De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

HADRIANV s CARDINAL Ismentior & plenior & valentior Cicero:Omnestamen eandem sanctitatem eloquentiae ferunt, ut si omnium pariter libros in manu sumpseris, fatearis quamuis in diuersis ingeniis esse quan dam iudici; ac voluminis similitudinem,& cos

gnationem,

SEd iam de imperfecto,& corrupto'potius,

ac vitioso tepore,ut proposuimus, aliquid afferamus. Secuta post aetatem Ciceronis alia doctorum stas,iatis vel eorum proprio te stimonio indicauit, non solum quantum a cascumine& fastigio praecedetis aetatis abfuerit: vemetiam mutato dicendi genere, Sc eloquetia omni prope in barbarie versa, ad imu celerius quidem v ascederat, properarit. Quod ut luce clarius videatur, pauca quae ex multis brevita.

tis causa collegi, labenti stilo veluti quoda insducto freno subnectam.Seneca in prologo pri' mar declamationis:Vt possitis,inqui aestimare quantum quotidie ingenia decrescat: & nescio

qua iniquitate,& ad malum pronitate naturae, eloquentia se retro tulerit. uicquid habet Romana facundia,quod insolenti Graeciae aut opaponat,aut praefera circa Ciceronem effloruit. Omnia ingenia quae lucem nostris studi3s attuolerunt,tunc nata sunt.In deterius quotidie data res est,ut ad summum perducta rursus ad infi, rnum velocius quidem quam ascenderat, relas batur.Quod etiam affirmat Statius in epistola Sylvarum suarum, dicens:Manlius certe Vos

piscus vir eruditissimus,qui vindicat a situ litoras iam pene fugientes .Et Quintil.Dicendi,in quit mutauimus genus,& vltra nobis quam os

32쪽

DE sΕRΜΟNE LATINO. τportebat indulsimus. Et alibi: Quid multa to. rus prope mutatus est sermo.Et Diomedes grasmaticus hac literarum bonarum quasi ruinam testatur, cu dicit: Iniecit postera aetas manum:& veluti disciplina pristini saeculi, ita sermone

fastidire coetit,& noua veluti parturire verba. Et alibi quasi ante oculos ponit non solum ima

persectionem sui *culi, sed etiam nostri, dum ait, Quid quod nihil iam propriu placet, dum

parum creditur disertum , quod alius dixerit A corruptissimo quoque poetarum figuras,seu

transiationes mutuamur,tum demu ingeniosi,

si ad intestigendos nos opus sit ingenio. Et A. Gellius: Animaduertere est pleraque verborum latinorum ex ea significatione,in qua nata sunt decessisse,vel in aliam longe,vel in proximam eamq; decessionem factam esse consuetudine, dc inscitia temere dicentiu :qus cuiusmodi sint, non didicerui.Cornelius vero Tacitus in eo lis bello,quem de claris oratoribus scripsit,haec osmnia latius persequitur, cu in dialogo Mater.

num quaerentem inducit:Exprime,inqui Masterne causas, cur tantum ab eloquentia eorum recesserimus, cum praesertim centu viginti ananos ab interitu Ciceronis in hunc die essicisiastio temporum collegerit.Et subdit: Quis enim ignorat eloquentiam,ac csteras artes desciuisse ab ista vetere gloria non inopia hominum,sed desidia iuuentutis, & negligentia parentum,&inscitia praecipientium, & obliuione moris anstiqui. us mala primum in urbe nata,moX Per Italiam fusa,iam in prouincias manant. Quod

adeo negligitur ab horum temporii disertis, Ut

33쪽

HADRIANUS CARDINALI sin actionibus eorum,in quot verbo quotidiant sermonis foeda ad pudenda vitia deprehendam tur. Et subdit: Vt in paucissimos sensus,& ans gustas sententias detrudant eloquentiam,velut expulsam regno suo, ut quae olim omnium arstium,u i dicunt,pulcherrimo comitatu pectora implebat,nunc circuncisa,& amputata, sine apparatu,sine honore pene dixerim,sine ingenuistate,quasi una ex sordidissimis arub' discatur. Exgo hanc prima, & praecipuam causam arbutramur cur tantum ab eloquetia recesserimuso Imperfectionem etiam sui teporis testatur Plinius in epistola naturalis hystoriae, cum libros suos respersos esse affirmat Plurimarum rerum, aut rusticis vocabulis ut extemis, imo barbaris , non sine honoris praefatione ponendis . Et ut per gradus ad summum ascendorat eloquentia,sic eam per gradus ad imum descendisse vis deamus. Macrobius etiam tempora sua hae imperfectione infecta significat,cum dicit: Pestitum, impetratumque volumus , ut aequi bos ni consulant, si in nostro sermone nativa Rosmani oris elegantia desideretur . Apuleius austem,quem nostri temporis magis curiosi,quam eruditi sequi, & aemulari student, in principio operis sui, latinas literas ignorare fatetur. In urbe, inquit, Latia aduena studiorum Quiri, tium indigenam sermonem aerumnali labore, nullo magistro praeeunte aggressus excolui.En ecce precamur veniam, si quid exotici ac λ, rensis sermonis rudis locutor estudero.iam haec

