De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

DIs SERTATIO IL

se Collathi Presbyterum. Verum ita ut neminem haberet qui Vsi crederet , exceptis Amtaxat cognatis suis, ut qui nec unquam Ecclesiam obtinuerit, nec Clericus ab ullis, nis qui longius ob illius pago fimsitarent , nunquam sit creditus, scis dumtaxat ejus eognaris exceptis. Idemque eum talem sibi titulum vendicasset, in Alexandrina Synodo in praesentia Patris Osi depositus est. σ cum Laicis in ordinem redactus, atque in eo flatu reliquum jam inde tempus permansit. VII. Vero quam simillimum videtur, Patres hujusce Conculii p. aeeunte Osio poli lectas Encyclicas & utriusque partis momenta discussa, Arianam impietatem condemnasse . Nam c timstantinus post hujus Synodi celebrationem Alexandrum summo in honore habuit, dc animi adversus Arium offensi plurima edidit argumenta . Sedulo interim autoritate 8c praesentia Osii compesci nequaquam potuit, quum sive ob favorem Constantiae, sive ob tolerantiam Licinii nihil magis exoptantis quam ut Religio Chris lana aut Haereticorum incursionibus quassata , aut domesticis collisa dissensionibus tandem corrueret, in animis P pulorum altissimas jam radices egisset. Sed haec tempori erant permittenda . Satis fuit c quod ob monumentorum defectum adstruimus conjecturisὶ doctrinam dc nomen Arii juxta Encyclicae praescriptam sententiam fuisse anathemate petitum . Quod sanhveritate nititur, si Colluthi subscriptionem in hac Synodo factam esse arbitremur, prout diligens rei inspectio suspicari jubet. Neque enim Tomus Antencyclicus Eusebianorum in quo Episcopi plurimi obsecundasse Ario deprehendebantur , moram Osio dc Patribus dubietatem injicere poterat, cum major sanctiorque pars Episcoporum Literas Alexandri velut orthodoxas suscepisIetruemadmodum Liberius Pontifex caussam agens Athanasii, kriri ad Imperatorem Constantium .

672쪽

ενα DE LITERIS ENC LIC Is

. IX.

De Synodo Nicaena, Deque Encyclicis occasione ejusdem vulgatis.

certam denuo confirmari . IU. Hae in re

22 22 2

I. R D celeberrimam omnium iuxta ac utillimam aggredi-- Α Trinquisitionem de Oecumenici lc Magni Nicaeni Concilii Celebratione acturi, causiamque simul dicturi , cur 'Od03, post judicium Orbis in Catholico dogmateoissentientu. post magisterium Encyclicae Alexandrinae ubique passim & approbatae & susceptae , amplissimus Praestatum

conventus fuerit adhuc necessarius. Neque enim par elle Vi aeri poterat, ut quod jam firmum ratumque universus Orbis. Duerat si modo ut contendimus , habuit & definivit) iterum ad examen vocaretur, & perinde ac fluctuantibus sententus Incerta quam in partem Antistites debuissent inflecti .X Omnabus propemodum terrae provinciis in unam Urbem Commigrarent, suum de hac contentione judicium edituri. ravis equidem atque in speciem molesta haec dissicultas cen- aeri a nonnullis potest: sed quae reipsa nihili sit apud eos quium reputent , actum id saepius ad plausibiliorem clariorem- quQDissiligoo by Cooste

673쪽

que sententiae semel editae confirmationem. Annon enim sa pissime contingit, ut posteaquam dogma aliquod perspicuis divinorum Bibliorum testimoniis adstruxerimus, documenta. nihilosecilis alia atque alia proseramus ex magisterio Ecclesiae . aliisque notissimis Theologiae praesidiis,' Sed rei hujusch

momenta altius repetamus .

II. Nemo opinor inficias ierit, Eneyclicae sententiam quam Episcoporum Orbis subscriptio, votum , dc consensio firmarit, indubium magisterium fidei continere. Namque ut alia ad hunc locum non revocemus , Encyclica Concilii Antiocheni, qua Paulus Samosatensis , ejusque haeresis proscripta fuit, simul ac judicio totius Orbis probata est, nullos habuit, si haereticos demas, oppugnatores .' usque adeo ut vel ipsum Nucaenum Concilium vestigiis illius inhaerens fateatur se judicium Orbis confirmare; & qui postmodum ad fidem aut propugnandam aut confirmandam sollenni ea declaratione usi sunt, nemine contradicente Encyclicae illius autoritatem ab

