Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

mutationes, &c. Hinc reflectendo ad Ideam sui. videt homo suam a Summa Petfectione distantiam,videndo se per omnia dependentem, & finitii minci licet intellectu, potestate, ac proindi libertate ac beatitudine, quas ad inenseram a Deo Immenso accepi tum praesentia ad locum, coexistentia ad tempus, tum mutabilitate comporis,ae animae , &e. Nec opus est ponere tertia principium,scilicet ideam aliarum rerum Crea-

rarum: quia in Idea Dei, & in Idea tui videt

homo quidquid excellenter, vel deficienter in aliis creaturis continetur: nam in Idea Dei videt, illud, quo Angeli creduntur hominem excedere, quia videt incorporeitatem. seu potius essentiam spiritus in cogitatione nuda consistentem 3 cum essentia hominis etiam corpus includat: videt maiorem intellectus, & potentiae latitudinem ideoque maiorem libertatis esticaciam:videt independentiam a loco corporeo, & minorem in cogitationibus mutationem quoad tempus, M.

& in Idea sui videt illud , quod ad propriam

mentem pertinet, quia sirarum persectionum, &impersectionum in cogitationibus consistentium est conscia. Videt in eadem Ide quod ad

naturam sui Corporis pertinet, nimirum exten'sionem, quae deficit a persectione cogitationis , quae essentiam mentis constituitaicet enim men

sit affixa corpori mediantibus sensibus,& ratio

12쪽

AD SCIENTIAM MORALEM. sne illius habeat respectum ad locu corporeum, tamen ratione intellectus & voluntatis super omnia loca magis est ubi intelligit & amat,quam ubi sentit & anim/t Licet etiam mens diuersis cogitationibus moueatur per tempora, in quantum non omnia simul intelligit; minus tamen per illa mouetur, quam corpus per loca, dum ad seipsam redit abstrahendo se a corpor

libus. sibi suoq; Principio intendit,stilicet Deo uti intendere debet, quia ad imaginem & similitudinem Dei creata est. Unde apparet non esse ponendum tertium principium scientiae spec

latiuae,nempe ideam aliarum rerum creatarum, quia omnes res creatae vel sent incorporeae, ut Ange i & mens humana, vel corporeae. Iam au

rem ex dictis satis liquet, quomodo in Idea Dei videatur illud,quo Angeli creduntur hominem excedere & in Idea sui videatur illud, quod ad

propriam mentem pertineri S ad naturam corporis humani, quae deficit a persectione mentis;&consequenter quid pertineat ad naturam aliarum rerum corporearum circumstantium, scilicet extensionem, quae in generali est eadem om-l nium corporum, & in speciali per diuersos m dos distinguitur,quorum omnium non est possibilis scientia in speciali, quia ipsorum indemnitus est numerus,prout sunt indefinita corpora. Haec per transennam de Principijs scientiae sp culatiuae a nobis hic dicta sunt, ut specimen no speculationis, & certitudinis eius in Philo-

Λ a sophicis

13쪽

s ' Phn AMBV2Α - sopi is appareat: quibus nostram Moralem a superextruimus , & per Fidem adiunctam petii

Itaque qui Deum,& seipsum bene nouit, omnem scientiam speculativam habet , quam antiqui Philoisphi definierunt Rerum diuinar Mahumanarumque scientiam,

s. III. Disserentia Philasi is a Theologia. E M autem haec disserentia inter Philosophia

& Theologiam,quod illa procedat ex Idea quae nobis inest, haec autem ex Idea , quae Deo inest, & propter reuelationem creditur a nobis ipsi inesse: v. g. qui philosophice tractat de Deo, loquitur secundum Ideam Dei velut Entis summe Persecti sibi innatam : qui vero Theologice tractat de Deo, loquitur secundum Ideam aeter nam ipsimet Deo inexisteatem, quam eredit illi inesse propter reuelationem,quam ab ipso accepit mediante testimonio Eeclesiae: unde Seientia Philosophica est scieruia homini propria, & scientia Theologiea est scientia Deo propria, sed per Fidem homini communicata. s. IV.

