Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore; item Gabrielis Altilii et Honorati Fascitelli carmina quae exstant

발행: 1731년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

S AN NAZARII

ctor, qui a Ioanna Regina adoptatus suerat, vir bellica laude

maxime praestans, pacisque artibus ornatissimus, mortem obiturus, Ferdinando fiIio ex nobili concubina suscepto regnum tradidit. Tum & stellae crinitae, quas Graeci cometas appellant,& prodigia multa in caelo visa; quae tamquam futurarum signa calamitatum vulgi animos perterrebant. Bellorum deinde motus tota Italia excitati sunt: quibus privatorum bona direpta, liberi homines in servitutem abducti, exercitus saepe in gni occidione occisi. Multa praeterea oppida terraemotibus co ruere, florentissimisque urbibus pestilentiae vi solitudo & vast,tas illata est. SANNAZAR ius igitur pessimis auspiciis vitameXorsus, quum per aetatem nondum ipse sibi prospicere posset, patrem amisit; matrique in tutelam traditus una cum fratre natu minore, fortunae iniquitatem experiri coepit. Mater ejus, virilis animi femina, quum se in tantas rei familiaris angustias adductam videret, neque haberet, unde sibi suaeque familiae sumtus liberales suppeditarentur , maxime pro urbis Neapolis opulentia & dignitate, extrema filiorum pueritia in Picentinos concessit, Nuceriaeque riganorum domicilio collocato, ibi parce admodum continenterque vivebat. Eo in oppido IACOBus, ut erat eximio ingenio, & ad colendam poesim aptissimo , librum illum suum vernaculo sermone fertur inchoasse, quem pastorum lusibus amoribusque resertun ARCADIAM inscripsit. Antequam vero Neapoli excederet, Iuniani Maji, celebris eo tempore ludimagistri, domum frequentaverat, a quo Latinis Graecisque literis diligenter imbutus est. Is porro quanto in honore semper fuerit apud gratum memoremque beneficii discipulum , SANNA EARII carmina passim declarant, in quibus Majus doctissimis hominibus annumeratur,& ob singularem prudentiam, rerumque usum, miris laudibus in casum tollitur. Dolebat sane optimo praeceptori, summam vim ingenii, qualem scilicet in puero perspexerat, situ veluti quodam ac paedore obsolescere, neque in principum virorum conspectu, pulcherrimaeque urbis luce politam esse; ici circo M A sΕ LL ag l auctor fuit, ne tam egregiae indolis filium in abdito diutius manere pateretur; sed Potius, copiolis m

t auctor 'it , ne pateretur HKc loquendi ratio minus Latinaiit oportet, si Paullo Manutio Rusculi rς Velimus, qui Comment. in Epist.

r. lib. I.

22쪽

VIT A. ix

mnibus quae illi reliquae essent, contractis , IACORUM Neapoli ingenue liberaliterque educandum curaret. Brevi enim sore aiebat, ut sumtus in ea re facti, amplioribus longe commodis, quae plerumque studiosorum adolescentium industriam consequi solent, abunde compensarentur. Paruit fideli consilio materfamilias, & primo quoque tempore cum liberis Neapolim venit. Florebat ea tempestiue in celeberrima urbe Ioannes Pontanus, vir disciplinis omnibus, & praecipue illis quibus

juvenum animi ad humanitatem insormantur, praeter ceteros excultus atque expolitus. Ad hujus domum , tamquam ad ce

iistimum Musarum & Sapientiae templum, flos nobilitatis juventutis Neapolitanae undique confluebat: & cuicumque adolescenti bona de ingenio suo spes esset, is neminem alium,nili Pontanum , studiorum suorum hortatorem quaerebat . Quapropter non desuerunt, qui Pontani Academiam sic enim ipse lectissimorum ingeniorum concilium illud coetumque

appellabat 9 equi Trojani simillimam fuisse dicerent; ex qua

scilicet non quidem belli duces, urbiumque eX pugnatoreS, at egregii poetae, summique oratores plurimi in apertum prodierint. Consuetudo autem erat, ut quicumque bonarum artium cupiditate inflammatus ad maximum virum se applicuisset, novum sibi nomen imponeret, ex antiquitate depromtum.

Putabant etenim , ejusmodi nomina & plus dignitatis in se

continere , & blandius quodammodo jucundiusque in aures influere posse. Quo tamen facto nonnulli censoriae gravitatis hoc mi r. lib. I. M. Tullii Ciceronis, pag. 5. ita scriptum reliquit: Addo ilitid,

auctorem Lei , non qui fortatur no quid fiat , sed qui hortatur ut far . Iraque auctor , Ur dili uasor Cicero opponit: eare qua eiusdem , argue etiam aliartim exempla ad affirmarionem semper , numquam ad negationem speerant. Quae ta

men regula maxime luculento Bruti ad Ciceronem exemplo falsa esse deprehenditur , qui Epist. x s. lib. Epist. Ciceronis ad Brutum , hoc pacto scri-vit: Nam illi Antistio i ita sentienti de republica magnopere AUCTOR fui titi ἀfrret rempus per tionis sua . Ipsique M. Tullio Epist. 27. l. I i. ad FamiI. Matius dicitur Noti sustipiendi belli eisilis gravissimus Auc To . t novum sibi nomen imponeret Etiam Ludovicum Ariostum hic mos nominis mutandi adversarium habuit in sexta Satyrarum ad Petrum Bembum:

