Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1a Ρ R R A M B V L A . sit disserentia Gratiae huius status, a Gratia primi status, quae tantum dabat posse perseuera-κ re,non autem velle, sicque erat subiecta libera arbitrio. Non poterat tamen homo perseuerare sine hac,sicut nec iam potest sine illa. . Qui vero non aguntur spiritu Dei, sed stritu proprio licet renouati fuerint perfidem N baptismum Christi,non proprid pertinent ad hunc hatum sed ad secundum; quia huius corruptionem sequuntur, ambulantes secundum carnem. per amorem inordinatum: sicut e contra qui pertinent ad hunc statum, suam renouationem sequuntur, ambulantes secundum spiritum per amorem ordinatum

g. I X Onelusio trium moralium , Adamitica Corruptae , & Christianae, ex tribus illis statibuS ... Moralis adamisi

. . . . a - . .

E X eonditione prima hominis sequitur L

quod ipse omnia sciuerit,quae pertinebant ad eius ossicium,& statum, ut scilicet opera tu ι& custodiret Paradisum voluptatis, In quo, P suerat illum Dominus, postquam ad imaginem, O similitudinem suam illam secerat. Noverat

ergo

22쪽

AD SCIENTIAM MORALEM. Is

ergo homo in illo statu omnes regulas bono

rum morum ordinatas ad finem eius natura lem , qui erat Deum super omneS naturas. amare, tanquam omnium naturarum Auctorem,omnia in Deum referre tanqRam omnium finem. Noverat proindὀ hoc magnum manda tum a Diliges Dominum Deum tuum eη toto corde tuo,&c. Nouerat,&hoc secundum mandatum .

simile primo: Diliges proximum reum sicut res

sum. Νouerat totum Decalogum secundum omnem sensum naturaliter obligatorium, uti,&omnium aliorum Praeceptorum ad Decalogum reducibiIium intellectum habebat. Noverat voluntatem Dei sui in omnibus ad se spectautibus: nec omnium illorum notitia in illo statu felici, omnis mistriae experti, ulla obliuione poterat ob- Iiterari, aut ulla distractione,vel inaduertentia inuoInntaria impediri. Nullam in libero arbitrio difficultatem patiebatur, qua retardaretur ab amore Dei, & sivi ordinato ; nullam in vilis . potentiis infirmitatem patiebatur, vel habebat, qua sisteretur ab impletione dictorum Praeceptorum : nulla proinde ex parte inteIlectus probabilitate , nulla ex parte voIuntatis praua disipositione, nullis ex parte corporis illecebris ad male iudicandum,vel eligendum laborabat; nec ulli conscientiae dubiae, vel erroneae , aut scrupulosae obnoxius erat. In idea Dei, & in idea sui omnes silentias naturales habebat, te in amore Dei, & in amore sui ordinato omnes virtutes,

, fita . qui

. i. et Ciuitiasti Goosis

23쪽

16 P R π A in B V L A quia iuxta Aug . Virtus est ordo amoris, qui iis illo statu erat ordinatissimus. Nee hoe Blum, sed nouerat etiam omnes regulas bonorum morum in ordine ad finem suti supernaturalem, qui erat Deum amare,ut auctorem gratiae per fidem eorum , quae se perabant eius captum naturalem , per spem eadem obtinendi,per charitatem cum summa facilitate , ω voluptate ad illa tendendi, currendi, & perueniendi. Captiuabat igitur libentissid suum intellectum finitum,ut crederet infinitae Dei veracitati,suam voluntatem & potestatem,ut inniteretur soli omnipotentissimae bonitati Dei, suum, omnem amorem naturalem,' ut amore Dei s

pernaturali impleretur: sed captiuabat quousq; volebat,habens in manu consilii sivi vel perseu rare in siimma illa talicitate, vel eam deserere. Haec erat moralis primi status,quam dixi Adamiticam; quia Adamo, seu primo parenti seis fuit propria,utpote in eius solius libero arbitrici posita,ve illam seruando se cum tota posteritate

saluaret, si vellet, vel eam violando, se cum tot aposteritate damnaret,si vellet. x

Moralis corrupta.

