De quarto Tibulli libro ...

발행: 1882년

분량: 100페이지

출처: archive.org

분류: 시학

61쪽

-ras complorantur virius et sapientia Roma detrus a Domitiano,

qui rex Romanos imperat inter Non trabe sed tergo, prolapsus et ingluvie albus ,

qui vero, maximis instantibus odiis, mox periturus est'.

Nullo modo hi versus, vel senarii vel exametri, Tibulli Sulpiciae tribuendi sunt a carminibus enim de Corintho longe disserunt ei sententiis et Sermone. IIanc quoque esse voluerunt Sulpiciam a Messala amatam, quae in Calaleelis falso Virgilio addictis

memoratur: Felicem animalia tanto scriptore puellam lAllera non fama dixerit esse prior'.

Sed nihil in carminibus de Cerintho tale videmus; nuptiae contra in elegia secunda libri secundi memoratae huic assimulationi repugnant. ouae igitur vera Sulpiciar Nos docet S. Bieronymus Valeriam, Messalae sororem, nuptam esse filios. V. 3,36. 2. De Sulpiciae satira et Sulpicia poeiria, vid. V. Teutal, Ge-achichte der omischen iteratur, 323, 6, i, translat galL, t. II, p. 2 3.3. I, 23-2i. i. Adue. Duein. I, 16.

62쪽

Servii Sulpicii jurisconsulti, qui inter Ciceronis anaia

cos annumerabatur. Valeriae igitur filiam, patris nomine Sulpiciam pro more dictam, nil vetat Sulpiciam illam fuisse quam quaerimus et quae familiariter Messala avunculo usa, ut in carminibus de Cerintho videre est , in poetico ejus coetu versabatur. Praeterest Sulpicium, Sulpiciae patrem, verisimile est Servium illum fuisse, optimum judicem, cujus Flaccus laudem appetebat', quem Plinius inier eroticos poetas annumeravit', et cujus Ovidius improba carmina 'o esse dicebat'. Si patrem Sulpiciae eum fuisse censeamus, nihil mirum quod aliquid simile in indole puellae, ingenio, arte poetica, moribus denique

superfuerit.

Ilis dictis, fabulam inspiciamus quae e carminibus vel Tibulli vel Sulpiciae eminet fabulam jucundissimam et magni momenti ad introspiciendos Romanos mores circa Tibulli aetatem. Si nostri temporis bene

Iam, nimium Messala mei studiose, quiescas Non tempestivae saepe propinque viae. Ric animam sensusque meos abducta relinquo Arbitrio quoniam non sinis Sse meo.

63쪽

- sis notum litulum usurpare audeamus, fabulam illam Apud Romanos pauperis cujusdam juvenis amores, dicere liceat Sulpicia primae aetatis juventui florei forma eximia, nobili genere, ut ipsa non sine superbia praedical , dives sine dubio, perdite amat juveuem quemdam, vultu insignem', cui multae epeni, nam

Sulpicia quod rivales habeat dolet', et qui forsan idem est de quo Flaccus dicebat:

Nec magis huic, inter niveos viridesque lapillos, Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur Reetius . aut cru

De illa mentione Orellius notat Flacci satiram circiter Tl scriptam esse et quarti libri elegos circi-ier do dubium igitur ducit eumdem a duobus

Te nascente novum areae cecinere puellis Servitium et dederunt regna superba tibi. Mutuus adsit amor, perae dulcissima furta, Perque tuos oculos per Geniumque rogo.3. Vid. IV, io. i. Sat. I, 2 8i, sq. versus quidem haud faciles ad explicandum

et saepius in diversum torti Textum sequimur a profesSore E. Benoist in praelectionibus datum. 5. In comment de florat. Turici s838.

