De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

HADRIANUS CARDINALI sesse quod in rationibus , in tabula videlicet acaeepti describebatur , vel solum esse ab aliquo, vel pro solutione admissum:& id esse ferre ex, pensium,quod in tabula expensi notabatur que debere stipulata pecunia, vel alia re contracta:& ut notis *culo nostro verbis utar: Acceptum referre, erat ad introitu quem facere credit arer& expensum ferre,erat ad exitum facere debi, torem . Quod declarat etiam Asconius pedia,nus,cum dicit: Expensum ferre, est scribere te pecuniam dedisse. Id quoque aduertendum est: Non solum duci pecuniam accepta referri, aut expensam fersti verumetiam & alia quoque opera,vt infra. Cicero. in Ver. Rabonio opus inde accepturetulit.

Cflius Ciceroni: Mentio facta est de legionee qua expensam tulit C. Caesari Pompeius. Marcet .ad lege Iuliam repetundarum, lege, Lex Iulia:Illud quoque cauetur , ne expensum feratur opus publicum faciendum,frumentum publice amaum,priendum,apprehendendu, sarta tecta ruenda,antequam perfecta, proba ta,praestita legerint. Iabolenus de suppellectili legata,l. Qui voastem commune omnem,& res plurium generusupellectili expensum ferre solitus erat. ΡIaut.sine accepto posuit,quod pauci hacte, nus ut arbitrorbintellexerunt:cum in Asinaria dixit: Itas ob asinos relatum pretium Sauriae numerari iussit seruo suo Leonids,id est,pretiuacceptum relatum Sauriae, quod in ratione ac cepti Sauris adscriptu erat ob asinos, numera

52쪽

DE MODIS LAT. LO . I

ri Deonidae seruo iussit. Cicero etiam acceptum similiter omisit,cum inV errem dixit: Ut si hanc ex foenore populo

pecuniam non retuleris,reddas societati. HAC TENVS de proprietate, vel de modo dicendi eorum verborum diximus:mox pauca de transsatione dicemus. Cato Ciceroni:Si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione & continentia reipubli. prouisum est, diis immortalibus gratulari nos, quam tibi referri acceptum mavis,gaudeo. Cicero Attico: Te etiam atque etiam Oro,ut me totu tuendum suscipias:ut si hi salui erunt, quibus curae sum, una cum his possim incoluamis esse, salutemque meam beniuolentiae tuae

acceptam referre.

Eidem: Vt ita diceret, se quod esset senator, quod ciuis,quod tib re,quod viveret, hiaccespium referre.

Idem pro Cluetio:Voluit eum aliquid accespium referre liberalitati suae. Idem pro eodem:Verum omnem tranquillio talem & quiete senectutis refert acceptam clea mentiae tue. Plancus Ciceroni: Quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt.T.Liuius ab urbe condita:Nec senatui, sed familiae Liciniae acceptum referebant.

Id quot aduenedum est, ut supra dixi, trassiationem quoque fieri in verbo expensum sero, dum aliquid male curatur,ut Scaevola: uae in fraudem,l.Pupillus:creditores suae negligentiae expensum ferre debent.

53쪽

Votiescunque bonos authores legens, incurro in unu aliquod ex his,qus iam dudu colligo,elegater dictis: toties mishi vehementer gaudeo,ac quasi gradem alique nitidumque unionem inuenerim, laetitia gestio: mox varietatem eorum consides TanS,eam voluptatem mente melius concipio, verbis exprimo,aut in publicum prosero,ini rara is no desino, cum illoru perfectissimorum virorum diuinitatem,tum multoru barbariem, ac quasi oculis obductam caliginem, videre liscet vel ex his clausulis,quas infra scripsi: Aliud, aliter, contra, secus,luxi statim, pro ime, par, seque, idem, simile, magis, parite quandoque etiam comparativum, & aliis huiusmodi non enim omnes collegisse me putem J quam ele ganter post se particulas,ac,atque,V quum,dcquanta varietate obtineant. are vix consides

rari potest, quam belle, & u diuer quamve apposite, SP proprie isdem viri disertissimi illis

utantur. Igitur primum de Alio cum particusta ac, coniuncto: mox de reliquis aliqua subii,

ciamus.

Terentius in Phormione: Miud mihi responsdes,ac rogo. Varro De re rusticar Armentarius non aliud, ac bubulcuS. Cicero in Verrem: alio mese, ac fas erat, comitia haberentur.

Idem Attico: Quod quidem agere si liceret, alio modo, ac nunc, agendum esset. Ide De oratore: Potest enim non solum aliud

54쪽

mihi,ae tibi,sed mihi ipsi aliud alias videri. Idem pro Marco Cael io: Lux denique longe alia est Solis,ac lychnorum.

Idem pro Cor. Balbo: Quid ergo hi possunt

aliud iudicare,ac iudicauerunt Idem de arte Rhetorica: Aut si alia ratione, aut alia ob causam, ac dicet se reus secisse, des monstrabitur esse factum. Caesar in commentariis: ut longe alia ratiosne,ac reliqui Galli bellum gerunt. Vatinius Ciceroni: Longe alia coditione ego

sum,ac caeteri imperatores.