quidem ipsa vocis imitatio desultoriae scientiae stilo, quem accessimus, respondet . Qui si in

34쪽

asERMONE LATINO. s ferat non tam Apuleium, qui ut mali aedifi, cu dominus se architectum non adhibuisse, italiteras sine prsceptore coluisse gloriatur:quam aliquos esse , qui malint laetores & quisquilias eius colligere, quam verborum floribus peris ctissimς Ciceronis statis, quam signauimus,ins

haerere sSed quid alia Apuleio similes insequestium statu authores de seipsis & tempora suos

ru inscitia balbutiat,videamus.Sidonius de suis nugis: Talis est ordo,inquit,ut sine plurimis,nouisi verbis,qus proata pace plurimorum elooquetium specialiter tibi, & Complatonicis tuis nota sunt,nugs ipsae non valuerint expediri.Et alio in loco de liberalibus artibus agens,ita tosquitur: Virtutes artium istarum *culis potius priscis seculorum rector ingenuit:quς per aetastem mundi iam senescentis, lassatis veluti semianibus emedullatae, parum aliqti id hoc tempoare, atque id in paucis mirandri,ac memorabile ostentant.Et alibi:Increbuit,inquit, multitudo desidio som,ut nisi vel paucissimi mera Latialis linguae proprietate, de triuialium barbarismoarum rubigine vindicaueritis,eam breui abolita defleamus. Et Fulgentius, Nostri, inquisitem potis,aerumnosa miseria non dicendi petit stu. dium: sed vivendi flet ergastulum . Nec famaeas istendum poeticae,sed fami cosulendum dos mesticae. Martianus vero Capella, Martianum filium nugas suas non ferente introducit, dum

in principio operis sui sic orditur: Du crebrius istos Hymensi versiculos, nescio quid inopinu intactui molies, respersum capillis albicatibus verticem,inaemetis 3 lustralibus decuriatum,

35쪽

MADRIANVS CARDINALI se nugulas ineptas no perferens Martianus intersuenit.Quid de alijs aliarum statum hominibus dicansiquorum nonnulli etiam nostri temporis

scriptores,cum quid scribere sunt aggressi,non

solum bonorum verborum delectum neglexe runci sed illud maxime studuerunt, ut vel vetoratorum rubiginem , vel nouorum authorum

asperitatem suis scriptis admiscuisse, & simis litudinem pessimi cuiusque, & corruptissimi Vltro appetiisse videantur, Quo factum est, vino solum proprietatem Romani sermonis:vearum omnem pene illam suauitatem,& quasi salubritate Latinae dictionis amiserintiobliti huc esse legendi fructum, aemulari meliora, ct quae in alus maxime probes,quae ,e inter optimi cuiusque & elegantissimi diecta mireris, in alique

usum non sine venustate,atque luce,ac mundiatia verborum concinna derivatione couertere,

sicuti Cicero,& eius artatis candidissimi authores fecerunt: quanuis ad illud fastigium, illam summitatem , & prope diuinitate aspirare nesmo possit.Illa enim sublimitas quanquam imistabilis illa quidem videtur cupienti, nihil tameest experienti minus: audendum tamen, & ita annitendu,ut quod assequi non possumus, imistari saltem voluisse videamur. Sed quoniam nishil nos praecipiendi causa dicere,nel magistri, sed pstimatores videri volumusmec sermonem nunc tam informamus bonum,quam deterreamus malum:quantum Cicero, & ea aetate Laotinitatis principes noua verba vitaverint, Unde omnis Latinae linguae pernicies comparata est, breuiter ostendamus. Cicero in Oratore, at

