De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

41쪽

D ADRIA svs CARDINALIS

verborum delectu aurium quoi quoddam ius dicium adhibendum est, quod non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu,

prudeliaq3 percipitur. Cu vero ex verbis omnis conficiatur oratio,atque idcirco illustria verba

ex optimo quoq; id aetatis authore legeda sint, ut latina & elegans surgat oratio: Id quoq; maxime obseruandum cst,nequa nimis elaborata concinnitas,lumen eloquetis potius extinguat quain accendat.Remouedus erit potius ut ait Cicero omnis insignis ornatus , nec calamistri quidem adhibebuntur,fucati etia medicamensia candoris & ruboris omnia repellentur:elegatia tantum & munditia quaeratur.sermo purus& latinus remaneat,dilucidus,luculentus,polistus,planus:quid deceat circunspicietur. Omnis enim pars orationis esse debet laudabilis,sic ut verbum nullum nisi graue aut elegans excidat. Cumque in omnibus rebus videndu si quates

nus,ne nostra modum excedat orati una breatuque Ciceronis clausula concludemus.Sic, ins qui modo is,qui dice aut scribet,institutus liberaliter,educatione,doctrinaque puerili,& stagret studio, Sc a natura adiuuetum& uniuersos rum generum infinitis disceptationibus exercitatus,omatissimos scriptores,oratorέst ad imitandum cognorit: nae ille haud sanh, quemadsmodum verba struat & illuminet a magistris istis requiret,ita facile in rerum abundantia adorationis ornameta duce natura ipsa,si modo est exercitat labetur.Haec ille. Exercitatione autem haec omnia facile consequemur. Stylus

enim optimus scribendi artifex structui a non

42쪽

DE sERMONE L ATI No. Iainopem,non minutam, non inteipunctam,sed locupletem, numerosam, aptamque conficiet.

Omissis igitur & repudiatis nouitiis istis, & les midoctis,qui ignobilia nimis,& sordentia,nos

uata, fictaque verba de imperiectis authoribus eruere, & in usum latinae linguae introducere, ac veluti ciuitate donare, & quali in latina cos. Ioniam deducere gestiunt literarum oste taliosne,inepti verius quam gloriosi,elaboremus veι

luti apes lectissimis floribus insidere. Prosequi enim quod quisque unquam, vel contempulsis

morum hominum dixerit, aut nimiae miseriae est,aut certe inanis laetantiar, dc detinet atque obruit ingenia,melius ali7s vacatura. Eruditiosnem vernacula,ac plebeiam, & verboru mons stra vitemus eorum hominum, qui inquinate, S parum composite inusque eleganter scrupserunt:quorum ita est confusa oratio, ita persturbata, tantaque insoletia ac peruersitate versborum interlita, ut oratio, quae lumen rebus adhibere debet, obscuritatem potius , & tenes bras asserat.Dum enim exquilitis,nouisi verabis uti volunt, infantissimi reperiuntur; qui voluti Sisennae Simioli, eum emendatores usitati sermonis esse velint,deterreri non possunt,quominus inusitatis verbis utantur , nihil aliud reocte & latine loqui putates, nisi noue & inusitate loqui. Uerbisque impropriIs gaudentes,rea dundantibus, obscuris, ambiguis, nouis,Graea canicis: quo magis eorum expurgadus est seramo, fugiendaque barbaria , ediscendaque de Cicerone, & Ciceronis aequalibus vera Latinis

iniquae nihil aliud est, nisi incorrupta loquena

43쪽

di obseruatio secundum Romanam linguam. Cuius ut dixi licet veteres illi,quos connume raui,quasi genitores extiterint: eam tamen laesculu illud Ciceronis emendauit,excoluit,expolivit.Sed fatis sit hoc admonendi, non docendi causa dixisse,propter agrestes quosdam, & in

domitos certatores .Qui cu imitari nesciant auo thores bonos,malos causa nouitatis extollunt.

