L. Andreae Resensdij Eborensis, Poemata, epistolae historicae, orationes. Quibus praeter exquisitum verborum ..

발행: 1613년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

261쪽

et o EPISTOLA DA nonnunquam Strabo, quamquam Celtae tertia tantum sit Gallis pars, Caesari, & retia quis Latinis scriptoribus, & ipsi mei Strabo

ni. Sed tamen conserendis ambobus, quae ci

taui locis, potuisset interpres admoneri. Quod non carpendi, sed rei ostendedς camsa dictum sit. Vera igitur ac germana verborum Strabonis interpretatio erat, In Celtics quidem, Pax Augusta. Aiebat ergo Strabo Ta te sistos mansuetudine& ciuili viuedi ratione adcedere proxime ad Turdetanos, hoc est ad veros Baeticos,& ad Celticos A nae adcolas, quos supra ex Ptolemaeo Lusitaniae eo se populos eli ostensum ad illos,propter V Ncinitatem, ad hos, propter cognationem. quin & propter vjcinitatem. Neque enim

multii inter se distant, sed inter Celticos de Tartessios soli Turdetani Baetici interiecti mediique sunt. Et quidem vitae humanioris causam ijs populis fuisse Romanorum consuetudinem, a quibus & linguam, & mores& ciuilem vivendi in urbibus rationem ac modum adcepissent. Ob eam quoque causam, spreta pristina vicorum habitatione,'rbeis iam frequenteis coli, in Celticis quibdem Pacem Augustam, in Turdulis vero Emeritam Augustam, & in Celtiberis Augustam Caesaream. Hot autem, quos diximus, Celticos ctiam Straboni esse, liquet x ipsius verbis, quae antea retulimus. Nam

262쪽

to, Celtici maiori ex parte psident, se Lusit

norum nonnulli, ex ulteriori Tagi regione lycol niam traducti a Romanis. Audis heic Lusitanos deductos in coloniam a Romanis ad Celtas,

siue potius ad Celticos,illei caudisti in ijs de

Celticis esse Pacem Augustam. Obscuru ne etiam est coloniam hac nacem Augustana

esse' Quod si colonia Pax Augusta iri Celticis est,Celtici vero Lusita piae populi,Vtique& pax Augusta Lusitaniae ciuitas. Ad haec, Straboni Pax suffusta Lusitanorum colonia, in Celticis est, P;ψlem so Pax lulia Turdeta norum Lusitanorum urbs in confinio Celticorum Lusitanorum ponitur; ex Vetergin scriptione Pax Iulia colonia esse ostenditur, Plinio autem quinque tantum coloniae in Lusitania numerantur, Emeri tensis, Motallinensis, P. acetis, Norbensis, Scallabitan . Nonne id coficitur, eandem esse Pacem Au gustam & Pacem Iuliam' Vel ostendat Genesius duas in Celticis colonias, alipram Pacem Augustam, Pacem Iuliam alteram. N

263쪽

que Vero quemquam moueat, quod Ptol nixus& Plinius, utiam in ea Iastice parte quq a Baete ad Anam est,& proprie Bieturia ad-Pe lotur, ponunt Celticos, ad Hispalensem conuel am pertinenteis, quemadmodum &Turdulos, qui iura Cordubam peterent. Nam aiente Plinio Celticos hos aduenisse in Baeticam a Celticu ex Lusitania sic enim legendum, non a Celtiberis perspicuum es , Celticos Lusitanos & vetustiores, & famae fuisse maioris, parenteisque non modo Celticorum Baeticorum, quorum nulla est apud Strabonem mentio, neque alibi, neque quude Baeturia parte Baeticae, ab ipso Baete ad

Anam tendete dixit, τοιαυτι ὰ ἡ βαιποροιοι. ἁι χρησα πρόνατα ποι 'κοντα τῶ h:α, veruet iam eoruCelticoru, qui Neriti promontorium ad Artabros tenuere. Strabo Vero quuTurdetania Baeti fluuio media diuidi, Ana

terminari ad Septentrione Nob casu, deinde ab Ada ad Sacrum promontortu Celticos &Lusi ta noxii plerosq; habitare tradiderit,Pacem autem Augusta in Celticis holocet, dubium non es Untellexis ueli Celticos Lusitanos, non Baeticos, quorum ipse non meminit.Praeterea, quum Strabonis Pax Augusta adeo inlustris fuerit, ut una cum Emerita

Augusta & Augusta Caesarea in argumentum Hispanae illo tempore mansuetudinis sic vitae politioris, propter Romanoru con-

264쪽

lia nostra non est,colonia & iuridicus conuentus in Celticis posita, ut Strabo ait, inter Celticos & Turdetanos Lusitanos, Ut Pto- Iemaeus, quam dicemus esse alteram' in Collicis Baeticis unam quampiam, dicet Gera saus. Vt hoc ratione aliqua niti videatur, duo illi ostendenda nece stario erunt. Alterum , BadioZam quam ipse Pacem Augustam esse vult, in Celticis Baeticis esse sitam. At hoc non euincet, quum potius in Turdulis Baeticis esse multo iit probabilius. Nam Celtici Baetici qui Baeturiae partem Lusita niae praetensam ab Ante ostio quinque tantum ciuitatibus Ptolemaeo, aliquanto pluribus Plinio ad colebant, non tam late patebant quam Celtici Lusitani. Turduli vero

Baetici Lusitaniam Tarraconensemque at tingentes,erat gens amplissima, multarumque ciuitatum, quarum erat Corduba metropolis, quam in Turdulis esse Ptolemaeus testatur , ut merito Plinius hoste Turdulos iura Cordubam petere dixerit. Eoque factum m illi videtur, ut Emerita ab his Tur dulis solo amne Ana intercedcnte diuisa,

in ijsdem Turdulis esse Straboni dicta sit.