Ε X conditione secunda hominis sequitur, a quod subtracto Iustitiae originalis dono;

24쪽

homo suae naturae relictus sit,ac proinde quod careat fide, spe,& charitate, omnibusque virtutibus stipernaturalibus proportionatis, ut Deum cognoscat, ut in Deo confidat, ut Deum amet,ut ad Deum perueniat tanquam ad finem suurr sit pernaturalem.& per cola sequens,quod nullum actum vita aeterna dignum seu meritorium, imone'quidem ad illum dispositiuum producere

possit,non magis quam coecus elicere vilionem lucis,aut Diabolus amare Deum. Sequitur etiam,

quod propter vulnera ignorantiae, malitiae,& cΟ-cii piscentis naturs inflicta, non possit cognoscere totum bonum sibi connaturale nec illud a mare sicut oportet,ideoque quod circa regulas bonorum morum sit multis erroribus obnoxius

deiectu cognitionis,&eo pluribus,quo per Pec Cata peccatis addita, intellectiis eius est magis obscurams; quod ex malitia sua sit natus pluri' ma peccata perpetrare; quod in omne genus brutatis sensitialitatis sit natus a concupiscentia irrefrienata impelli ; quod restantis tibi cognitionis nullum facere possit salutarem usum, Pro epter malitiam superbiae, quae facit, ut sibi ipsi tanquam ultinao fini inhaereat,& Dei cognitio nem, ipsumque Deum,quantum in se est, ad si reserat, quod nullum motum peccaminosum sis lubriter vincere possit , quia a quo qui, supera tus est , eius & seruus ejh, vi Scriptura dicit 3 Ω- Peratus est autem homo a peccato , & pecca tore Diabolo , de sic utriusque sernus est B unde

25쪽

unde licet homo corruptus possit vitare quodlibet peccatum in particulari, nequit tamen euitare peccatum in generali; quia deserendo iustitiam, in qua conditus est per rectitudinem amoris, coniecit se in necessitatem peccandi moralem per amoris peruersitatem. Multa proindi ex parte intellectus probabilitate,magna ex parte voluntatis ad male iudicandum,& eligendum propensione laborat: in numeris dubiis, erroribus, scrupulis est obnoxius et prima scientiae speculatiuae principia, quae sunt idea Dei,& idea sui non nisi confusissime intuetur; nec proinde discernit inter Deum,& creaturam,inter se,& brutum, nisi exuere praeiudicia infantiae toto animi conatu satagat, & vias ad hoc accommodatas diuina ordinante prouidemia nanciscatuta Ita sibi inhaeret per amorem sivi,quia illum amorem amori Dei ab initio praetulit,ut per vires naturae suae ad sincerum Dei amorem redire nequeat,&ita magis adhuc corruptus est in voluntate, qua

sola malus factus est, quam in intellectu, cuius occasione superbiit:& hinc est quod Sancti Patres nos doceant maiorem esse captiuitatem Babylonicam, quae significat captiuitatem voluntatis per malitiam, quam captiuitatem AEgyptiacam, quae significat captiuitatem intellectus per ignorantiam. Sed quia idem diabolus, qui peccat ab initio,& cuius inuidia& astutia induinis est homo in peccatum, nititur illum in hoc statu detinere,persuadet illi primo, quod sic a Dpo

26쪽

conditus sit, & Consequenter peccatum originale inuentum cile hominum mentitur diabolus & per consequens quod homo sequendo ductum naturae suae bene agat,& bene vivat, & haece It moralis pagana: secundo, quod sum ciat ad literam seruare I egem Dei scriptam, etiam solo intuitu proemii temporalis,&haec est moralis Iudaica . Tertio persuadet homini sapientiam terrenam & animalem stib specie doctrrnae caelestis,qua scilicet vult conciliare suas cupiditates cum Lege Dei, &cum impediat hominem diligere Legem, consequenter impedit illum impleri a Lege , contra quam facit ipsum insidiose agere,&in ea scandalizari, declinans cor eius in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Et si ex Iucula menti relicta adhuc consicientia remordeat, persuadet illi per aliquam probabilitatem Omnem securitatem it, conscientia: quo principio munitus reuoluit omnes Casu illas,& conssilit quoscumque,ut tandem inueniat aliquem, qui ad eiuς placitum respondeat, cui non deerit dicenti Domino, Iuxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas Prophetae erit. De hac Morali agemus ex opposito illius,quae sequitur.

27쪽

g. XI.

Moratis Christiana.