Nec id vitio mihi dari debet. An t aitVarr

reprehendendus sit, qui oratione minus valens rem propter malam cosuetudinem traducit in meliorem An cum quis perperam consueuerit quid facere in ciuitate,no modo patiemur, sed etiam poena assiciemus Idem,si quis perperam

consueuerit dicere verbum,no corrigemus, cuid fiat sine poenas Adde quod perfugio literarunihiletratius, nihil homini Iibero dignius inues

Dio.Agitatio enim mentis institutae ad agendus per aliquid dignu viro,tantisper acquiescit, dum in literarum studi3s versatur.Ea enim,Vel discendo,vel scribendo alitur,in eaque scientisia cognitionis delectatione perfunditur.litque t ait M.Varro ut dum ista mussitamus, pluribus,horis Vivamus: quaquam ea demum, sos Iaque dicenda est vita , quae sine CHRISTO

deo non vivitur. V

44쪽

CARDINALIS DE MODIS L Aa TINE Lo VENDI.

'IT RIxor admodum post aureum illud ut fit Ciceronis saeculum, plerosi dosint, in tissimos viros qui ad nostra uste memoria,multa eruditissime scris

pserunt, ne odoratos quidem esseta suaves dicendi flosculos, qui passim fragrat,& enitescunt in lectione perfectissimorum amittam,quos quasi inuictissimos Heroas,immortalis illa ac prope casestis Ciceronis stas,veluti equus ille Troianus effudit. e quibus ego quod sine arrogantia dixerim accurate diligeterque nonnullos colleghae propemodum in fasciscustos manipulosque singillatim,ac suo quent lo co disposuit quo & his literulis desideriu urbis

Romae,a qua tot iam annos absum,lenirem,&simul ut bonarum literarum studiosis,ac posteritati utcunq; prodessem. Cum autem sint nos nulli,qui non modo elegantiam verborum,sed proprietatem ipsam, & verum ac natiuum discendi succu nihili faciant,ad sensa vero sola res spician in eaque haeresi ita haereant, atque lasbescant,ut ad suam opinionem etiam leges per capillos attrahant repugnates.Adducunt enim

Vlpianu, qui de adimendis legatis,t 'Si quis,

Sed melius est,inquit,sensum,quam verba amsplem:& eunde de praescriptis verbis,leg Nastura rerum inductum est,ut plura sint negotia, quam vocabula.& Celsum de legibus Scire lea

45쪽

ges,no hoc est verba earum tenere,sed vim aepotestatem habere,& Paulum de fundo instructo,lege, Cum declamationis: Optimum ergo esse,Pedius ait, non propriam verborum signis ficationem scrutari, sed in primis quid testator demostrare voluerit. Iide non attendunt,id scis tum a iurisconsultis praescribi,cum quid inanis seste colligitur,aliud que sensisse,quam diκ iste, aut scripsisse:quod praecipue in testamentis usu

venire solet:In caeteris vero veluti capite sanciatum esse,ut proprietas verborum,quibus singulis tota oratio conficitur, omnino obseruetur. Nam quis nescit proprietate verborum neglescta, quibus totum orationis corpus, velut quisbusdam filis contexitur,orationem ipsam consturbari, incertamque,& ambigua reddi Quam opinionem a legibus profectam, leges ipsae a perte postea infirmant, ut Martianus de legastis tertio.Non aliter,inquit,a significatione verborum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatore. Et subdit: Cum ples Tunque abusive loquantur, nec propriis Domi nibus,ac vocabulis semper utantur: Et Scaeuosia de supellectili legata,lege,Labeo: Non enim, inquit,ex opinionibus singulorum,sed eX comsmuni usu, nomina inquit Seruius exaudiri deabere. 8c subdit, Et quidem non arbitror quens quam dicere quod non sentit,ubi maxime nos mine usus siliquo id appellare solet.Et post paulo: Non tamen a Seruio dissentio, non videri quenquam dixisse, cuius non suo nomine usus

sit. Et Paulus de rebus dubiis, lege, In ambi guo sermone no utrunque dicimus,sed id duo

