장음표시 사용
81쪽
DE ELEGIIT TERTIADECIMA ET QUARTADECIMA QUARTI LIBRIGLYCERA'
Supra jam diximus ' elegias tertiamdecimam et quartamdecimam quarti libri referri posse Glycerae illi cujus nomen apud Boratium ' occurrit ouae enim ratio ad veritatem proxime accedere videtur. Nonnulli tamen docti viri, inier quos Passomius et Dieierichus', eas fibullianorum operum parti quae ad Deliam attinet, milicet primo libro, adjungi voluerunt ouas igitur
censent, primo ut novum librum formarent conscriptas,- prior enim absolutus videtur et omnibus partibus cohaeret,- interruptas mansisse. PoSi mortem poeiae, cum Secundo propter sententiarum discrepantiam
s. f. . euget, Studien und Chara L p. 36s, sq.2. Vid. p. 3.3. Carm. I, 33, 2 sqq. id supra, p. 2.L De ordine temporum quo primi libri Iesias acripserit Tibullas, ratistaviae, s83l; opuscula academica, lapsiae, i835, p. 28 sqq.5. De ihuII amoribussis de Deἰia et Neme3i, Mattiaci, i 8ii.
82쪽
adjungi non possent, ab editore quarti libri carminibus, quibuscum conformatione quadam congruunt'. additas fuisse putant hi, mea sententia, adeo inter se diliferunt, quod ad argumentum attinet, duae illae elegiae ei primi libri carmina, ut Passonii et Dieierichi ratio omnino rejicienda sit. Nunquam enim poeta in primo libro de Delia sensus expressit qui in tertiadecima, immo in quartadecima quarti libri elegia eminenta nullo modo fieri potest, verbi gratia, harum primam cum sexta primi libri congruere et in utraque eamdem personam induci. In sexta enim primi libri brevi abrupium iri cum Delia amicitiam plane cernimus nec in quarti libri quartadecima reconciliatae concordiae mentio ulla invenitur. Credendum potius, si ad Deliam novissima quarti libri carmina perlinerent, illa primis amoris illius temporibus conscripta 8SSe ouo posito, tertiadecima quarti libri elegia eodem tempore quo prima primi conscripta sit, eo magis quod in utraque lyricus quidam spiritus invenitur qui plane in celeris primi libri carminibus accurate et per otium expolitis deest. Simili ratione quar- iamdecimam, in qua jocus et querimonia miscentur,
inter tertiam et quartam annumeremUS'.
Sensus vero in his ultimis quarti libri elegiis ex-
s. Ita censet LachmannuS,I S. s.
83쪽
pressi plane Glycerae illi conveniunt, quam inmoratio uimmitentis et parum fidam videmus. Si, ut censeo, ad eam elegiae illae pertinent, post de Delia et ante de Nemesi carmina sunt conscriptae, nam, ut noS monuit Ovidius Delia e primus amor, I Nemesisu cura recens v poeiae fuerunt.
In tertiadecima primum spirat ardens quaedam et inquieta cupido quae multa vi exprimitur:
Nulla tuum nobis subducet femina lectum Boc primum juncta est foedere nostra Venus. Tu mihi sola places, nec jam te praeter in urbe Formosa est oculis ulla puella meis. Atque utinam posses uni mihi bella viderit Displiceas aliis Vsic ego tutu ero.
Nil opus invidia est, procul absit gloria vulgi qui sapit in tacito gaudeat ille sinu '.
In his versibus poetae timorem et invidiam velatis verbis expressa videre est; cum enim sit provectiore jam, ut videtur, aetate quam Glycera, rivalem remi midat et eo magis puellam quae jam fatigatum et aegrum animum mulcet recreatque poeta retinere conatur, nec tamen ejus constantiae confidit:
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra Lumen, et in solis tu mihi turba locis'. l. id supra, p. 2.2. iv, 3, s sqq.3. IV, 3 si-s 2.
84쪽
Iterum igitur illam a se ante omnes adamari jurat, sed mox confessionis eum paenitet Timet enim puella imperii conscia, nimia gratia male utatur et animi levitatem erga amantem exerceat:
Quid facio demens heu heu mea pignora cedo.Juravi stulte : proderat iste timor. Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ure :Ηoc peperit misero garrula lingua malum. Iam facias quodcumque voles, tuu usque manebo, Nec fugiam notae servitium dominae, Sed Veneris sanciae considam victus ad aras. Raec notat injustos supplicibusque favet .
Mox enim eum fidam non esse puellam rumor docet. Quid tum Non irascitur, Sed aequiore et toleranti animo, a semet ipso impetrare videtur ut taceat patiaturque:
Rumor ait crebro nostram peccare puellam Nunc ego me Surdis auribus esse velim . Crimina non haec sunt nostro sine jacta dolore. Quid miserum torques Rumor acerbe, tace'.