Riqui Badiora quam non amplius quam triginta passuum milious distet ab Emerita, quur magis Celticis,quum Turdulis, Hispa-lcnsi conventui potius quam Cordubensi

265쪽

motiori Dis iminet arbitrio suo haru duarum gentium terminos Gens: sius, & Badioetam, quam Pacem Augustam ese contendit, referat ad Celticos,petam iam alterum illud e duobus quae ostendenda ab illo esse dicebam, nempe Vt auctorem p rQserat, qui liquido Pacem Augustam in Celticis Baeturiae conlocet,quorum uti superius est osten

sum Strabo non meminit. Nam Ptolemaeo, Celticorum Baeticorum Vrbes hae tantum nominatur. δαιτικωμπιλτικὼμ ἀρουκ ἀόχουν- κουῖγηα, ἀκενιπτια, ρυαμοι. Plinius quoque

celticorum Baeticorum recensens oppida, quos ex Celticis Lusitanis uenisse manifestum ait, sacris, lingua, oppidorumque voeabulis,quae tamen cψgnominibus in B stica distinguerentur, nullam omnino Pacis Augustς mentionem fecit. Oblitus uterque est, inquiet.Egregium vero Geographum Vtrimque, peruerseque diligentem, qui quum in ignobilibus oppidis recensendis operam prope dicam luserint, nobilissimam coloniam praetermisere. Atqui non ita est. Sed

nobilis illa Strabonis Pax Iugum a in Celticis posita, Iulia Ptolemaei, ac Plinij est, in Celticis quidem iuxta S rabonem posita, inter Celticos y cro ac TMrdetanos Lusitanos iuxta Ptolemaeum, quoniam tractum hunc ab A na ad pr omniorium sacrum, quem to-

266쪽

COLONIA PACENs1. I fium a Celticis possideri & Lusitanoru pi risque ab ulteriori Tagi regione eo traductis Strabo dixit, hic alter minutius exposuit. Celticis Strabonis bifariam in Celticos ac Turdetan os diuisis. Quod si interroges, si Vna eademque est, quur ergo ab Strabone cognominatur augusta, quae ab alijs Iulia Interrogabo ego si militer, Gaditana urbnquur& Angusta, ct Iulia Gaditana adpellar tur, co firmante id Plinio in fine libri quar-ti.Cognominis enim vel huius vel illius rationem, causa mite nisi diuinando, in tanta

rerum antiquarum obscuritate, nos reddere non valemus.Sed si diuinationi locus vllus est, causa quur pax vocaretur ad si Pnari potest, quod Iulio res in Lusitania gerente, haec Lusitaniae regio inter Anam ac Tasum, quam inter amistam ideo strabo vocat,domita ac pacata auspicijs illius suerit. Iuquutus signum quum ex Transtaganis Lusitanis eo traductis urbem constituerit nam a Iulio se conditos Pacenses ipsi fatentur, dc Vetus fama obtinuit, cui Rases etiam Ma rus attes a tur bou capita ex marmore plerisque locis intersperiit, quae adhuc extant, Pacemque ii se Iuliam adpellauit. Non tam εprotinus nouae urbi coloniae Romanae ius, aut iuridici conuentus dignitatem tribuit,

quum nondum rerum omnino potiretur.

Ad quam sorte sub Augusto prouecta, Iulii

267쪽

6 EpIsTOLA Ducognomen in Augusti mutauit, quod tamen diu non retinuerit. quum prius in gratiam conditoris inualuisset. Verum haec diuinan- tes. Nobis satis est, si maneat incolume illud quod conlatis inter se scriptoribus conseccramus, eandem esse Pacem Iuliam, & Pacem Augustam, Lusitaniae urbein, & iuridici

conuentus coloniam.