14쪽

AD SCIENT IAM MORALEM. 7

Principia Scientia moralis. Duo utique sunt Principia stientiae moralis practicae, Amor Dei, & Amor sui ordinatus . Amor Dei, quia homo non solum factus est ad imaginem Dei, ut illum cognostat,sed e tiam ad similitudinem, ut illum amet, & illi vevltimo fini inhaereat. Amor sui ordinatus,vi Omnia propter se a Deo secta primum in se referat , deinde seipsum cum omnibus sivis vltimate

in Deum. Nec est necesse ponere tertium principium.scilicet amorem reliquarum creaturarum ordinatum:quia in Amore Dei continetur amor Creaturarum, quae propinquius accedunt Deo, quam homo, stilicet Angelorum :& in Amore sui continetur amor creaturarum homini simi-ium, & homine inseriorum.

CONCLUSIO.

Itaque qui Deum, & seipsum ordinate amat, omnem stientiam moralem practicam habet , quam antiqui vocaverunt Amorem Sapientiae, seu stientiam amorosam , vel amorem stientificum rerum diuinarum,humanarumqu*.

15쪽

S. V. Disserotia Scientia moralis naturatis, ct supernaturalis.

E Si autem haec differentia inter scientia

moralem naturalem, & supernaturalem, , quod naturalem vocemus illam, quae ex Parte obiecti non excedit ideas nobis innatas, secundum quas videmus Deum tamquam Auctorem naturae supra omnia amandum, & nos ad eius

imaginem & similitudinem ab ipso factos, propter ipsiim amandos,utpote participantes illam is imaginem & similitudinem ad manifestationem

summae perfectionis eius; moralem vero supernaturalem vocemus quae ex parte obiecti excedit ideas nobis innatas, & regitur per fidem a Deo nobis infusam, qua credimus in Deo,& in ndbis illa esse amanda,quae natura nostra, praesertim corrupta,per se nec amanda intelligiti Ec amare omnino respuit,ut patebit infra.

s. vu

16쪽

De triplici statu hominis, scilicet natum integrae , corruptae, & per Christum reparatae.

De Patu natura integr-

PEr statum naturae integrae intelligo primam hominis conditionem,quam a Deo in sui Acreatione accepit,vocaturque Rectitudo hominis;quae in eo consistebat;vt mens eius esset perfectissimὰ Deo inita, Natura: diuinqconsors, - cia,& amica;potentiae mentis stilicet intellectus& voluntas persectissime essent subieeta Intellectui & voluntati diuinae,corpus hominis secundum naturam suam,& omnes potentias siuas mbi intrinsecas,nec non omnia corpora exteriola hominis corpori & menti sine ulla lucta, sed ad nutum subessent.Verbo,inter hqc omnia optima γforet concordia,pax,tranquillitas;& hic beatitudo naturaIis.In hoc statu erat ordinataeimus Amor & Dei,& Sui naturalis & seperuaturalisi v- terque libero arbitrio subiectus ita ut in utroque potuisset perstuerare usque in finem , si voluisset,& utriusque amoris ordinem peruertere , & in- uertere,cum voluisset: sicut reuera inuertit, de peruertit;atque sic Deum,ac seipsum inordinata amare incepit. s. V II.

17쪽

De natu natura corrupta.

P Ex statum naturae corruptae intelligo illam

hominis conditionem, in quam per peccatum deuenit;vocaturque corruptio, inordinatio,& peruersitas naturae humanae, in eo sita, quod mens hominis sit separata a Deo,& a consortio, societate,nec non amicitia Naturae diuinae, potentiae mentis humanae,scilicet intellectus & voluntas sint subtractae directioni & motioni Intellectus & voluntatis diuinaedile quide per ignorantiam obscuratus, obtenebratus, & excoecatus id est diuino lumine priuatus,& etiam in lumine naturali Iesus;ista per malitiam obdurata &indurata: corpus autem hominis repletum omni concupiscentia carnali, quae facit eius mente corporascere & brutescere;nec non omnia corpora externa bella undique homini parent ac moueant:verbo dicamunter haec omnia discordia Guna existat: ita ut iuxta Sanctos Patres homo sed dii omnia sit in deteriora mutatus, spoliatus nemp8 gratuitis donis iustitiae originalis,& insuper vulneratus in naturalibus,in PQ nam peccati originalis.

