장음표시 사용
71쪽
Pharsalicam et Actiacam pugnas, cum jam nullae leges essent et vis omnia regeret, quisque pretaometorum regula, in diem vivebat Nunquam vel pessimis imperaiorum temporibus, feminae majore audacia in cupidines ruerunt Iulia, Augusti filia, monstrum non fuit, id est unicum pravi ingenii documentum muliae enim illusirissimi generis matronae, Pompeia, C. I. Caesaris conjux, Servilia, M. Bruti mater, omnes illae puellulae, quas Catullus
memorat, acaeSare et Mamurra amatae, pari exemplo
flagitiosis libidinibus fuerunt Ne miremur igitur quod Sulpicia, eo ingenio quod
diximus praedita, tanto ardore et impetu in amorem Cerinthi irruerit. Si talis puellae amentia excusatios Aptissime illa tempora G. Boissier comparat cum temporibus recentiori saeculo dictis e te Directoire. 3 L relission Omaine, t. II, p. 25o. Mortuo Augusto, licentia paulisper ab eo refrenata cum majore libidine effusa est; similiter etiam apud nos, mortuo Ludovico quarto decimo, mali mores eo prolapsi sunt ut temporis illius nomen, claraeuence, , idem significet ac pessima morum licentia. In comoedia illius temporis, Ne Prove ori mode, Iauctore La Chausshe, velut explicationem videmus versuum Supra allatorum de creberrimis ovidi tempore adulteriis. 2. num illorum morum exemplum proferre satis erit: ... Flagitiosum illud eonvivium, quod Gemellus, tribunicius viator, ingenui sanguinis, sed officii intra servilem habitum deformis, Metello Scipioni consuli, ac tribunis plebis magno cum robore civitatis comparavit Lupanari uini domi suae constituto, Muciam et Fulviam, tum a palae, tum a viro utramque inclytam et nobilem puerum Saturninum in eo prostituit. 5 Valer Max. IX, i 8 j
72쪽
- o nem possit admittere, cultum quo educata est temporisque mores proferre liceat. Nunquam amor fervidioribus verbis usa est, minore verecundia se velavit, gaudia et voluptates professa est. Testimonium ante omnia est illud carmen, mirandum certe aestu cupidinis et culpae superbia:
Tandem venit amoret qualem texisse pudoriouam nudasse alicui sit mihi fama magis. Exorata meis illum Itherea Camenis Attulit in nostrum deposuitque Sinum. Exsolvit promissa Venus mea gaudia narret, Dicetur si quis non habuisse Sua. Non ego signatis quidquam mandare tabellis, Ne legat id nemo quam meu ante, Velim, Sed peecasse juvat, vultu componere famae Taedet cum digno digna fuisse ferar
Nullos aut apud antiquos aut apud recentiores versus novimus quibus fervidior et acrior cupido sit exhibita Post longam expectationem, puella, Superatis objicibus, voti compos prae gaudio veluti furit. In sequenti carmine, octavo scilicet, invisum natalem detestatur,
oui rure molesto Et sine Cerintho tristis agendus erit
Ejus animum vel minima mora efferat; si quid eam
73쪽
-6 a suo arbitrio esse , non sinit, statim recalcitra et aufertur. At contra, simul ac quod obstat superavit, gloriatur et exsultat:
Scis iter ex animo sublatum triste puellae Natali Romae jam licet esse tuo. omnibus ille dies nobis genialis agatur, oui nec opinanti nunc tibi forte venit'.
Mox rivalem metuit; ferox et invida irascitur, sed ab ingenio non essectit se neglectam indignata, contumeliam in Cerinthum jacit et ei minatur:
Gratum est, securus multum quod jam tibi de me Permitti', subito ne male inepta cadam, Si tibi cura togae potior pressumque quasillo Seortum quam Servi filia Sulpieta :Solliciti sunt pro nobis, quibus illa doloris,
Ne cedam ignoto, maxillia cauSa, toro'.