36쪽

DE sERMONE LATINO. 9rem instruens ita praecipit:Ergo ille tenuis orastor, modo sit elegans , nec in faciendis verbis erit audax,& in trasserendis verecudus,& paricus,& in priscis,reliquisl ornamentis, & versboru & sententiaru remissior.Quintilianus Vesro,Vsitatis,inquit,verbis tuti' utimur,noua nosine quodam periculo fingimus. Nam si reces pia sunt,modicam laudem asserunt: repudiata etia in iocos exeunt.Audendum tamen.nan , ut ait Cicero,etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur: sed nobis no est concessa fictio nominum. Siquis autem dixerit ideo novanda esse nobis verba,s eoru penuria laboremus audiat Ciceronem, qui de natura deorum ita Iosquitur: Quod illa quae a Graecis accepissen Latine dici posse dissiderent. In quo genere tantuprosecisse videmur , ut a Graecis ne verborum quidem copia vinceremur.Et in Tusculanis:Overborum inops interdum,quibus abundare te semper putas, .Graecia. Et de finibus bonorum& maloru Sed ita sentio,& saepe disserui,La.tinam linguam non modo non inopem:vt vulsgo putatur,sed locupletiorem esse q Graecam Sed dicet aliquis, parienda esse necessatio noua verba cum quid ex Graeco vertendu sit, & misnus occurrat verbum Latinum usitatum. Sunt

enim ut inquit Cicero de finibus bonorum dc

maloru imponeda noua nouis rebus nomina.

Sed ad hoc quasi res dere videtur Aulus Gellius cu dicit:Cti quid ex Graeco,quod no placeret,irassene voluissem, hoc ego supersedi ver tere:quia nouis & inconditis vocibus utendum esse quas pati aures per insolentia vix possent-c r

37쪽

A ADRIANVS CARDINAL Is

Sed ipse idem Cicero,qui dixit verba noua pasnenda esse,imponedaque noua nouis rebus nos mina, usuque mollienda,quae dura prae nouitate viderentur: quam abstines illoru fuerit,quamve nouitatem verborum vitaverit,infra ponemus. Cum in Bruto,Declamo verbum sui temporis nouum dicere vellet: Commentaba inqui des clamitans: sic enim nunc loquuntur. Et idem in

libello de mundo: Vt in singulis, inquit, essent bina media,vix enim audeo dicere medietatest sed quali ita dixerim,ita intelligatur.Et in Philippicis, M. Antonium notans, quod verbia nostium protulis e ita dicit: Tu porro ne pios quidem,sed piissimos quaeris & quod verbum omiuno nullu in lingua Latina est, id propter tusam diuinam pietatem nouum inducis . Varro autem de lingua Latina docet, antiquos etiami vitasse verba nimium noua. Extremum,inquit, nouissimum quoque dici coeptum vulgo:quod mea memoria viaelius Gallus,sic senes aliquas do nimium nouum quod esse vitabant. Et Aulus Gellius: Quod a M. Varrone proloquium, a M. Cicerone pronuntiatum dictum est.Quo Cicero tamen vocabulo tantisper uti se attestatus est,quoad melius, inquit, inuenero. Quinstilianus aute, Veriloquium, inquit, ipse Cicero qui finxit reformidat.Et Cicero de nnibus boonorta & maloruet quasi cum dolore dixit,ut ita

dicam,indolentia. Varro vero de analogia vexaborum, repertorm verborum nouorum dam. nat,ostenciens ipsas aures nouitates has quodas modo respuere,cum dicit: Tantum inter duos

sensus intcresse volvt,ut oculis semper aliquas

38쪽

DE sERMONE LATINO. Io figuras supellectilis nouas conquirat contra ausres expertes esse velint. Quotus quisl iam sero uos habet priscis nominibus quae muster suum instrumentum vestis atque auri veteribus vos

rabulis appellat sed inductis non tam illis iras scendum,quam huiusce prauitatis patronis. Et idem AEditimum dici oportere censet magis , quam Κdituum: quod alterum sit recenti noσuitate fictum, alterum antiqua origine incororuptum. Sed pro eo u plerisque aedituus dici,

tur noua 8 commetitia usurpatione. Quae omnia cum ita sint, A.Gellius quasi de iis sentenotiam serens libro decimo ta scriptum reliquit: Verbis uti aut nimis obsoletis,exculcati's,aut insolentibus , nouatisque dure & illepide, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem,

culpatiusque esse arbitro verba noua, incognita, inaudita dicere,quam invulgata & sordens tia.Noua autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata & desita, tametsi sint vetusta . C. estiam Caesar libro de analogia, monuit, instes quens atque insolens verbum tanquam scopusium fugiendum esse.Suetonius quoque de Ausgusto scribens : Genus eloquentiae , inquit, seacutus est elegans, δc temperatum , vitaris senstentiarum ineptiis , atque inconcinnitate, &reconditorum verborum ut ipse dicit) foetorisbus. praecipuamque curam duxit, sensum anismi quamapertissime exprimere. Cacozelos austem, & antiquarios, ut diuerso genere vitio.