46쪽

taxat quod volumus .Itam qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat, quia son vult: neque id quod vult, quia id non los

quitur. Similiter sentire videtur Diodorus, cui Crono cognomentum fuit: Nullum, inquit, verbum est ambiguit, nec quisquam ambiguaum dicit aut sentit, nec aliud dici videri debet, quam quod se dicere sentit is qui dicit.At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti: obsscure magis dictum, quam ambigue videri potest. Quare ut in Bruto ait Cicerob cum conssuxerint in hanc urbe multi inquinate loquentes ex diuersiis locis,eo magis expurgandus est sermo,& adhibenda ratio,quae mutati no posssit, nec utendum prauissima consuetudinis rea gula.Nam cum eloquentia cui ait Cicero de os primo genere oratoru)constet ex verbis de senarentiss,perficiendum est,ut pure, & emendate loquentes,quod est latine,verboru, dc proprios rum, & transsatorum elegatiam persequamur. sed iam quod instat agamus.

OV m abstxusus,& quam diu apud ves

teres veluti de industria latitas modus hic dicendi a multis non intellectus , a nullis fere recte obseruatus est 'Acceptum enim reserre, & expensum ferre nemo hactenus quod sciam J recte collegit. Quae verba cum frequenter apud bonos austhores diuinae illius Ciceronis aetatis legissem, collatis locis, de discussis , id videtur mihi es, se acceptum referre, quod peruerso loquendi modo dicunt ponere ad introitum . Expensum autem scire id esse,quod corrupto sermone di

47쪽

HADRIANVS CARDINALIS eunt ponere ad exitum. Quod ut clarius co gnoscatur,loca ipsa qus collegi,ponere,& paulo altius repetere statui. Duae erant apud vetes res tabula ut etiam nunc fit:Una accepti, altes ra expensi: Hae postea mutato dicendi genere, ut in plerisque aliis,u multis tabulae dati & ac, cepti dictae sunt. Sed nos optima quael Verba latina quaerenda censemus,barbara & noua res linquenda. Quod autem accepti & expensi lasbuis vocaretur icero testatur pro Roscio Cosmoedo, cum dicit: Tabulas Fannius accepti dc expensi profert suas. & paulo post: Vtrum c tera nomina in codicem accepti Sc expensi di, gesta habes,an non & ibidem: Non habere se hoc nomen in codice accepti Sc expensi . dc in

eodem: uando sextertium.CCCLIII .in codice

accepti & expensi non sunt 3c subdit: Tum in

codice acceptu 6c expensum esse debuit.Plaustus in Mostellaria:Bene igitur ratio accepti aisque expensi inter vos conuenit. Cicero in Versrem,Nunc ad sociorum tabulas accepti dc exopensi reuertamur.Cum autem scribebant in tabula accepti,se pecunia ab Τitio accepisse,Tistio dicebant pecuniam acceptam referre et Ubi vero in altera tabula notabant se pecuniam. Titio dedisse,Titio scribebant pecunia expenssam ferre.Declarat hoc Asconius Pedianus,cudicit: aestores urbani grariu curabant,eiusq; pecunias expensas & acceptas in tabulas publicas referre consueuerant,ex quibus postea mos

dus loquendi tranflatus est, ut cum quid officii in nos ab aliquo conferatur, id nos illi acceptu referre: tra si quid ab eo aduersi accidat, im

48쪽

probitati illius expensum ferre dicamus. viru,

que genus loquendi,qus his subscripsimus,loca

manifestius demonitiabunt. O.pro Aulo Cecinna: Hac emptione facta, pecunia soluitur a Cesemnia,cuius rei putat iste ratione reddi non posse,quod ipse tabulas euerterit,se autem habere argetaris tabulas, in qui bus sibi expensa pecunia lata sit, acceptaque res Iala,quasi ia aliter fieri oportuerit,cu omnia ita facta essent, queadmodum nos defendimus. Idem in Verret Propter quod minus Dolo; bella Uerri acceptum retulit, quam Verres illi

expensum tulit. In eundem: Homo stultissim atq; amentissiumhtabulas cum conficeres, & cum extraordis naria pecunia crimen subterfugere velles, satis te elapsum omni suspicione arbitrabare,si quisbus pecuniam credebas, us expensam non ferares,nel in tuas tabulas ullum nomen referres,

cum tot tibi nominibus Curcis referrent, quid proderat tibi expensum illi non tulisse