ipso judicio Catholici Orbis profluere asseverarint. Quod ab Eusebio Doryleensi factum alibi animadvertimus. Haec igitur duo simul componi possimi, & judicium Orbis cuipiam Eneyclicae datum esse , & ejus deinde confirmationem in generali aliquo Concilio promulgari. Quae Ecclesiastica oeconomia multiplici etiam decreto firmata est. III. Atque imprimis illud. oppidδ praeclarum est quod ex ipsis sacris Literis edocemur. Petrus Apostolici Collegii Princeps divino Spiritu revelante s quod illi in visione prophetica fuerat patefactum praetermissis circumcisione & observatione Legalium baptizavit Cornelium ejusque familiam integram. Factum Hieroselymitanae Ecclesiae denunciavit, quae illud suffragio suo ac voto probavit. Actum id in Coetu Apostoli , in quo ut Petrus , ita singuli peculiari quadam largitione, infallibili divino

Spiritu regebantur. Et tamen quum Hierosolymitana Synodus Gelebrata est, perinde ac si res adhuc anceps ac dubia & nociplane definita ageretur , iterum ad examen vocata est, dc SP

nodali declaratione judicata, ut alibi latius disputavimus. Oecin 'R r 4 INH

674쪽

nomica haec fuit Apostolorum agendi ratio, posteros edocens, nihil repugnare quod orthodoxae veritates semel atque iterum

oeclaratae ad frangendam haereticorum contumaciam iterum

confirmcntur.

IV. Julii Romani pontificis ad hanc illustrandam animadversionem accedit autoritas. Nuper observatum est, Tomos En-Cycucos ab utraque parte in causIa Arii editos in Nicaeno Con- Ciuo Iudie recitatos cum Actis Conciliorum Alexandrinorum. cum Eusebii Nicomediensis Antcncyclica , cujus lectio sivo ad causiae improbitatem, sive ad proditiones seditionesque Eu- Cm, ellusque Presbyaeroram Sc Diaconorum patefaciendas a'pi Unu opportuna erat. Iulius itaque in epit L ad Orientales agens det. Eusebianis qui Conventiculi sui Antiocheni sententiam nullatenus revocari postse ad examen, sed ultro ab Epiccopis Occidon talibus firmandam esse contendebant, adducit Alexandrina Acta, eaque divino consilio in Synodo Nicaena fessio reiecta amrmat. Episcopi tu Magna Synodo Nicaena congregati , nons ne Dei consilio permiserunt, 'ioris Synodi Acta in alia Θο o Gaminari. Inquit permisisse: quippe id necessse haudquaquam crat s Consentaneum nihilominus arbitrati sunt, ut quae Olimefitiata fuerant, plausibili lis confirmarentur.

V. Eodem ficit Liberii epistola in caussia Athanasii per Legatos Luciferum Calari tantun , Pancratium Presbyterum. & Hiarm in Diaconum ad Constantium Impcratorem milli , quae lC-gitur Inoragmentis Historicis S. Hilarit . Eusebianos inter & atholicos Episcopos agebatur de S. Athanasii condemnationc .mperator Antencyclicac Conventiculi Sardicensis impense fave-oat , dabatque operam , ut quae in illo promulgata ab Eusebias fuerat Athanasii depositio passim ab Episcopis reliquis sub scriberctur. Inter haec Liberius Concilium habet, S: Ledatos

dimittit silmmopere exoptans ut generalis Synodus celebraretur,q'ta cc Nacaenam fidem comprobaret,& examini Athanasianam cauliam siubriceret. Quapropter controversiae rationibus enarra iis, Conitantium sic alloquitur. Unis iterum atque iterum mansietu amem tu m , animam tuam Deo dedisum rogo per ejus vir turem α. qai Distrigod by Corale

675쪽

qui se in defensione tua, quantus sis , universis mortalibus approbavit, Babens ante oculos ejus beneficia , qui imperium tuum in omnibus reσit,haee in Coetu Di coporum diligenter faciat omni cum consideratione tracIari , ut pacatis per te Deo favente temporibus , tranquillitate tua consentiente, sic omnia disutiantur , ut quae fuerint judicio Saceia tum Dei eonfirmata , cum confiterit omnes in expositione fides , quae inter tantos Disopos apud Nicaeam 'raesente sanctae memoriae P