Τitus Liuius ab urbe condi. Aliam suam,ae transsugarum causam esse.

DE ALI CV Μ PARTICUL A atque,coniuncto.

Plau .in Pseudulo:Illi sunt alio agento,atssi tu. Terenan And.Alium nuc censes esse me,atq; olim cum dabam Idem in Eunucho:Vereor ne aliorsum,atque ego feci, acceperit. Varro De lingua latina:Potest enim esse Sa, turmis hic alia de causa dictus, ait in Sabinis. Cic. pro Planco: Nec erit haec alia ratio Pla, eo,atque Laterensi. Idem Atticor Mihi videris aIiud tu honestum,meque dignum in hac causse iudicare,atque ego existimem.

Idem pro Murena:Si aliud,ati exist mas. Idem Lentulo:N5 alius essem,atinsic sum. Idem De oratorer Tantum & aliud esse aio hoc,& hoe sine illo summum esse posse. Idem pri Cluentio:Si ipse A. Cluentius senatentiam de iudiciis togaret, aliam non diceret,

55쪽

HADRIANUS CARDINA Lis

atque si dixerui, quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis. Idem in academicis: Cum aliud agnosceret, atque sentiret. Ide in Rhetorica:Alio nomine illa re de qua agitur,appellari oportet,atque aduersarii dicut. Ide pro Aulo Cecinna: longe alia ratione res cuperatores ad agendu hac actione venio,atq;

initio veneram

Idem Terentiar:Nostra factum esse neglige, tia, ut longe alia in fortuna esse atque eius piestas ac dignitas postulabat. Caesar in com. Docet longe alia ratione esse bellum gerendum,atque antea gestum sit. Idem ibidem: Longe aliud sibi capiendum consilium,atque antea senserat. Idem ibidem:Ac longe aliam esse nauigatio, nem in concluso mari, atque in apertissimo osceano perspiciebant. Sallustius in Catilina; Ad bsc quicuque alias rum partium, atque Senatus erant, conturbari rempu.quam minus Valere ipsi malebant.

Caesar in commentavis; Alis sunt legati pars

res,atque imperatoris. Hircius in commentariis: Neque enim aliud ius esse Cappadociae,atque Armeniae.

Ibidem: Si alia esset litoris AEgyptii natura,

atque omnium reliquorum. APPENDI πω

Haec non C.Cssar in Anticatone priore: o enim eπ' in eketi ςῬm,quem aliusmodi,atque omnis natura finplari Ro. Ait,suos quisque habet charos. .

mano. Caelius in primo: Neq; ipsi eos alii modi esse

56쪽

atque Hamilcar dixit. Vbi aduertendu alii esse patrii casus quemadmodum & esius,quod non

solum masculino,vertunetiam in foeminino genere ostenditur.

Cassius in primo antequam Barcha perierat, alij rei causa in Africam missus.

DE PARTICVLA SIMILITER. cum ac,atque,V coniuncta.

Cicero de natura deorum: Tu aute quid quς ris similiter facis,ac si me roges. Idem in Philippica prima: que vero illum similite atq; ipse eram,commotum esse vidi. Idem de officiis: Similiter eos facere,qui inster se contenderent, v ter rempub. potius admisnistraret,ut si nautae inter se certarent, quis eos rum potissimum gubemaret. Paulus de libris &c.l.Filiussamilias: Miles mmiliter ut paganus nominatim a patre,aut hpires scribi aut exhorredati debet.

DE PARTICULA SIMILI, AC

Dissimili,cum atq;,8c ac,coniuncta. Plautus in Bacchidibus: Haud consimili ins genio atque illic est. Terentius in prologo Phormionis:Ne simili

utamur fortuna,atque usi sumus.

Cicero pro C.Rabirio:Et similis viri tu vicis steris patris mortem , atque ille persequeretur fratris suis Idem De finibus bonorum & malorum:Itasque & similis erit finis boni, atq; antea fuerat. Ide de lege Agraria:Hic tamen excipit Pompeiu simillimedi mihi videtur,ati in illa lege. Idem Atreco:Aut quiescendu quod non dissi

57쪽

HADRIANVS CARDINALI smile,atque ire in Solonium,aut Antium. Caesar in commentariis:Hortatur eos , ut sis mili ratione, atque ipsi fecerunt suas iniurias persequantur.

Titus Liuius ab urbe condita:Hςc sunt Triιhuni consilia vestra, haud hercule dissimilia,ac si quis aegro qui curari sic sortiter passus,extemplo conualescere possit. Ibide Similem pauorem inde, fugami is rhae bello Gallico fuerat. Neratius de acquirendo rerum dominio, a Quod in litore: Nec dissimilis eorum conditio est atque piscium,& ferarum. Tripho eodem titulo,l.Si lassiimile est atque in haereditate.& subdit: Nunquid simile sit at, que cum stipulatur

DE PARTICULA ITEM, C V Μatque,& vi,coniuncta. Varro De lingua Latina, Analogia non item ea dissim enda,quae dirigitur ad naturam verborum,atque illa,quae ad usum loquendi. Idem de re rustica: Alii ad cursuram, alii ad praedam , non item sunt spectandi, atque has hendicIbidem: Hosce item ut equulos, & educunt,& alunt.

