De literis encyclicis ab apostolico aevo ad Concilium Nicaenum generale 1. Dissertatio 2. Francisci Dominici Bencini abbatis S. Pontii ad regiam celsitudinem Caroli Emmanuelis subalpinorum principis

발행: 1730년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

lostorgius lib. 4. Hist. cap. s. Eudoxium , Eunomiam ad Diae natum promovise: Usum vero pri quam accurate ad doctrinam pem venisset, ministerium non cepisse. Ordinem suscepit quidem Emnomius , ministerium vero Archidiaconi tandiu distulit, quous. que & semetipsum instructiorem doctioremque videret, ic Epia scopum suum magna ope indigentem . Quod tunc demum comtigit , quum agente dc nihil non attentante Basilio Ancyrano, multis apud Constantium Imperatorem criminationibus Eudo. xius vexabatur . Una cum gradu & ministerio Archidiaconi. vices tunc & defensoris Ec visputatoris assumsit Eunomius, delegatione ad Imperatorem suscepta, placita dinstrinamque Episcopi sui propugnare adgressus est. Subjungit iccirco Philosto gius ibid. cap. 8. Non multo vero pos tempore eum Eunomias fama accepi t ea , quae a Basilis ociis fuerant, Amisiaiam profectus , ordinationem Diaconi susicepit. Legni que ad Constantium missus quo decreta solveret, in itinere ηb his qui . minis erant, raptus, Mydaeumque Phogiae Urbem pulsus eis. VII. In Aetio Archidiacono luculenter gradus omnes perspiciuntur, per quos ad dignitatem Archidiaconi quis per ea tempora eveheretur . Susceperat ille impietatis semina ab Arianis. atque ab Episcopo Mazarbi Lector institutus, operam in describendis Prophetarum libris, atque in audienda eorumdem sub Presbytero Doctore explanatione non indiligentem navaverat. Quae quum enarrasset Philotargius lib. 3. cap. I s. haec

adjungit. Quum Evangelistas legisset', Grin singulis institisset. Tansum ad Antonium perrexit, qui ct i e ὸ Luciani s Martyris P fm

miliaribus erat, a quo Apostoli episolas edoctus, aliquantulum temporis ei convixit, Presbyteri munus implenti: Ubi vero Antomus Ephorus factus es , ne ue amplius vacare potuit doctrinae, Aetium in menti , Antisthiam rursu rediit, Leontiumque audivit. Erat vero Leontius tum Presbyter, se ipse Luciani discipulus , qui 'si Pra-phetas explicavit, o podissimum Dinhielis. Hinc habes studi

rum methodum eo tempore observatam , qua primum Lect

res ordinati in legendis describendisque Evangeliis tyrocinium explebant suum: postea fiebant Antiquarii, ec variis apprime

P p 4 cognitis

642쪽

cognitis characteribus , vetustos imprimis Prophetarum libroa exscribebant. Ad haec quum ex epitholis B. Pauli tunc penitior Theologia depromeretur, carum explicationcm sub aliquo Presbyterorum Doctorum audiebant, notisque omnia quae proserebantur , describebant. Tandem vero in mysteriorum inciabilem divinitatem veritatemque assequerentur, sub altero Presibyterorum Doctorum merebantur, qui Prophetias resque ceteras omnes excellentioris & profundioris argumenti explanaret. Hanc olim persectissimam sacrorum studiorum methodum fuisse habitam , vel ex eo colligimus, quod hanc Philostorgius Aetio ad summam doctrinae commendationem attribuat, assiduus videlicet magistri sui Eunomii En miastes, & utriusque Haeresia1-chae admirator ineptus. VIII. Actius itaque cujus tyrocinia studiorum, indoles animi , dc doctrinae praestantia mirifice ab Arianis commendabantur , iis magistris ustis qui Arianorum primipili habebantur , purum putumque Arianismum adversus tum Catholicos, tum Semiarianos , Macedonianos ceterosque Verbi Divini hoste, renovavit . Leontius illius magister vix Sedem Antiochenam oc- paverat , quum nequissimum discipulum de impietatis consortem Diaconum Antiochenum ordinavit, ut scribit Socrates lib. 3. Hist. cap. xo. Reverbus est Actius P Antiochiam Sstriae, ex qua Civitate erat oriundus . Illis a Leontio qui tum Antiochenae Urbis Episcopaeum serebat, Diaconus est ordinatus . Atque haC mente a Leontio fui sic electum Actium Archidiaconum , Ut docendo publice Δ scribendo Arianam impietatem constabiliret, in- Duunt verba Plitiostorgii lib. 3. cap. II. aientis, Leontium . . . . . . Antiochiae Episcopum ordinatum , discipulum s Aetium in ad Dιaconatum promovise, eique ut Ecclesiae dogmata in Ecclesia doceret.