tre tuo , confirmata est, uniwrsos eonsi se , cum exemplo possit inrisiorum custodiri. Nullus dubitare mehercle potest, quin Liberius hoc loco retractari non postulet Nicaena decreta perinde ac si eorum voritas adhuc fluctuaret, sed ut eadem plausibilius Mrecentius constituta decretorum firmitate, pax inter Episcopos& Ecclesias sarciretur. Imo si attente perpendas , ipsum fidei dccretum in Nicaena Synodo sub Constantino asseverat fuisse confirmatum , quo non obscure doceat, Candem illam fidein univcrsali Orbis Judicio , quod in Tomo Encyclico apparebat. fuisse pridem constitutam. Sed id genus cxempla dabimus plurima in sequioribus Encyclicis enarrandis. VI. Haec quum ita sint, sequitur ut caussam aperiamus pro rerquam Constantinus rei jam definitae tractatum in Nicaena Synodo instituendum, tot dc aerarii sui dc Ecclesiarum impensis promoverit. Quod quidem sati is erit Priscorum verbis elucidare , inter quos Socrates lib. I. cap. 8. quum eritum Alexandrini Conventus sub Osio prodidisset, sic ad rem scribit. Sed

malum adeo invaluerat, ut nec Imperatoris diligentia, nee autoriatas illius qui Literas attulerat , quidquam profecerit. Nam neque Alexander, neque Arius his Literis molliti sunt in i a plebe lugens tumultus se contentio grassabatur. Gemina sunt quae scribit Soetomenus lib. I. cap. II. Sed cum eventus spei non reso deret , Gr contentio reconciliationem minime admitteret, seque qui ad componendam pacem misus fuerat , re infecta reverteretur , Imper tor Synodum convocavit apud Nicaeam Urbem Bithyniae , or ad omnes ubique Ecclesiarum Antistites scriUt, ut prasituto die adessent. In hanc quoque rem conferendus Theodoritus lib. I. cap. 7. Eo autem temperamento usus est hac in controversia Constam

676쪽

tinus, quod in caussa Donatistarum adhibuerat. Quemadmoadum enim nullatenus ambigebat de judicio Romanae Synodi, deque aliis Ecclesiasticis Aistis in caussa MIusmaticorum, & nihilominus gliscente improborum hominum faetione, pacem arbitramedis , ut loquitur Augustinus in epist. I 62- inflauraturus. alterum Arelatense Concilium indulsit, non quod necesse esset, sed quod fervorem contendentium leniri interim Sc deservescere ρος

se arbitrabatur: ex quo consecutum est, ut Arelatense Conculium &. quod illi accessit judicium orbis ratiam ac firmam habuerit priorem Melchiadis sententiam . Haud aliter & Arianis rebellibus ac seditiosis alterum post Alexandrinum Concilium indulsit, non quod ita res ipsa pollularet, sed ut moderatius tandem Arianorum impietatem compesceret.

VII. Caussa fortasse altera ex suscepit nuper imperii rationibus ad id impulit Constantinum . Licinius enim cui ab huma nissimo Principe ad preces sororis Constantiae sede, concessa fumrat Thessalonica, ubi privatam tranquillamque vitam ageret, usque adeo illius clementia abusus est , ut tumultus meditantem ac seditiones interfici oportuerit, teste Socrate lib. r. cap.

. Ad CH spolim Bithniae , quod navale eis Chalcedonensium, δε- ωietas Litanius Constantino se dedidit. Porro Constantinas eaptum tranatat humanis1- , nee ullo affectum supplicis , Thessalonicae qui te se paeate degere praecepit. Et mox. At ille eum aliquantisper qui viget, eosiectis postea quibusiam barbaris , eladem suam resarcire , aetellum reparare eonatus es. Quo eo erra , Constaminuι eum necari

mandavit : ejussue sessu Licinius est occisus . Anonymus valesianus alteram occisionis Licinii mussam prodit ad Ann.cccxxv. Enarrata quippe obsidione Nicomediensi, de victoria Constantini, sic prosequitur. Sequenti autem die Constantia soror Constantini uxor Licinii venit ad ea astatris, o marito vitam poposcit, ct impetravit. Da Lirinius privatus I actus , ct convivio Constantini adhibitus r sem tiniano vita eonesa est. Sed Herculei Maximiani fieret seri motus exemplo, me iterum depositum purpuram in perniciem Reipublicae sum ret , ramaltu militari exigentibus in Thessalonisa jussit Occidi: mam uianam in Cappadocia . Non uaarus itaque Constantinus per Aegy