In eundemit ceneratio erat eiusmodi,iudices, ut etiam hic quaestus huic cederet et nam quas pecunias ferebat iis expensas,quibus cum constrahebat,aut scribae istius, aut Timarchidi,aut etiam ipsi isti referebat acceptas. In eundem:Si mihi acceptum non retulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum. In eunde Verre:Sexcenta millia accepta pu

pillo Malleolo retulit.& subdit: Quando Chry sogoni expensa lata sunt 1bidem:Τame sextertia sexcenta millia cum accepta retulisset,sextertia quinque millia solu=

49쪽

H ADRIANV S CARPINAL Ista non sunt.

Idem in Philippica et .Ego amplius sextertios rum ducenties acceptum haereditatibus retuli. Idem pro Roscio Comoedo: Qui pecuniam expensam tulerunt. 8c subditi Ille si non iussit huius expensum tulisset,n6 scripsisset.Et ut instelligatur acceptum referre,vel expeium ferre, id esse quod dixi,scribere videlicet que debere,

vel creditorem esse,etia si pecunia data non essset: declarat Cicero in eode Roscio,dicens:Hscpecunia necesse est,aut data, aut expensa lata, aut stipulata sit.Datam non esse,Fannius consfitetur: expensam latam non esse, codices Fans nij confirmant: stipulatam non esse, taciturnistas testium cocedit.Idem Rufo:Si mihi expenssa ista sextertia centum tulisses. Idem Attico: Pro eo tibi praesentem pecu niam solui imperaui, ne tu expensum munerisbus ferreS.

Eidem: Videas enim unde nummi sint, mishi feras expensum . Idem in Philippica: Quis unquam in illo inuentus est , qui Lucio Antos nio mille nummum ferret expensum

Horatius.

Gratus Alexandro regi magno fuit ille Cherilus:incultis qui versibus,& male natis, RettuIit acceptos regale numisma Philippos. Iulianus de iure dolium,i. Talis,Socer gene ro suo sic legauerat,i.Titio filiae meae nomine. C.haeres meus damnas esto dare,hanc pecunisam generum petere debere, & exactam, accespiam legatis referri.

Upimus ad senatusconsultu Trebellianu .

50쪽

Mulier: Dicendum est potius Buctibus hoc exapensum ferendum,quam fidei commisso. Alphaenusde manumissionibus,t.Seruus r Sed si interea dum eum manumittere acceptu seruo retulisse videri peculii fuisse. Florenaee pignoratilia actione .Cu & sortis nomine & usurarum aliquid debeatur , ab eo,

qui sub pignoribus pecuniam debet, quicquido venditione pignorum recipietur, primu usuris,quas tunc deberi constat: deinde si quid su, perest,sorti acceptum referendum est. Pomponius de peculio, l. Si mulier: Item si mulier creditori viri fundum vendiderit,dc tradiderit ea conditione ut emptor acceptam Peacuniam viro reserat.

Papinianus:Qui potiores,l. Si prior:Vt prismam tantum pecuniam expensam ferat. Titus lauius ab urbe condita:Homines prospe cccc.produxisse dicitur,quibus sine scenore expensas pecunias tulisset. Labeo de lega.l. Qui concubinam:Quod aesceptu in tabulis suis ex ea h editate retulisset. Hircius in comen.Pecuniae locupletibus ima perabatur, quas Longinus sibi expetas ferri notantum patiebatur,sed etiam cogebat. Ibide:Sanatis vulneribus accersit omnes, qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasin eas iubet referti,quibus paru videbatur imposuisse oneris,ampliorem pecuniam imperat. Ibidem:Sibi quod rapuerant,acceptum reses rebantiquod interciderat, aut erat interpolatu, Cassio assignabant.

Liquet ergo quod dixi, Acceptum referre d

SEARCH

MENU NAVIGATION