IX. Et sane id etiam ad Archidiaconos vi muneris dignitatisque pertinuisic, ut publice docerent. dc pro Episcopis suis apud Populos de dogmatis dissorerent , ex his quae disputat Athanasius in epist. de Synodis Arimin. de Selcucie n. abun comprobari potest. Agens enim ille de Aetio & Leontio, ob-

643쪽

DISSERTATIO IL

servat hac mente Actium ad Antiochenum Archidiaconatum a Leontio fuisse mechum, quatenus impietatem sua dicendi exercitatione Populis propinaret. Ita enim Aeacianos tragoediae hujus actores praecipuos S. Doctor compellat. Cur Aetium Arianum ut haereticum ejecisis quod videlicet in Synodo CPna evenerat, ubi ille N. damnationis de exsilii sentcntiam pertulit J praesertim cum eadem cum eo loquamini, idemque o tisi Acaei, amicus sit, o Eudoxis magiser ad hane impietatem fuerit ρAtque ideo eum Leontius Disopus Diaconum consituerit, ut sub τs menis ovis, o tituli Diaconi miniserio fungens , cum tranquillitate evomere ρ et blasphemiae merba .X. Igitur creatus Antiochiae Archidiaconus Aetius, usque adco impietatem latc propagavit, ut ejus potissimum caussa cxcitata sint jurgia a Semiarianis omnia, quae occasionem Conciliis Ancyrano , Ariminensi, Seleuciensi , CPno , dc Antiocheno dederunt . Nam quum dc frequentissimum auditorium haberet , dc Clericorum scholas strenue crudiret, in tantam cClcbritatem nominis venit , ut quum sub Gcorgio Alexandrino munere Archidiaconi fungeretur, plurimos non tam in admirationem , quam in haeresim suam abduxcrit: imo , quod scribit Philostorgius lib. 3. cap. xo. Eunomias ad Fanum sapientiae Aetii , Antiochiam e Cappadocia profectas , secundo sese vplicuerit:

Is vero istam Aetio Alexandriae tum agenti conciliaverit Isecque ambo Iuncti fuerint; hic quidem docens, ille vero sese sacris disciplimis exerc=s. Quapropter quum Archidiaconis scribendi gratia inservirent Lcciores Notarii , Eunomius id olficii apud Actium

suscepit, attestante Socrate lib. a. cap. 3s. Eunamius cnim DF

tarius ejus f Actii J fuerat, se inanem illam ac verssam disputandi rationem ab eo diarierat, Sectae illi posea pracfuit. Et fisa se quidem cum genta alim, tum imprimis sub Actio Notarios Lectores plurimos , colligi ex eo videtur quod ait Socrates ibidem . Compositi autem epistolas tum ad Imperatorem Consantium,

tum ad quo din alios: in quibus longas texit dist rationes , cst argu-Mexta sephisica proponit. Quod dc apud Sozomenum lib. q. cap.