Non ita quidem ineunte aetate ei primis amoribus perfidiam Tibullus accepisset. A Delia sua delusus,
85쪽
quanto dolore in perfidam accensus esset, qui lepidissimis versibus ut maneret casta precabatur lAt tu, caSta, precor, maneas: sanctique pudoris Assideat custos sedula semper anuS.
Rage tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu; At circa gravibus pensis affixa puella Paulatim somno fessa remittat opus. Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, Sed videar caelo missus adesse tibi. Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, obvia nudato, Delia, curre pede.Ηoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis .
Pulcherrima tamen quae de Glycera credimus carmina sunt, et, quamvis citissime interruplum amorem testentur, cum praestantissimis poetae elegiis conferri possunt. Prior elegia vi praecipuo et ardore eximio eminet quodque verbum facile, acre, Verum St, quisque versus priorem auget nil redundat omniaque ad effectum totius carminis pertinent. In ea spirat flebile nescio quid et molle quo legeniis animus vehementer commovetur et merito Teussetius nullam in omni Romanorum poesi parem esse, in ea ad summum
pervenisse libullianum ingenium judicat. In poste
86쪽
riore, etsi brevissima, omnis provectioris jam aetatis moestitia animique praeterii respicientis aegritudo eminent. Ibi denique nudatur ingenium illud tibvllianum, candidum, tenerum, non Sine quadam ignavia et animi mollitie, quod jam in prioribus amoribus se ostendit, sed non pari ingenuitale. Ei sensum oculorum erga amicas amor premit, sed volenti et quasi proposito concilio. Si amor ille sum Glycera citius non interruptus fuisset, parem mirandis his de Delia elegis carminum seriem habeamuS.
87쪽
Si nunc aggrediamur breviter contrahere quae de illo quarto tibulliani libro disputavimus, haec nobis enuntianda videantur. Praeter carmina inde a septimo usque ad duodecimum, quae Sulpiciae cuidam tribuenda sunt, certus ille liber haberi potest oui tamen, ut verum loquamur , liber dici non debeat; non enim totius operis absoluta et colligata pars est, sed potius u libelli farrago, o nam fragmentis constat inter se dissimilibus, non junctis sed coactis. Si illa disponere et proferre poetae licuisset, certe longe alia ratione usus sit nec librum qualis est nunc in manus habeamus. Fragmenta vero illa cum singula et in se considerantur, tribus absoluiis et unis operibus conflata apparent, scilicet Messalis panegyricus, Sulpiciae et Cerinthi historia, carmina de Glycera Non Nui momenti sunt, sed sua cuique jucunditas et pretium
88쪽
Messalae panegyrieus, pus juvenile, poetae initia, nisus, dubitationes ostendit et multa de ejus vita, indole primo ingenii ductu indicia praebet. In eo solo Tibullus hexametro ei su usus est ergo, si desit illud poema pars ti bullianae artis nobis ignota sit nec poetam videamus se exercentem in nobili illo heroico
versu, praestantissimo latinorum carminum genere,
quo Lucretius, Catullus, Virgilius excelluerunt. Multum abest ut optimum sit nec ejus pretium in majus celebrabimus; et tamen unici exempli aucto
At contra nunquam nimis extolli poterunt duae illae carminum series quae in Sulpiciae et Cerinthi amor bus versantur. In his enim maximi pretii, documentum v necnon mirandum opus una habemus. Sulpiciae carmina cupidinis sincerae et insolentis sunt testimonia, quibus mulieris haud vulgaris cor ei indoles nudantur, et illustrantur romani mores vergentibus
in finem liberae reipublicae temporibus Tibullus vero omne ingenium in explicatione hujus argumenti patefecit et sex illae elegiaeaadjuncto secundo carmine libri secundi nulli earum cedunt quae in ceteris libris pulcherrimae inveniuntur maximum poeiam se in illo parvo sed egregio opere praebei. Carmina denique de Glycera novam nobis et jucui dissimam amoris formam offerunt in illo poeta qui
89쪽
vitam omnem et totum ingenium in amore sentiendo et eanendo consumpsit. Non jam in his felix et laetus Deliae et Nemesis amicus cernitur, sed homo dolens, qui dolorem diligit et ex ea velut amarum oblectamentum percipit. Animi illius ardentis et ingenui novus ibi aspectus cernitur. ouarius igitur ille liber, etsi male cohaerens, ceteris Tibulli operibus saepius aequus est illa interdum Superat; quo sublato, pars eximia poeiae nobis ignota sit Plurimas ergo grates agamus ignoto editori cujus tanto beneficio obligati sumus.
Vidi ae perlegi, Lutetiae Parisiorum, in Sorbona, a. d. IV idus avg. ann. MDCCCLXXXII, evitatis Litterarum in Academia Parigiens Decanus, A. IvLT. Typis mandetur, Aeademiae Pariglangis Rector,