64쪽

poeiis juvenem designari. Nostra sententia illud

temporis intervallum non tam magnum est ut assimulationem respuamus. Suspicamur enim Cerinthum, circa I 5, scilicet septemdecim annos circiternatum, in cultiorum hominum societatem admissum esse, et brevi tempore inter lepidissimos juvenes annumeratum, similem factum esse Lycidae illi,

quo calet juventus Nunc omnis, et mox virgines tepebunt'POSi igitur mulios amatorio triumphos, ire tricesimum aetatis annum, inter elegantissimos adhuc florebat, eo magis matronis et puellis appetitus, et, ut ita dicam, in pretio, quod ejus victoriae magis noles et multiplices fuerant. Tunc igitur a Sulpicia adamatus, post furtivam cum puella consuetudinem, justis et lautissimis nuptiis tandem actis finem aniatorio vitae curriculo imposuit. Cerinthus denique Sulpiciae impar genere est et loco inde impedimenia et nodi Parentes enim puellae oculi non aequis amorem vident, nam juveni

scribit Sulpicia

Solliciti sunt pro nobis, quibus illa doloris,

65쪽

- 53 Cerinthum voluerunt unum ex iis Graeculis fuisse, qui Romae his emporibus in procerum coetus et consuetudinem se insinuanies, quaestum forma saepius faciebant et amore velut optima ad pes via ulebantur. Sed accepi illa conjectura, haud facile has justas nuptias quae aperie in elegia secunda secundi libri significantur admittere possumus Romae enim inter Romanam et Graecum matrimonia plane insolita et rara erant, Sulpiciaque, adeo nobili loco

oria, tali conjugio deminui fuisset. Nihil aliud inter

Graecos et Romanas procerum mores admittebant nisi liberas conjunctiones, quae quidem brevi tempore in vulgarem consuetudinem venerant. Multi e Graecis procerum in aedibus praeceptoreS, procuratoreS, Scribae, opportunitate munerum usi, cum illa ingenii solertia quae proprium geniis erat, filiarum vel matronarum primo conscii deinde amatores fiebant.

Iam siniente republica, Cicero lepide deridebat illos

mulierum assentatores, cognitores viduarum, defensores nimium litigiosos, contritos ad regiam, ineptos ac stultos inier viros, inter muliere perito juris et callidos . , Multi quoque erant vel servi, vel libertini qui , dominam suam delectarentur', n ObSe

66쪽

- 5. dentes et fidi, saepius honestissimo loco ortis ante-nopebantur'At unus ex iis Cerinthus fuisse non potest, nam de tali amatore Tibullus non dixissei:

Auguror, uxoris fidos optabis amores :Jam reor hoc ipsos ejidicisse deos'.

Neque illud:

II ac veniat natalis avi prolemque ministret, Ludat et ante tuos turba novella pedes'.

Cerinthum igitur censemus ficium nomen fuisse, quo Romanus quidam Velabatur juvenis, cujus verum nomen in tertia secundi libri elegia invenitur:

aura meam, Cornute, tenent villaeque puellam'.

Similiter in secunda ejusdem libri elegia optimi codices ' scilicet Eboracensis a Lachmanno A appellatus et abieinsio recognitus, necnon Parisinus s8s B in Lachmanno), denique editio ab Aldis a. Ibo data, idem nomen ferunt:

Adnuat et, Cornute, tibi quodcumque rogabis'. i. f. Friedlaender, Dar8leIlunpen alis de Sittenueachichis Rom8. lib. V translat gall. t. I, p. 36l-363. 2. II, 2, si-s 2.3. II, 2, 2l-22. L II, 3, s. 5. f. M. Rothstein De Tibulli codicibu8, cap. II. 6. II, 2 8.

67쪽

- 55 Nomen Cerinthus, quod in eo loco italici codices ferunt, ex inierpretatione quadam nunc inserta nunc expulsa ortum est; unde nominis illa diversitas. Sed ex ipsa diversitate unum atque eumdem Cerinthum et Cornutum fuisse inferre poMum US. At qui sit ui elegia illa secunda secundi libri se insinuaverit in librum omnino alienum et in quo rerum ordinem, scilicet Nemesis historiam, inopinata rumpit et moratur Quia elegiam illam committere voluerunt cum tertia ejusdem libri quae Cornuli quoque nomen praefert, quamvis ad Nemesis historiam pertineat.

Fieri tamen potest ut elegia illa secunda libri secundi ab ipso Tibullo huic libro adjuncta fuerit.

ouartum librum post moriem poeiae a compositore quodam collectum et editum esse diximus. Tibullus, qui secundum librum non perfecerat sed ui ederet paraverat, inter sua carmina de Sulpiciae amatore solum in secundo libro admiserat quod salva Cornuti reverentia Messalae tunc conjugio propinquus facti, edi poterat, scilicet de natali die gratulationem Louis vero Cornutus erat nunc requirendum. Nomen illud Romae apud multas clarasque gentes inve-

68쪽

- 56 nilur Birtio et Pansa consulibus, Marcus quidam Cornutus praetor urbanus fuit ejusque mentionem

Cicero in epistolis facit' Marci illius filius forsitan

Sulpiciae amaior fuit et adeo nobili loco ortus erae ut in domum Messalae eximitteretur. Sed tamen nihil mirum quod humilior ad conjugium visus sit vessalae, ab Augusto in summum fastigium erecto, necnon Sulpiciae genti quae adeo clara erat ut mox imperator ex ea ortus sit. Inde igitur verbum illud ignoto fores', quod Sulpicia, motu quodam invidiae, amatori objicit. Si nunc litteras inspiciamus, quas a Sulpicia ipsa scriptas ducimus, in his de romanarum mulierum moribus et ingenio primis principatus temporibus indicia magni momenti invenimus. Sulpicia mulier est impotens et fervida, cujus indolem cultus proniorem in cupidines et freni magis impatientem effecit, nedum reprimerei. Etenim, apud procerum aut elegantiorum puellas culius idiantum speciare videbatur ut jucunditatem et leporem explicaret, non ut informaret ad bonos mores. Magis atque magis relicia erat vetus illa disciplina qua matronae quondam formabantur rigidae et pudi

69쪽

cae, minus in oblectationem quam utilitatem instructae, firmo animo cerio judicio praestantes' cum elegantiores mores et cultiores animi facii sunt, feminae paulatim artibus eruditae sunt quibus ingenium excitaretur et jucundae magis blandaeque fierent; hinc novae et eximiae dotes, hinc quoque pericula et mores magis atque magis inclinati Litteris graecis et latinis studebant, cantare discebant, quin immo saliare, quod priscis reipublicae temporibus u nemo fere sobrius v agere audebat', in coetus et convivia admittebantur Paedagogi et praeceptores, plerumque graeci generis, illas aries ingenuas ei illustris ordinis puellas domi docebant nec semper earum pudicitiae et innocentiae temperabant videmus enim ou. Decilium Epirotam, Attici libertum, cum filiam phironi doceret, ususpectum et ob hoc remotum fuisse vMatronae faciae magna libertate mulieres fruebantur et saepius abutebantur. Sui ferme lanium juris, proprium negotium per procuratores gerebant et hominibus pares quin immo SuperioreS, non solum domi sed in omni coetu fiebant. Dummodos . De prisca apud Romanos feminarum institutione et matron rum indole vid. G. Boissier, La relistion romaine 'Avpugi auae Antoning lib. III, cap. Il 3, i. II, p. 2io-2.5.2. Ci: Pro Muren. 6.3. Suet, Gramm. II., 6. - Vid. Friedlaender, Dar8tellungen, ib. V translat gall. t. I, p. 3iT-3is.

70쪽

formosae forent, quisque eas obsequio et adulatione ambire studebat, et, ut superbiae et libidini indulgerent, mores Societasque vitae certatim incitabant ouo fiebat ut ad finem vergentibus liberae reipublicae temporibusdam, a M. Messalae et C. Cassii censorum lustro, secundum Plinii verbum, a pudicitia subversa esset Cujus rei testimonia in Augusti legibus ei coram senatu habilis orationibus' moratii carminibus ' Propertii elegis', Ovidii amatoriis versibus' abunde seresserunt. Etiamsi multum tribuendum sit solitae oratorum, poetarum et philosophorum amplificationi, cerium est mores eo tempore maximum detrimentum quod ad feminas attinet accepisse. Motibus etiam civilibus quibus respublica funditus e re est, morum inclinatio accelerabatur. Inter

5. Bic genus infidum nuptarum, hic nulla puella, Nec fida Evadne, nee pia Penelope.

II, 6, 25, 32, is, et: III, 2, ii, 3, 23. 3

Ludii formosae, casia est quam nemo rogavit: Aut si rusticitas non vetat, ipsa rogat.

Rusticus est nimium quem laedit adultera conjux, Et notos mores non satis urbis habes.

SEARCH

MENU NAVIGATION