644쪽

DE LITERIS ENCΥCLICIS

XI. In Concionibus & disputationibus publicis, quae intemdum ab Episcopis instituebantur , clarius & ministerium Archia

diaconi, & majoris praestantiorisque doctrinae necessitas elucet. Et concionanti quidein Episcopo nunquam non adstabat Archi . diaconus velut monitoris ossicio functurus. De quo Anastasius Biblioth. in vita Evaristi. Evarisus, inquit, septem Diaconos ordinavit qui custodirent Episcopum praedicantem. Atque hinc in Evaristi pseudodccrctali res ab illius Architecto accuratius annotata cst. Diaconi qui quasi oculi videntur esse Episcopi , in unaquaque Civirate , juxta Apo Durum eonstituta , septem debent esse , qui cusο-diant Episcopum praedicantem . Rationem mox subjungit. Ne auti e ab insidiatoribus quoquo modo infestitur , aut laeὰatur a suis: austverba dimina detrahendo aut insidiando polisantur vel despiciantur . Sed veritas spiritali redoleat fruore , Ur pax praedicata animi eum voluntate concordet. Equidem Apostolicum institutum hoc est . Nam Stephanus Archidiaconus Protomartyr pro suscepto minere inter disputandum Concionandumque Apostolos juvabat.

Et Cyprianus, de quo alibi, in epist. ad Martyres scripsit. in

Diaeoni ad earcerem commeantes Martyrum desideria eonsiliis stas cir Scriptur rum praeceptis gubernarent. Generatim etiam de hoc ministerio aiebat Chrysostomus Homil. II. ad Cap. o. epist. ad Hebraeos . Diaconus in altiori loco sans, magnA voce , terriabili elamore , veluti quidam praeco , manus sustollans in altum , alios quidem vocat, alios autem prohiία, alios excludit, alios introducit .

XII. Sed quoad ministerium Archidiaconi erga Episcopum

concionantem oppido praeclara sunt, atque hic omnino describenda , quae de Melctio narrat Soetomenus lib. 4. cap. 28. Jam enim fama percrebuerat, sidem Nicaeni Concilii ab isti comprobari ridyse verum esse existis rei declaravit. Nam initio quidem morales dumtaxat praeceptiones publice exposuit : tandem vero Filium ejusdem cum Patre subsantiae esse palam Uersit. Aiunt porro Arahia diaconum sui tune in eo Clero erat, Batim accurrisse, is injura manu adhuc loquentis os obturas . Illum vero manu sua clarius quam

voce, sententiam sam Agnificasse . Tres enim dumtaxat digitos initio Dissiligod by Cooste

645쪽

DISSERTATIO IL

no protendit: deinde eisdem retractis se eo resili , unum tantum porrexit, manus Rura designans multitudini ea quae ipse sentiret. cr quae dicere prohiberetur . Cumque ae ans Archidiaconus , dimisso ore, manum Meletis apprehendi set, ille liberam linguam nact s. elata voce sententiam suam apertius quam antea declaravit, auditoresque hortatus est , ut Nicaenae Srnodi decretis adhaerescerent. protestarus eos qui aliter sentirem, a vero aberrare . Cum autem haec eadem dicere se manu significare non desineret. pro eo atque Archia diaconus Usum impediebat , or contentio inter utrarique esset non dismilis Paneratio p Eustathiani clamare. gratulari, ac prae gaudio erilire eo perunt e Ariani vero animos dimisere. XIII. In iis autem quae ab Episcopo suscipiebantur pro fide contentiones, proprium Archidiaconi munus erat, ut di sputatori Episcopo a Sccundis , quod vulgo dicitur , & adjutor e Lsset. Eo munere in Sunodo Nicaena functus est Athanasius Archidiaconus , ubi Alexander Episcopus Alexandrinus gravem cum Arianis disputationem inivit. Qua de re haςc litoris mandavit Apollinaris, in fragmento apud Sozomenum lib. 2. cap. VI. Pois haec vera impietas bellum inferre non cessat. Sed primum quidem eontra beatum hujus viri c Athanasii P rectorem scilicet Alexandrum Alexandriae Episcopum in armatur . Et hic tanquam Filius Patri afuror i νον ρει ὰ aderat. Deinde vero contra humi um tune quum ad Episcopatus successionem venit .fuga quidem diu multumque usius: Dei autem auxilio repertus, quemadmedum a se to viro qui Episcopatum ei tradidit, divinis indiciis praemonstrarum fuerat, non alium quam hunc secressorem iesus fore . Nam cum is ex hae vita vocare ur, or jam morti vicinus est, Athanasium assentem nominatim vocare coepit. Et cum alter ejusdem nominis qui illic aderat, vocanti respondis t. isi quidem nihil dixis , quippe quem non vocabat. Rursu vero vocare perstitis: Cumque id saepiusfieret. is quidem qui aderat, silentio transimittebatur , designabatur vero is qui aberat. Quin or prophetico spiritu Beatus Alexander it a locutus es:

Essetisse te credis , Athanasi: nee essetisse significans scilicet eum ad

certamen vocari. Hactenus Apollinaris .