Paulo post, ut videtur, in morbum incidit, quo pro argumento utitur ut Cerinthi non misericordiam morumeat, sed amorem augeat:
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, Quod mea nunc vexat corpora fessa color 2 A ego non aliter tristes evincere morbos optarim, quam ie si quoque velle putem. s. IV, 8 8.2. IV s. 3. IV, so.
74쪽
At mali quid prosit morbos evincere, cum tu Nostra potes lento pectore ferre mala 'Amorem deinde vidimus semper ardentem, Sed quietum et expleium Fidum ei obnoxium Cerinthus se praebuit puella igitur sine offensionis imore excusatur quod aegra amantem priore nocte non exce
Ne tibi sim, mea lux, aeque jam fervida cura Ac videor paucos ante fuisse dies, Si quidquam tota commisi stulta juventa, Cujus me fatear poenituisse magiS, Resterna quam te solum quod nocte reliqui Ardorem cupiens dissimulare meum'
Tali modo amorem sane haud vulgarem et sensus ingenuos ardens ille et acer animus patefacit. Non multa quidem sunt carmina, sed quantam nobis lucem praebent ad cognoscendos qui iunc Romae vigebant mores et muliebre ingenium penitus introspiciendum quanti pretii tale documentum, felici quodam fortunae casu nobis servatum iboeiae enim et philosophi, quantaecumque sunt facultates et ars in detegendis humani animi latebris, saepius amplificando et ornando, quo magis legentem moveant et sui admirationem efficiant, res adulterant dic contra ars plane abest et sententiae sine fuco quales ex
75쪽
- 68 ardenti animo eruperunt ostenduntur Rariora sunt hujus generis documenia, Sed cum forte quaedam servantur eximium in litteris locum obtinent . Ars contra, sed maximi poetae, eminet in carminibus inde ab altero usque ad sextum, quae Tibullo tribuimus, et tibullianum ingenium lingua, versuum pangendorum conditione, sententiarum dispositione et progressu denuntiant. Res quibus poetae utitur eaedem fere sunt atque in Sulpiciae carminibus, sed ita dispositae ut ex his opus totum et absolutum con fletur. In prima elegia, secunda scilicet totius libri, Sulpicia, praecipua poematis persona depingi iur hac lepidissima imagine, quae notissimae illi Deliae imagini' par videtur:
Illius ex oculis, cum vult exurere diVOS, Accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit,
Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis Seu compsit, comptis est veneranda comiS. Brit, seu Tyria voluit procedere palla drit, seu nivea candida veste venit. Sola puellarum digna est, cui mollia caris Vellera dat succis bis madefacta Tyros,
76쪽
- a Possideatque, metit quidquid bene olentibus arius
Culior odoratae dives Arabs segetis Et quoscumque niger rubro de littore gemmas
Proximus Eois colligit Indus aquis
In sequenti elegia periculum quoddam, verum aut ficium, a Cerintho in venatione aditum, poeta inducit, cujus opera quam ardens sit Sulpiciae amor ostendit:
o pereant silvae deficiantque canes lovis furor est, quae mens, densos indagine colles Claudentem teneras laedere velle manus' Sed tamen ut tecum liceat, Cerinthe, vagari, Ipsa ego per montes retia torta feram, Ipsa ego velocis quaeram vestigia cervi Et demam celeri ferrea vincla cani. Tunc mihi iunc placeant silvae, Si lux mea, tecum Arguar ante ipsas concubuisse plagas Tunc veniat licet ad casses, illaesus abibit, Ne Veneris cupidae gaudia turbet, aper'.
Praeterea de morbo poeta loquitur quodam Sulpiciam laborantem vidimus et vice sua angit amatoriam illam invidiam quam puella tanto fervore et vi exprimebat. Sulpicia missis ambagibus in Cerin-
. IV, 2, 5 sqq. i5 sqq.2. IV, 3, 5sqq , si sqq.