In hoc statu Amor & Dei, & sui non potest non esse inordinatus, cum insi num , quod est Corpus,dominetur medio,quod est meas huma

18쪽

. λb SCIENTIAM MONIALEM. iitia,& hac per superbiam velit dominari summo quod est Deus ordo igitur amoris in hoc stani

est inuersus,& in uaturam corruptam verens,quae non magis a se potest suam corruptionem au serve,aut ordinem amoris restituere,quam stipsam de nouo creare Superbus enim non genorat humilem,non plus quam superbia humilitatem,aut tenebrae lucem producant. Quia tamen hic status hominis fuit homini voluntarius, timanet illi voluntarius, qua su non est pςt Christum reparatus;ideo omnis amor volunt rius in hoc statu, secluso scilicet Saluatore, ut plurimum est malus, & peccaminosius: nec illum .

excusat a veccato ignorantia, si est vincibili. quia eum sit poena peccati,non tollit ab illo de'

ordinationem,quam auget malitia,& quam non minuit, sed prouocat & promouet concupiscen tia . Defectus tamen libertatis , qui facit a' morem suum esse involuntarium, excusat eur a peccato & prouenit ex desectu cognitionis i tellectus,qui est regula voluntatis;& hic desectutex incapacitate mentis redeundi ad seipsam; oc - ἴ-itas ex aliquo impedimento corpφ' amram corpori,corporeis

arionibus; per quas ita abstrahitur, ue ipsa, ut seipsam misera captiui eripere,aut dirigerationis, in amenti-

contingit; cuius miseriae causa ex principiis Physicis natur u corrus per

que ima

19쪽

per pectatum repeti debet.

'S. VIII.

De Ram naturae per Chri m reparata.

PEr statum naturae per Christum reparatae, intelligo illam hominis conditionem, qua acquirit per fidem in Christum mediatorem Dei & hominumn per baptismum Christi; vocaturque renascentia & renouatio,quae in eo sita est,ut mens hominis secundum naturam ctam fiat denuo particepS,consors,socia amica Na- tutae diuinari, ita ut nihil sie damnationis iis , qui sint in Christo Iesu,qui non secundum carnem ambulant,ut ait Apostolus.Non tamen virtute, istius renascentiae & renouationis istius depellia, tur ignorantia ab intelle flumalitia a voluntate, concupiscentia ex membris; sed relinquuntur istae poenae usque ad agonem,paulatim minuendae & depellendae per exteriorem auditum d ctrinae christi, nec non gratia eius denu interius illuminantem ,& ingentem unctione Charit iis,quae diffunditur in cordibus nostris per Spiriatum Sanctu na,qui datus est nobis. Hic itaque status medius est inter statum naturae integrae ,& inter flatum naturae corruptae; quia de utroque participat. De primo quide a participat renouationem secundum interiorem

hominem,qui secuudum Deum creatus est, id

Diuitiasti Goosis

20쪽

AD SCIENTIAM MORALEM. est secundum ipsam animam, seu intimam animae essentiam NMurae diuinae unitam. De secundo vero participat corruptionem secundum emteriorem hominem,qui complectitur omnes ani. mae & corporis vires,stu putentias ta tamen ut

etiam secundum has paulatim ad perfectionem adducatur in iis, qui Grati Christi Medicinali,& Victoriosa sanamur &adiuuantur , postquλm mortis eius beneficium in renouatione se a per fidem,& hamisinum sortiti sunt.Quod ultimum addo;quia licet Christus pro omnibus hominibus mortuus sit, non omnes tameta Bruuntur mortis eius beneficium i quia non omnes fidem Christi,aut baiptismum accipiunt,& hi proinde non sanantur, nec adiuuantur,ut perficiantur, eo. quod fundamentum perstetion is non habeant

Multi etiam sunt,qui fidemChristi per baptitasi

ac Perunt, qui tamen venieupes. ad usum rationis non audiunt Christi dotarinam, cui credarit vel non accipiunt spiritum 7Sanctum, ut credant,&ita , qnibus pri num beneficium Dei misericordia est datum , secundum eiusdem Dei iudicio est negatum .: - .

Qui autem in hoc statu spiritu Dei aguntur, . illi sent Filii Dei, nec charitas diffusa in cordibus ipsiorum est subiecta Iibero illorum arbitrio, sed praedominans, non solum dans adiutorium, quo perseuerare possint,si velint, sed quo velint,& inuictissime velint, & quo fiat ut reuera perseuerent usque in finem,& salui sint ; in quo con

SEARCH

MENU NAVIGATION