XIV. Munus idem Athanasii Archidiaconi recolit Socrates lib.

646쪽

lib. I. cap. II., ubi quum illius tyrocinia in ordine Clericali narrasici, ad rem subjungit. ΘιPm quidi'm Iam virilem ingressum aetatem , Diaconum costituit, sir Nicaeam secum duxit, hi ira Coaecilio quod iίi congregatum erat, alomento illius Meretur. Grae ce est cxpressius σ-λπιζέμεν- α - ε' - . Haud aliter Gregorius

Nazianzenus in Encomta Athanasii cum a multis, tum ab hoc pracclarisiimo munc re eum commendat his verbis. Atque iccis eo primIm in Sancti Oucilio Nilacae habito , at Me illo trecentoruio, duodetriginii Dcrismorum Virorum numero, quos Spiritus Saraianus is u va n congregarat, quantam in Vse fuit, morbum compresis nondum ille quidom in Episcoporum numerum allectus, verum primi inter eos Pi simul cum 'sis eo perrexerant, ordinis . Nam istarum

rerum satus erat, ut non minus virtute quam graduum dignitate honoris praestantia censerentur . Id igitur ex sententia Gregorii praeceteris Alexandri comitibus ad Athanasium , quod Archidiaconus esset, pertinuit Episcopo sito disputanti a Secundis asosidere : non aliter atque in aliis publicis actibus Monitores in tererant , qui publice aut recitantes aut disserentes, ne acstu, abrepti de servore di cndi in transvcrsum agerentur , commonebant.

XV. Vestigia consuetudinis huius longE certiora occurrundin Synodo CPna post Ariminensem & Seleucien scin praesente

Imperatore Constantio celebrata . Acerrimc tunc inter sese contendebant Actiani, Acaciant, N. Eudoxiani Semiarianique ceteris sive numero , sive potentia superiores: caussam etiam ἐμανσω nonnulli tuebantur . Quorum omnium placita audire

voluit Imperator Constantius, sibique judicium fidei in Syn do CPna allii mens , partes & disputatores constituit. Rem prodit Philostorgius in Excerptis Photianis , idque iis vocibus quae ad argumentum hocce illustrandum plurimum faciunt. Et quidem lib. q. cap. IV., qui aderant disputatores , dicuntur ., πρυς ηε σαι , Ante signani . Iis adstabant qui de , dc δι επω νισαι a suppetiis, & a secundis nuncupabatur . Aderat pro Anomoeis Actius Archidiaconus , eique a Secundis E Omius. Pro Se natarianis erant Antesignani Basilius Ancyranus, & Eα- stathi . Diuitigod by Corale

647쪽

tunc Archidiaconus Causarcensis . Sed Philostorgium ipsum suis verbis audiamus , agcntem simul Actii Eunomii caustam . Imperator vero cum Mee didicisset, omnes CPlim oecurrere just. Et vero ibi congregati fuerant Cr ex Occidente O ex Oriente, cst Lybia

minore omnes. Antesignani autem erant ex pane eorum , qui secundum sub Τantiam similem praedicabant Basilius o Eustathius , cum quilus alii aderant in suppetiis, tum o Basilius alter Diaconi adhuc gradum obtinens, tum dicendi facultate multis seperior, tum autem Mucia ad certamina communia misus . A parte vero eorum , qui a praedic bant, Aetius qui em es Eunomius erant, qui quoad vim c autoritatem sinimum gradum obtinebant, etsi Diaconi tantum gradum ambo ostinerent . Episcopi autem in scutaris positorum chorum adimplebant Maris se Eudoxius tum Antiochiae Episcopus , pso ver) ad CPnam Sedem subvectus , sed est Acacius Caesar ae Palaesinae . . . . Cum ad conven um utrimque deventum fuisset, Basilius quidem eorum qui . ,.ν εν praedicabaut . Orator er requi vero praedicabant, Aetium constitueroi qui pro omnibxs diceret, infecundis positus cum eo Eunomias,