DE COMPARATIVO CV MAG& atque,coniuncto.

Cicero Attico: Mihi quidem videtur diutius

ρbfuturus,ac vellem.

CatuI. Illi non minus, ae tibi Pectore uritur intimo Flamma, sed penite magis. Horatius; Inachia langues minus,ac me, Idem

58쪽

ng MODIS LAT. Lo sto His me consolor victurum suauius, ac si Quaestor avus, pater atque meus, patruusque fuissent. Plautus in mercatore: Amicior mihi nullus vivi atque is est. Terentius in Andria: Non Apollinis magis Verum,atque hoc responsum' st. Horatiust Arctius atque hedera procera astringitur Lex.

DE PARTICULA SECUS, CUM ae,atque,quam,coniuncta.

Plautus in captiuis: Ne me secus honore hosnestes,quam ego te. Cicero De oratore: in non multo secus fascere , cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de Histrione dicendum. Ide pro Lucio Murena:Non secus ae si meus esset frater. Ibidem Non dixi secus ac sentiebam. Idem Atticor Velim domum ad tuos serisbas,ut mihi tui libri pateant,non secus ac si ipsse adesses. Idem pro Planco:Cuius ego salutem non sescus,ac meam tueti debeo.

Idem De oratore: Sed paulo secus a me, at piso distributa. Ibidem:Sed aliquanto secus,atque in tradens da arte dici solet.

Idem De natura deorum:Quoniam coepi sescus agere,atque initio dixeram. Vergilius: Haud secus atque alto in luco, Idem: Haud secus,ac iussi faciunt. Labeo de acquirendo rem dominio, LSi epitolam: Non secus atque in continenti agro. d.viI.

59쪽

1 ADRIANVS CARDINALI sDE PARTICULA ALITER, cum ac,atUJt,coniuncta.

Plautus in Truculento: Sed longe aliter est

amicus,atque amator.

Terentius in Adelphis: Nunqua te aliter aisque es, in animum induxi meum. Idem in Heautont.Aliter tuum amorem adique est,accipis:na & vita est eadem,& animus erga te idem,ac fuit. Varro De lingua latina: Aliter atque in reli, quis dicitur. Idem de re Rustica: De emptione aliter disco,atque facio.

Ibidem: Aliter quadrigarius ac desultor. Ibidem: Nec multo aliter tuendum hoc pes eu in pastu,atque ouillum. Idem De Lingua Latina: Hoc nunc aliter fit atque olim. . Ibidem: Quaedam aliter olim,ac nunc. Cicero De oratore:Vrbana etiam dissimula, tio est,cum alia dicuntur,ac sentias. Ibidem:Cum aliter sentias,ac loquare. Idem pro P. Sylla: Torquatus rursus in me irrui me accusat,ait aliter ac dictum est in ta, bulas publicas retulisse. Idem in partitionibus oratoriis: Casu cu ali, ter cecidi ac speratum & putatum sit. Idem in Sallustium: Nel enim qui ita viuit ut tu,aliter ac tu,loqui potcst. Idem De oratore: Aliter dicenda, ac intelli,

gerentur.

Idem de Officiis: Aliter de illis ac de nobis

iudicamus.

60쪽

Caesar in com .Sed ratio ordol agminis aliter se habebat,ae Belgς ad Nervios detulerant. Ibidem Coactus est aliter,ac superioribus annis exercitum in Hybemis collocare. Cicero pro Sexto Roscio Amerino: Aliter causam agi,atque ille existimaret. T. Liuius ab urbe condita: Longe aliter pastres,ac plebem affecere.

Cicero ad pontifices,Proinde quasi isti ut de

Gn.Pom.aliter atque ego existimo sentiant.

Ibide:Dubitas,times,hssitas, ta aliter,ac vos in monumetis habetis,&pronutivit& fecerit. Idem De arte Rhetoricar Aut aliter hoc in sermone,atque in dicendo sit utendum.

Ibidem:Cum aliter quid accidi atque hi qui

arguuntur,arbitrati esse dicuntur. Idem De oratore:Mouet illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atqs sunt. .

Idem pro Tito Annio Milone: Quam ob reiudices ut ad causam crimenque aliquando Vesniamus,si neq; omnis confessio facti est inusitata,nel de causa quicquam nostr aliter ac nos vellemus il Senatu tuaicatum est.

Idem in epistola ad Seruium SuI.Aliter cecsedisse rem existimas,atque opinatus sis. Idem De finibus bonoru & malom: Hie Iosquebatur aliter,ati omnes sentiebant. Idem Curioni:Sed aliter aris ostedera facio. Idem pro domo sua: Haec homines improbi ad quosdam viros fortes longe alite atq; a me dicta sunt, detulerunt. Idem in Verrem:Quod iste aliter,atq3 ut edi xerat,decreuisset. -

SEARCH

MENU NAVIGATION