sos,pari fastidio spreuit.Sed nec Tyberio par

cit exoletas interau,& reconditas voces aucu/panti,M.quidem Antonium ut insanum incre=

39쪽

D AD RIANVS CARDINALI spat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines,quam intelligat:Sed opus est, inquit, dare te operam, ne moleste scribas,aut loquastis. Que Augustu A. Gellius ab eloquentia, dc latinitate laudat,dum dicit: Diuus etia Augu

stus memoriam veterum exequentissimus,lina guae Latinae non nescius,i nunditiaru patris sui in sermonibus sectator. Et Cicero de Oratore, Praeclare monet vitanda esse verba prisca, & a consuetudine sui teporis,quo perfectio sermo nis vigebat,remota,cu dicit: Quanqua sunt illi veteres,qui omate nodum potera ea quae dicebant,omnes prope Praeclare locuti. ora fersinone assuefacti qui erunt,ne cupietes quidem poterut loqui nisi Latine. Nel tamen erit utendum verbis iis, quibus iam consuetudo nostra non utitur,nisi quado ornandi causa parce.Sed usitatis poterit uti lectissimis, & utatur hs, qui in veteribus erit scriptis studiose, dc multu vos Iutatus. Et sic Latine Ioquamur,ut verba eneramus ea,quae nemo iure reprehendat.haec Ciceο ro.Sed quanq in omni re dissicillimum est fors mam optimi exponere,qubd aliud aliis videtur optimum: Vatia enim sunt iudici nec facilis explicatio,quae forma excellat dubitari tamena recte considerantibus nequaqua poteri quin illa multorum nostri in oris insulsitas,dc ina solentia,ac quaeda ut ita dicam) orationis insama,siccitas,inopia,a maloru authorum lecticisne,& imitatione nascatur. Quare cu sit eloquestiae,sicut reliquarum rerum,fundamentum sitapientia:Vnde in Poetica testatur Horatius:

Scribendi recte sapere est, ct principiu de lans.

40쪽

DE sERMONE LATINO. xxrt in bonis omnia quae summa sunt, iure laus dentur:verborum bonorum delectus est in prismis sapieter habendus.Idq; facile assequemur, si delegerimus nostratia,no peregrina:propria,

non inepte transata:vsitata,non noua: ra,no

horrida: luminosa,non tenebricosa.Quod conatingere certe nulli poterit, nisi ei, qui authores diuinat illius Ciceronis artatis perlegerit.Sublumitas enim & magnificetia,& nitor,& authos ritas ex optimis illis eius saeculi authotibus tantummodo prouenit:is soli locutionem emendatam,& Latina,& origine,& quasi sotu ac lans

damentum quoddam eloquentiae posueriit.Ins sequetium autem authorum lectio, doctrinam quide diuersam rerum coferre poterit, eleganstiam aute & nitore verborum no poterit: quin potius mixtura verborum quibus illi usi postea fuerunt,omne prope flore incorrupti illius sermonis,quem quis ex optimorum lectione cois legeri breui quasi de manibus excutiet, barbarumque omnino reddet. Cum autem quicquid literis mandatur, id comendari omni eruclitos ru iudicio deceat: siti decus hominis ingentur ingenu vero eloquentia: nee tam praeclarii scis re latine,u turpe nescire:eniti,& toto ut alui pectore incubere debemus,ut no vulgares lites ras, sed interiores & perfectas,uerboru grauitatem & elegantiam,nitorem & candorem,aim vera deniq; Romani sermonis eloquentiam, e perfectorum illorum, quos conumeraui,authorum fontibus hauriamus. Abiecta,obsoleta,prisca nimium & vetusta priorum, nouaque om nia sequentium authoru fugiamus. Sed in hoc c.ih.

SEARCH

MENU NAVIGATION