XVI. Addit quidem Philostorgius . Catholicos sub ipsum disputationis initium veritos cile Actium . Ubi autem viderunt hi qui a B lis erant, oppositum siti ad contradicendum Aetium , vim us dicendi metuentes , dixerunt: Non debere Epimpos cum Di co-πo de dogmatilus oratione congredi r cum vero dicensibus adversariis , a d Non ;udicium, et erum veritatis inquisitio institueretur , πών

ru't, es inviti . Sed perquam insulse captat in his Philosto gitis occasioncm commendandi magistros suos: siquidem difficile captu videtur, Basilium Ancyranum id Actio cbjicere potuisse , dum ipsemet a Secundis conduxerat Basilium Diaconum. M pznu recenti cxcmplo in magna Nicaena Synodo nullo contradicente Athanasius Archidiaconus disputaverat. Non crat igitur ab Arctaidiaconi dignitato alienum, ut publicas cum Episcopis disputationcs inirct. XVII. Quod si quaeras , quemadmodum Basilius M. cum Episcopo Ancyrano vencrit ad hunc conventum , id mihi vide.

648쪽

εos DE LITERIS ENCΥCLICIS

tur ex eo contigisse, quod ille quamquam Diaconus Legati nem pro Catholicis & desensione fidei Nicaenae susceperit. Agebat tum per ea loca exsul Hilarius Pictaviensis, isque paul-lb antea ad Concilium Seleuciense missus , Catholicos Episcopos Cappadociae admonere potuit , ut de supradicta Legati ne maturius aliquid deliberarent: qui proinde Basilium Caesarcensem Archidiaconum clegerunt, quem postea Basilius Ancyranus sibi a Secundis adjutorem habuerit. Philostorgio autem vel invito eloquontiae ac facultatis in disserendo Basilii Magni Commendationem vis veritatis extorsit.

XVIII. Neque etiam mirum est, quod Actio Archidiacono a Secundis adessent Maris, Eudoxius, & Acacius Episcopi. LLberum quippe erat in disputationibus antesignanos deligere vel Episcopos , vel Archidiaconos. Sic in Ariminensi Concilio Antesignani crant Valens & Ursacius, atque a Secundis & in suppetiis aderant Germinius, Auxentius , Crius ac Demophilus. De quo Socrates Hist. lib. a. cap. 17. ubi de gestis Ariminensibus. Eorumsudium atque insitatum omni ope adjuvabant insatius cir Valens , qui initio quidem Arianum dogma defenderant, postea vero in

consubstantialis Mem consenserant, dato ,sicut dictam es , libelgo R manae Urbis Pontifici . Quippe Uti semper ad eorum partem transi-bs t qai plus posse viderentur. Quibus sis adjunxerunt f Graecε, quod proprie est in adjutorium 8c suppetias J Gemminius, Auxentius, Demophilus , se Cajus . Similiter loquitur So-ZOmenus lib. 4. cap. II. Cum autem quaeri coeptum esset de fide, prodeustes in medium Valens is Ursaeius , adjuvantibus eos Germinis , Auxentio , C. O , atque Demophiis . Id quod Episcopi Ipsi Ariminenses in epist. ad Constantium vocarunt associationem . Concinit quoque Theodoritus Hist. lib. 2. cap. 27. XIX. Sed magna imprimis autoritas Archidiaconi in Conciliis fuit. Illorum erat per subjectos Diaconos evocare ad Concilium & ad Sessiones Episcopos , atque iis quae primum , quae postea tractanda essent, proponere . De evocatione quidem Episcoporum insigne est Chalcedonensis Synodi Act. III. testimonium. Nam Patres quum abesse Dioscorum animadverte-