77쪽
thum insectabatur poeta vero subtili et diligenter temperata manu vitium illud tractat quod puellae insitum fuisse videtur:
Pone metum, Cerinthe risus non laedit amantes. Tu modo emper ama: salva puella tibi est. Nil opus est stet lacrimis erit aptius uti, Si quando fuerit tristior illa tibi
Carmen de natali die Cerinthi, quod sequitur, magis atque magis ardentem amorem Sulpiciae ipsius loquentis ostendit:
Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sancius Atque inter festos semper habendus erit. Te nascente novum Parcae cecinere puellis Servitium et dederunt regna superba tibi. Bror ego ante alias: juvat hoc, Cerinthe, quod uror, Si tibi de nobis mutuus ignis adest. Mutuus adsit amor, per te dulcissima furta Perque tuos oculos per Geniumque rogo'.
Sunt adhuc quaedam exquisite dieta, quae puellae imaginem, quod ad invidum animum attinet, perficiunt:
agne Geni, cape tura libens votisque aveto, Si modo, cum de me cogitat, ille calet. l. IV, i,s5, Sq. 2. IV, 5, i, sq.
78쪽
- 86 Quod si fori alios jam nunc suspirat amores, Tune preeor infidos, sancte, relinque locos . Furtivus adhuc amor est multaque communi con
jugii desiderio obstant, eo magis quod Cerinthus, qualis in fabula cernitur, tam timidus et segnis est quam Sulpicia fortis ei firma
optat idem juvenis quod nos, sed lectius optes: Nam pudet haec illum dicere verba palam In sexto carmine, de Sulpiciae natali, non adhuc voti compotes amantes videmus hac enim prece Iunonem poeta orat:
At tu, sancia, fave, neu quis divellat amantes, Sed juveni quaeso mutua vincla para. Sic bene compones taudae non ille puellae Servire aut cuiquam dignior illa viro'.
Alludii etiam impedimentis quae Sulpiciae parentes matrimonio opponebant:
Praecipiat natae mater studiosa, quod optet: Illa aliud tacita, jam sua mente rogat'.
Concluditur denique lepida illa fabula carmine illo quod falso, ut diximus . in secundo libro ad-
79쪽
dictum est quodque Cornuti, Sulpiciae conjugis, relicio Cerinthi falso nomine, natalem reducem celebrat. Poeta enim, in sexto quarti libri carmine, postremo scilicet de Cerintho, dixerat:
Veniet quum proximus annus,Bie idem votis jam vetus adsit amor .
Vota exaudita sunt, nam Cornutum uxoris tantum, fidos amores v et a prolem v optantem Videmus.
Atque utinam fidi sint, Sulpiciaque semel et in
aeternum arseriti Raud facile reperias in omnibus vel latinorum vel graecorum poetarum peribus amatoriam fabulam callidiore arte explicitam et quasi gradibus duciam, fervidiore flamma flagrantem, arctiore spatio e fectiorem Prooemium, argumentum, explicatio inter se mirum in modum conveniunt, donec splendidissimo exitu concludantur, et in toto poematis ductu ars et natura, vera scilice ei ficta, eximio momento librata et juncta mentem simul oblectant et explent. Nihil, ut saepius in Tibullo fit, supervacaneum aut inutile moratur carmen et corrumpit nullae sunt ceterorum poetarum imitationes, rerum descriptiones vel fabulosae historiae. Absunt quoque in dispositione et fracta-
80쪽
- 68 lioneinaequalia et exilia illa quibus interdum inmeteris poetae operibus offendimur. Materiem mire convenientem amplexus, omnibus animi ingeniique viribus tractavit et quod potuisset inficere abjecit. Si nihil aliud praeter illa carmina nobis ejus nomine pervenisset, maximos tamen inter poetas annumerandus sit dignumque juxta Virgilium et Boratium locum obtineat. Vel cum Deliam suam canebat, feliciore spiritus non fuit nec magis exactam artem adhibuit. Tunc enim dolores proprios intimaque gaudia exprimebat, nimisque concitati affectus ingenium interdum cohibebant: at contra in depingendo Cerinthi et Sulpiciae amore, qui nihil ad ipsum attinebat, omnes ingenii nervos intendere et opus exactum perficere potuit.