677쪽

DIPSERTATIO IL

Aegyptum & Orientem , in quibus provinciis Licinius dominatus fuerat, plurimos ut assolet reperiri, qui illius dominatum expeterent: animadvertens etiam potentissimam esse factionem Arianorum, cui factiosissimae Aegypti mulieres ut superius annotavimus , jungebantur ι quaeque nullo negotio si acerbius Compesceretur, tumultus excitare ac Licinii asseclis in seditio nes adjungi poterat, prudentius existimavit summa animi m deratione hanc contentionem exigere. Non aliter atque actum est cum Schismaticis Africae post sublatum Anno cccxii. Maxentium qui ibidem imperitaverat: quibus 8c Romanam dc Αrelatensem Synodum concessit. In ea igitur temporum conditione Censuit Imperator remedium Oecumenici Concilii esse adhibendum , quod scilicet neutra pars utpote Christiana citra piaculum poterat detrectare . Neque hinc vel judiciorum collisio, vel

autoritatis jactura in alterutro consequebatur. Namque imus

est Ecclesiae sive per orbem dispersae , sue in generali Concilio adunatae magister dc Rector Spiritus Sanctus , cujus praesentissina a virtute quocumque demum agat modo, in declarandis fidei dogmatis regitur semper Ec animatur . UitI. Enimvero conducebat nemini magis quam Alexandro , illud orbis judicium velut irretractabile tueri, quo ipse penitus fulciebatur. Et tamen qui remedio Encyaicarum velut praecipuo usus est, is Oecumenicam Synodum celebrari consiliis suis persuasit Constantino. Quapropter Epiphanius haeresi 68. num. q. scripsit. Rerum paulis post Alexandri Sanctissimi in xandriae Episcopi Bassio se hortam Constantinus Θnodum in Urbe Nicaena congregat. Et de Osii voluntate testatur Gelasius lib. 2. cap. I a. Sancta se magna o generalis S nodus Sanctorum Patrum Nicaeae congregatorum per Beatum se Sanctum Osium coacta es. Assensum praestitit etiam Sylvester Pontifex, & indici Concilium voluit, qui ut ex laudata superius Liborii epistola ad Constantium vidimus , decreta Alexandrinae Encyclicae laudaverat. Non haec secum invicem pugnant, sed amice conspirant, ut praesentia Numinis in Ecclesiasticis tractatibus appareat, qui a

Praesulibus sua professione agentibus , sive ab iisdem unanimi

678쪽

DE LITERIS ENCTCLICIS

collatione εc disputatione decernentibus concludantur, omnino perinde est . Ipsa Nicaena Synodus in sua ad Alexandrinos Sy. nodica apud Theodorit. lib. i. cap. s. magno illi Antistiti debere se ait controversiae huius discussionem, de subinde addit. Siquid autem praeterea praesente Domino Gr Carissimo Collega , aenatre nostro Alexandro sancitum ac definitum es, id irae vobis a curatius referet quippe qui gestorum autor Ac particeps existat. It que Alexander tametsi non ignoraret, Orbis judicium sat fimmum esse ac tutum , tametsi haereticos haberi nosset Encyclicae suae obtrectatores, nihilominus ad spectabiliorem veritatis patefactionem remedium Oecumenici Concilii & probat & suadet,ipseque in illo autor & praeses causiam fidei inconcussam manere satagit, ipsarum Encyclicarum quae adversus Arium prodierant , unanimi ac sollenni confirmatione. Quae sane omnia argumento sunt, multiplicia quidem, sed ejusdem roboris ac dignitatis esse judicia, nec eorum alterum alteri derogare. IX. Et hoc quidem judicium mordicus refugiebat Haeresia cha Arius, ratus sufficere sibi multitudinem Ecclesiarum in Lybia praesertim degentium. Cujus rei testis est Constantinus Imperator in epistola ad Arium & ad Arianos , cujus fragmentum recitat etiam Epiphanius haer. 69. num. 9. Integram autem legimus apud Gelasium lib. 3. cap. I. Porro ad improbi hominis dc Sectatorum verecundiam haec scribit. Cogit omnino se eonvehit graves Cr iniquas impietates . nunc quidem linguas crispans, nunc vero iterum miserorum sudiis elata , quos ipsa praeserues pro st-curitate decipit smul edi eorrumpit . Quid enim ait 3 Aut teneamus , inquit, cuses jam compotes facti sumus , aut fiat sicut ipsi molumus. Memorat Imperator & illud Arianorum dicitum i multitudinem habemus . Quod quidem non de plebe tantummodo

jactabat Arius , sed potissim im de Pracsulibus, a quibus Sectam

suam conflari, eam libere agere , nec alterius judicio subjacere gloriabatur. Quae pronunciata multifarie velut stiperba, rebellia, ac seditiosa redarguit Constantinus &. oppugnat. Pharisaica eadem licentia in libello prosessionis suae illud edixeranti Sic credimus. De quo ibid. prosequitur: Audite quae nuper mihi

679쪽

Dilitavit, ealamo virus in gante scribens e Sis , inquit, eredimus .