. rerent,

649쪽

DISSERTATIO IL

terent, interrogarunt Aetium, an certiorem illum actionis celebrandae fecisset. Quibus sic reposuit Archidiaconus , Tom. II. Concit. pag. 3II. Pergentibus hine Domnino , Cr Cyriaco Diaconibus , quemadmodum ad alios Sanctissimos Episcopos, ct ad Di Forum Episcop- , pri quam consessus fieret , er hortantibus

eam ut conveniret Cr irae in hoc Concilio, nuntiavit se quidem velle venire . Dum itaque Concilia celebrabantur, nonnisi ad Archidiaconos pertinuit , eos qui aberant, evocare . Interdum etiam actione una terminata, altera in crastinum a Diacono indicebatur e velut in Synodo CPna sub Mena Act. V. pag. I 33s, legimus . Praedicata fuit congregatio per Samuelem Diaconum sic: Ne-tificamus ves e Caritati, quod crastina die perficiemus memoriam SS. Patrum nostrorum Episcoporum.

XX. Legatos etiam si qui crant ab aliis Ecclesiis ad Synodum dimissi , introducebant Archidiaconi. Hinc in Romana Synodo sub Bonifacio anno DXXX. celebrata , considentibus Episcopis, Tribunus Archidiaconus dixit: Theodosius vir venerabilis Thessaliae Provinciae Echinensis civitatis Episcopus ad ans praeforibus ingredi de erat. Quod in aliis legationibus perspicere haud est dissicile, si res ipsa id postularet. Achione IV. Chalcedonensi Aetii Archidiaconi elucet autoritas, Omnia Patribus prout sibi videretur proponentis . Quocirca quum Eutychiani Monachi superbiuscule eum interpellarent, pag. 426. Episcopistrint, se tu eur loqueris 3 reposuit pro sua dignitate Archidiaconus . Ad ea quae per me interrogatus es a Sancto Concilio, dic.

Et in Act. II. quum lecta fuistet Dogmatica S. Leonis, ac nonnulli dubitationes proponcrent, Actius illico Encyclicas Literas B. Cyrilli in medium protulit, vcrbaque eadem quae a Leon usurpata fuerant, ex illis recitavit. Haud aliter in Synodo CPna sub Mena anno DXXXVI. habita Act. i. quum libelli accusationis adversus Severum & Anthimum , qui Agapito Romano Pontifici oblati fuerant, essent relegendi, a Mena Lectore Apostolicac Sedis recitati sunt, ut Tom. II. Concit. pag. DO 2. Idem Menas Acta Romanae Synodi sub Bonifacio sex. antea annia celebratae relegit, diciturque Lector & Secundi crius

Nota

650쪽

DE LITERIS ENCΥCLIC Is

so Notariorum. Quemadmodum & Act. V. pag. IJO'. appellatus Menas Lectorarius se Secundisertus Notariorum Apostilicae S dis ; qui proinde Acta illa intcgra CPlim dctulit. Occurrit in eadem Actione pag. I 311. Cosmas Diaconus, Notarius , dc Cartophylax, qui Epistolas Chartasque publicas ab ipsemet ac servatas huic Synodo obtulit. Erant cnim in potestate Archidiaconi Schedae omnes de scriptiones publicae sive ad fidem . sive ad disciplinam portinentes . Unde Actius Archidiaconus, ut exempla cclcra quae in Achis Conciliorum obvia sunt, practermittamus , passim ex Archivo Patriarchali Codices, libros dc epistolas prostri, & rccitat in ipsa Synodo Chalcedonensi . Sed de his hactenus. Sat enim perspici potest quantum praesidii fuerit Alexandro Alexandrino Episcopo in Athanasio suo Archidiacono, ceterisque Lectoribus 8c Notariis pro ea, cujus gratia haec a nobis instituta disputatio est, causia Arianorum per Encyclicas ec Tractatorias Literas ventilanda .

De Antencyclica Ariomanitarum, Autore Eusebio Nicomediensi

vulgata.

or Constastinus . VIII. Ia facti em pertrabitur eιiam Eusebius caesa. Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION