tradidit amicis, clam militibus Τhasi sepeliendum, ne luctu mollescerent nnimi. MOx reliquias exercitus Cassiani collegit, pronuntiato in capita Oeto millium nummorum donativo : ea res lauia dein ipsi magnam attulit, celebresque militum acclamationes, solum de quatuor imperatoribus invictum victore inque praedicantium. At hostium erexit animos
38쪽
Demetrii cuiusdam adventus, qui cum gladio paludamentoquo Cassii, recens eaeso detractis, transfugerat. Igitur eι hi postridie mane eduxerunt aciem ; et Brutus contra instruxit suos: neutris serium pugnandi propositum aderat, sed primi hostes recesserunt: igitur et Brutus abstinuit pugna, contentus adversarios obtrivisse dicto. Ergone, qui nos tanq-m se os ad Pugnam Pro ocant, conserere manus liment 7 Nihil inde praetermissum a Bruto curae, quo detrimentum hosti daretur: num et nocturnam oppugnationem castrorum ausus est, et magnam eoru in Partem. immisso, qui
iuxta Iabebatur, fluvio, in unitatione delevit. XII. Sita enim humili loco erant, et stontinui post proelium imbres, coeno et aqua continuo propter frigus congluctante, tentoria repleverant. Ad haec commeatuum et pecuniae premebantur inopia : neque militi pro rebus amissis dare quidqua in praeter Verba poterant; et instans hiems maiorem in rebat molestiae motum ; contra spem propemodum omnem auferebant deletae a Statio copiae, quas transire Brundisio Triumviri i usserant. Eodem enim die , quo in campis Philippicis est depugnatum, classes etiam partium in Adolatico mari concurrerucit. Daas legiones, quarum altera Martia suit, et praetoriam cohortem, ad duo armatorum millia, cum quatuor equitum alis, et alia insuper delecta multitudine, Domitius Calvinus one- variis navibus in Graeciam transportabat, triremibus Prosequentibus paucis; quum se Statius Murcus, et Domitius Ahenobarbus cum centum triginta longis navibus obiecerunt. Magna thi caedes triumviralium copiarum facta: nam praeter Onerarias haud ita multas, quas longius ceteris provectas impleta vento vela
39쪽
IO. FREIΝsΗΕΜll SUPPLEM. eripuerant, Ceterae omnes, repente cessante flatu, impune circumveniebantur: neque defendi a triremibus Poterant, longe imparibus hosti propter Pa
XIII. Vnum succurrebat periclitantibus remedium, conlis atque funibus iungendi naves, ne circumiri in hostibus possent, sed emissa ab his ignita iacula.
dissolvere vincula cogebant, et propter metum incendii. sparsim sugere, eaque ratione rursus se Praebere rostratis seriendas. In ea desperatione veteranos.
aiunt. prae nimio dolore, quod virtute potiores inulti peribant, sibi partim, ad tequam excitatum incendium esset, Conscivisse necem; partim insilientes in hostilia
navigia. multa se isse. qualia necessitas extrema cogit multa Pa,sos esse. Erat immane spectaculum , videre inter marinos fluCtus emicantem e navibus flammam. et semiustulatis inhaerentes carinis alios incendio corripi, alios, hac peste vix evitata, iactari sine armamentis, sine commeatu, done me sitique conlicerentur. Servati tamen sic etiam sunt aliqui, tabulis aut antennis adhaerentes , et ad scopulos et importuosa litora nuctibus elati: erant, qui et quintum in diem tolerata iam , atque interim velis et funibus adesis, et lingenda Pice sitim utcumque salientes , evaderent. Longe tamen plures, quum resistere nequirent tot malis, deditionem secerunt; in quibus triremes suero septemdecim, quarum omnium milites ad sacramentiam Stalii se transtulerunt. XIV. Calvinus, quum olim Perisse Crederetur. Cum nave sua die quinta Brundisium reversus est. Huius proelii nuntiis ad Caesarem et Antonium perlatis, in
40쪽
magno timore versabantur. Alieno loco habebant Castra , neque petere alium tuto , neque regredi in Italiam poterant: nihil praeterquam in armis supererat spei. festinabantque eo decurrere , priusquam mari acceptum incommodum sui pariter hostesque cognossent. Sed ubi, Dustra producta acie, proelium Saepe quaesiverant. Brutusque suis se Iocis tenens, arctiora eis quotidie omni efficiebat; collem ita coniunctum Cassii castris, ut tela inde adiici possent, noctu quatuor legionibus occuparunt, muniveruntque: inde ad passus sexcentos aliis castris collocarunt legiones decem. et ulterius quingentorum passuum intervallo iterum duas ; ut ita paulatim ad mare pe-nuti arent . et sive in litore, sive Per paludem. quomodocumque ei secta via, Commeatus intercluderent Bruti. Brutus adversus haec tum alia moliebatur .
tum castella idoneis locis frequentia opponebat: sed non erat ultra tolerabilis apud hostem sames; cuius impatiens auxiliarium Germanorum manus ad Brutum
perfugit. XV. Idcirco Iegio una in Achaiam missa est, sestinanter ad exercitum delatura, quidquid corripi posset; ceteras continuo paratas ad proelium habuerunt, quocumque tandem modo Brutum ad conserendum
manus attracturi. Sed nihil melius cessit libellis, quos clam in castra Bruti iaculabantur , transire ad se iubentes exercitum. amplissimis propositis praemiis; uut si quid haberent virium, signis collutis decernere. Nam his artibus sollicitati Deiotari dux Amyntas , et Thraciae regulus Rhascupolis. ad hostes transierunt; alii . Rhascupolin abisse domum, tradiderunt. At