Reliqua est parua quaedam perlevisque obiectio, qui factum ergo sit, ut Badiocensis episcopus multos iam in nos Pacensis sibi tirutulum induerit. Sed in hac propellenda longe admodum minus laborandum nobis est, cognita etiam Vulgo, post funestam illam

Hispanis rebus inlatam a Poenis cladem, si cerdotiorum mutatione. Nam Vrbes prius clarae,Vt quaeq; vel maiore plaga adceperiit. vel aegrius reualuerunt, ita pristinum suum decus aut recuperarui serius, aut pen itus amiserunt. In nonnullarum locu alibi suffeet aliae.Vbiniic Emeriis Augustς Lusitante totius metropolitana quondam tirισκοm 'Qua multos annos Bracara Augusta Callecis metropolis, quum semel pessum isset, obtrita iacuit 'Granata in nobile quondam oppida Iliberitanae Diceceseos, quit de interitu suae metropolis, per Mauroru tepora, ad immosas crevissct opes, & molem hanc hodierna.

tandem a Vernando rege non Vno latum no-mine maximo, feliciter victa,& Christianis

initidi

268쪽

COLONIA PACENs I. 1 7 initiata I acris,in adcretionem,&, si mihi per Ciceronianos liceat ita loqui auctariu nobilitatis, ponti sciam dignitatem adcepit, de quidem inlustriorem quam olim habuisset Iliberis. Mentesa, in parum frequentis pagi redacta est formam , & pontificatus honorem habet Geena, siue, ut ipsi malunt, Gy na. Neq; sortunatior fuit Os onoba, spoli

ta sacerdotio, quod etiam Siluensibus nouae mutationis rumore in dies conglaciat. Sed harum trium, translatis alio dignitatibus, etiam tituli interiere. Sunt etiam quae

translato pontificali iure, apud nouum possessorem solum nominis sui titulum minuerint, quasi quum solebant venditores non nequam, in ijs qus mancipio da xent, rutis cresis recipiendis sibi cauere, aut quemadmodum secit ivlaenius, qui in Venditis . laedibus saltem columnam Vnde spectaret, excepit. Ad istum modum, translata Compo stellam episcopali sede, quae triae Flauiaecia te suerat, nihilo tamen secius episcopus Iriensis eatenus adpellatus est, quoad me tropoli constituta, etiam is titulus obsoleuit, scuta nobis expricatum est , quum de translatione corporis apostoli Iacobi a geromus.Sic etiam Igaeditanorum ecclesia trans lata in urbem Gardiam, Veterem adhuc adpellationem retinet.Longum est omnia ad

Loc exemplum persequi. Hoc igitur pacto,

Para

269쪽

Pax Iulia quae pontificem olim habuit, ut, tum ex subscriptionibus aliquot Hispano-

. rum Conciliorum videre est, tum maxime ex concilio duodecim Prouinciae Lusitaniae episcoporum si meritae congregato, sub R eesuintho rege ra. DCC o i I,quod in vel

sto codice apud me habeo, quum & ipsa in Hispaniae eversione corruisset, amisium eius decus possidet quidem Badioga, sed Pacensis tamen conseruatus tituli tum aduersae Pacis tuliae fortunae nos admonet, tum explicat veteris & prope exoletae memoris r cordationem.

Haec habui Vasare, quae pro colonia Pacthsi ad te schiberem, quae etiam Genesio probatum iri no diffido. Nam ut prima laus

sit, ea dicere, quae veritate undique sulciantur,certe proxima primae est, sine pertina arationem ad veritatem ipsam reuocare. RI gni quoq; est animi,& hom in is ingenue dotii, quum aberratis, reuieto ab alijs errore tuo, non iracunde contra niti, sed aequo aut potius lubenti animo, conivulsam veritatu opinionem remittere. Quod ad me attinet,

si Genesius ipse aliquid melius veriusque, quod pro Badioza adferat, etiam habu id idq; nobis, ut erudito homine dignum est,

non inuideat, tantum abest, ut meas has rationes verioribus confutari vel doleam, vel

digner, ut etiam ea re magnam initurum illuna

270쪽

COLONIA PACENs I. I illum apud me gratiam iam nunc pollicear. Etsi enim diligentis nomen & amo, & quodammodo videor meo mihi iure sine adrogantia Vindicare, tamen non tantum mihi sumo, Vt alios multa non concedam. Verum haec hactenus. Erant praeter haec, quae communicata tecum vellem. Sed ea, quod nondum fatis maturuerunt, commodius aliari Mitto ad te oratiunculam, qua nostrae Urbis

nomine, aduentui Ioannae Caroli Augustis liar,principi nostro desponsae, publice si ungratulatus. Mitto autem Lusitane scriptam, ut ad Semi lusitanum. Sin tu iam omnino Hispanus factus es, scito etia Hispanis adeo placuisse,ut stupra viginti exempla primores eorum a me extorserint. Vale. Postquam haec ad te scripsi, quum in tuis libris iterum urbium, quae siue olim habu runt, siue nunc Episcopos habent, catalogulegerem, haesi ad Tabetanum Episcopatum, ram te ext)r io Toletano Concilio adcepisse arbitror, in quo stib scribit, Mutto .T betana Ecclesia Disopus. Et suspicariseu Epis .copum Africanum suisse, ex eo quod apud Q. Cyprianum in Carthaginiensi Concilio legitur; Martvr Secundianus a Tabeis ixit. Sed nihil opus est,ea causa trans fretum peregrina- ri.Nullus enim J abetinus, seu ex Africa,seu aliunde gentium, Episcopus in Toletano il

lo Concilio fuit: sed et Aio peruerseposita

SEARCH

MENU NAVIGATION