Quibus verbis id Haeresiarcha docere volebat, se suosque judicium proprium , quo perfidiam invexerant, modis omnibus lucri, idemque .unum obtinere debere. Ita cnim Conit intinus ex eo Arianorum 'scripto . Deinde addens nesio quae iusilentero malae accurate elaborata , prog Fs ulterius nihil acerbitatis omisit Od omnem, ut ita dicam , dementiae thsaurum aperuit. Expellimur , inquis , c receptionis nostrae securitas omnis tollitur . Sed haec parum ad rem e quae sequuratur, attendite : Vsius enim verbis utar :Rogamus , inquit, s in eadem sententia manent Alexandriae Episcopus . facultatem nobis posthae dari ex Legis praeseripto , tegratimnes necessarios cultus Deo tribuendi. O insignem impudentiam , quam veritatis studio reprehendi oportes ait E re itaque Catholicorum

crat, ut Nicacnum Generale Conciliam coIcbraretur, ex quo

Populi saltem & Plcbes addiscerent, catholicum dogma non Alexandri csse sed Ecclesiae , dc Christi, dc Dei 3 atque una simul vanitatum Arianorum dignosccrent, nunc Encyclicos Tinmos suos, nunc asiςclarum multitudinem vulgo jactantium.

X. Quoties igitur vcl praecedit in controversia dirimenda judicium Catholici Orbis ut cvcnit sub Constantino, vel idem Coucilio Documenim subsequitur , ut sub Leone Imperatore per Encyclicum Tomum Chalcedonensis Concilii confirmandi gratia cinis Ium , de quo alibi prolixe, haberi perinde debet, judiciumque unum idemque existimari, quia ab uno divino Spiritu movente ac dirigentς proficiscitur, sit licet aliquid varietatis in modo, re ipsa tamen & quoad substantiam, ut aiunt plane non differt od 4mperator Constantinus in ea quam Cxpendimus, atque in aliis Encvclicis plurimis inculcae, de quibus sic Eusebius lib. 3. dc V.C. cap, χ , Ad o alia plurim

ejusto di si usit, ac mur innamerabiles exaravis epiliolas nane Episvis pracfricens ea qaae ad Ecclesarum Dei utilitatem specia-lant: nunc ipsis Plebes per literas compellans , Fratresque conservos sus nominans Ecclisae populos, vir beatissumus . Verum haec f- parato volumine colligere, alias fortasse Gium fuerit. et .

r . . . . . . . . . , . i. . i

680쪽

De Encyclica Constantini Magni, S: de Subscriptiovibus Episcoporum, qui Concilio

abfuerunt.

S Y Η o P s 1 1. I. Proponuntur Enoelieae Constantini a ersus Arium . II. Posterioris ejusdem Enoclicae argumentam recensetur. III. Per Maiagistrianos υulaatur in orbem . IU. Decretorum Nicaenae Gradi promulgatio quemadmodum instituta. V. In rebus graυdsimis ipsi Episcopi delecti ad Ene cIicas deferendas. UI. Effectas inde conis secutus inquiritur.

I. TNter ceteras quas Imperator Constantinus Encyclicas Li-I teras pro decretis Nicaeni Concilii firmandis in Orbem vulgavit, illustris illa est, quam adversus Arium & Arianos editam paullo supra memoravimus, & de qua apposite Epiphanius haer. 69. num. s. scripsit. Sed nihilominus Imper tordisinae fidei ardore commotus episeolam bene iungam cse Encyclicam ad omnes Imperio Romano Subditos adversus Arium ejusique dogma scri t omni sapientia is veritate refertam, quae in hodiernum usque diem eruditorum manibus teritur . H us initium es . Constam unus Augustus , Maximus Arius eum Arianis malus im

repres iussima est imago er simulacrufi Diaboli. Integra autem ut advertimus, legitur apud Gelasium . Sed & ejusdem Principis Encyclica altera exstat. ad Episcopos illos omnes inscripta qui Nicaenae Synodo nequaquam intereste potuerunt. Hujus autem argumentum , & quae illi factae sint subscriptiones, juvat hoc loco investigare. Et eam quidem ad Ecclesias fui s. se transinissam nitide certoque attcstatur Sozomenus in fine lib. r. ubi S: Nicaenae Synodi, de Constantini Epistolas quum recensuisset, de hac subjungit. Porro, ut illis extum qui abfus

SEARCH

MENU NAVIGATION