EX tertia hominis conditione sequitur,quod

homo regeneratus, renatus , renouatus in

Christo per fidem & baptisinum, recuperauerit virtutes omnes, quae sundantur in radice charitatis,quae est amor in omni materia virtutum Ordinatus ; atque ita, quod secundum interiorem hominem sit non tantum Dei amicus, quia per eius Spiritum Sanctum toti Trinitati est unitus& astbciatus: sed etiam quod sit natus Deum cognoscere, in Deo ponere spem sitam , Deum ex toto corde diligere, & omnia in illum ut finem sivum supernaturalem referre. Sequitur etiam quod baptigatus iam ratione utens, & se- ipsium dirigere incipiens , si illustrante diuini luminis radio dissipentur tenebrae intellectus eius,si oleo diuini amoris cordi pius assus' emolliatur duritia ipsius;si dulcedine & siuauita- re silperna concupistentiae eius illecebra vineatur, praeeunte per praedicationem doctrina Christi;non solum sit cogniturus totum bonum sibi connaturale, & naturam suam superexcedens, praesiertim Deum totius boni Auctorem,& Christum Mediatorem, sed amaturus sicut oportet, atque in Evangelio,Sanctorumque Patrum doctrina inuenturus omnes recte agendae vitae re

28쪽

AD SCIENT IAM MORALEM. 2Igulas,&crescentibus praed ictis, magis & magis in illis prosecturus, peccata ignorantiae , & malitiae , saltem mortalia, euitaturus, prauamque concupiscentiam, viriliter resistendo juperaturus& seruus Christi futurus, quia per eius gratiamst pe ratus; &sic filius Dei factus, quia spiritu Dei actus,per quem omne datum optimum,& omne donum perfectum de sursum existens descendit

E Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio οῦ volumiarie enim ge- . nuit nos verbo veritatis non probabilitatis ut θ mtis initium aliquod creatura eius, ut ait IacOhus. Et licet , homo sic illustratus,emollitus , &tractus emcaci Christi gratia, non ita simul &semel, totaliter illuminetur, quin aliquae adhus tenebrae remaneant tu eius intellectu, quae specu- Iatiuam probabilitatem causare possint:nec ilia, determinet up ad recte iudicandum , & eligen' duin, quin reliquiae malitiae , & concupiscentiae ipsum inclinent, & alliciant in errorem , & peccatum; tamen ex probabilitate speculativa non deducitur ad practicam,nisi petito a Deo lumine, di si res,& tempus patiuntur)habito recuri ad alia quae Deus instituit, ignorantiae remedia,

ipsam veritatem attingat: atque adeo manens se in per ii in oratus,nunquam fit scrupialosias, nisi aliquo dictorum remediorum praetermisso negligenter , iudicium aut electionem precipitatierit, priusquam attingeret Veritatem, qua non

agnita, is, qui spiritu Dei agitur, ne quidem in

29쪽

usu speculationis ΤΚdicium prosere', sed illud suspendirannmex Idea Dei, & idea sui illam clare & disti viridi emerit. Est igitur omnis verus Chiisti discipuliis sta. veritati tanquam unicae

regulae sue amore affixus, ut ab ea. .non declinet

neque ad dexteram', neque ad sinistram: quia nouit illam consistere in indivisibili, id est non habere plus vel minus; & ideo reiicit omnino Paginam Iudaicam, & Moralem Laxiorem , eum falsissimo suo praetextu, qui Christum euacuat, si verum est, quod ipse verbum aeternum existensi& Caro factum, verbi sui genuinum sensum mundo non dederit, & Lux mundi mundum non illuminauerit ; cum in sacris literis de vera doctrina morum siumcienter instruamur, ut patebit in sequenti methodo : in qua primo ostenditur moralis naturalis restituta per Christum, & deinde supernaturalis.

30쪽

MOR ALIS TUTIORIS

Bo bina fana est , quae est Reundum Euangelium Gloriae Beati Dei. I. ram. I.

Nemo potest duobus Dominis seruire. Masth.6.

VM igitur bonos,vel malos mores no faciant nisi duo Amores, unus Dei,& sui ordinatus; alter Dei,vel sui inordinatus; restat, ut in hac Morali Tutiore de Amore omdinato agamus , & deinde in opposita morali laxiore de Amore inordinato . g. II.

Ordo Amoris ex pane obis

D liges Dominum Deum tuu ex into corde tuo. Matth.22.

ΡRO certo renendum est , quod Amor iniscipiat a Deo,tanquam Primo omnium rerum Principio, &Vltimo earundem Fine; &B A quod

SEARCH

MENU NAVIGATION