23쪽

κ SANNAZARII

mines vehementer offensi sunt; quibus nimirum Christiana laedi pietas, & majorum instituta convelli videbantur, si, nominibus quae sanctissimorum virorum olim suissent, penitus a

jectis, in eorum locum alia supponerentur, quae profanarum gentium memoriam renovarent. Sed pleraeque res in hominum vita, quae neque summam honestatem, neque rursus insignem turpitudinem adjunctam habent, perinde sunt ut a Cipiuntur; nec quidquam adhuc in eo genere vel a sapientissimis excogitari potuit ita elegans atque perfectum, ut nullos omnino repreheniores invenerit. Pontanus igitur, quo reliquos exemplo excitaret, Iovianus appellari voluit: SAMMAE R i u M vero jam pridem in familiaritatem receptum, AC TtuM SYNCERuM ex eo nominavit, quod ille princeps ex Latinis

bucolico poemate piscatores de amoribus suis in arita colloquentes induxisset, & quod sine fuco & fallaciis vitam ageret, nec aliud clausum in pectore, aliud in lingua promtum haberet; amaretque puram & simplicem dicendi sormam, in qua scilicet ipsius ingenium dc mores apertissime elucebant. Quae

vero argumenta impulerint Paullum Iovium, ut monumentis traderet literarum , a SANNAZARIO avitum genti litiumque nomen repudiatum suisse, equidem ignorare me fateor. Nam tametsi IACOBus, ubi conventus amicorum iisdem studiis gaudentium, aut festiva aliqua scriptio hilaritatem & jocos postulare videbatur, illo altero nomine saepius uteretur, non tamen ad eas ineptias umquam descendit, ut proprium clarissimae si miliae vocabulum aspernaretur. immo vero, id sibi magno o namento esse, & apud posteros sore, existimans, optimis ver-libus commemorare ac celebrare non destitit. Quum igitur ad eximiam ingenii suavitatem eas artes adjunxisset adolescens quae duros etiam & agrestes homines mollire ac mitigare consueverunt, incidit in amorem formosissimae puellae, nobili genere ortae, quam 'Carinosinam Bonifaciam appellabant. SANNAZARii autem, & it Bonifacii, quod eiusdem vicinitatis essenti

t Carmosinam Bombaciam ὶ Ipse vero SANNA E A amys, aliique ejus tem' poris metae Harmosenen vocant .

it Eoni eii J Memorabile , & rarum est quod scribit Ludovicus Dul- eius in Epistola ad Ioannem Bernardinum Bonifacium . qua ei mittit Ludovici Paleatis, Julii Camilli, Molsae , di aliorum illustrium Poetarum

24쪽

sent, in idem quoque concilium Portae Novae adscripti erant. Huiusmodi concilia Neapolitani sedes vocant. quum enim prinpter urbis magnitudinem cives nobiles domiciliis inter se distantes, vix unum in locum convenire possent, de republica constillaturi, urbs in quinque regiones distributa est, quarum singulis suam veluti curiam esse voluerunt, in qua viri primarii proxima loca incolentes, sententiam dicerent, & suffragia serrent. Ut autem omnis ejusmodi amor anxius & sollicitus est, variasque animis perturbationes asterre soler, SAMMAEA- Rios noctes atque dies miserrime afflictabatur; non enim illi puella mutuam voluntatem tribuebat, sive id pudicitiae cust diendae caussa faceret, sive quod ad formosam pertinere arbitraretur, amatorem saevitia excruciare. In tanta igitur acerbitate postremum illud adolescenti perfugium relinquebatur, plenis querelarum carminibus modo levitatem suam , modo puellae crudelitatem, modo sortunae vim atque imperium a cusare; quod quidem egregie praestitit magno breviorum po matum numero, hac recentiori Italica lingua scriptorum, quae maxime omnium Latino epigrammati respondere existimantur. Aliud etiam genus frequentavit, argutis concinnisque sententiis cum superiore sere conveniens, quod vero ad circuitum Verborum, numerorum varietatem, figurarumque splendorem attinet, longe copiosius. Hoc veteres Graeci ωAν, Itali multis post saeculis cantionem dixere. Utroque genere SANNAEA RIus ita ex Iluit, ut scriptores sere omnes quicumque a

Francisci Petrarchae obitu usque ad sua tempora lyricam Ital rum poesim excoluerant, de gloriae possessione deturbaverit. Non minimum enim deiciverant illa aetate ab elegantia scribendi, contemtisque antiquiorum exemplis, novam quamdam rationem excogitaverant demulcendi aures imperitorum, quae,

corruptis judiciis, longe lateque diffundebatur. Acute quidem rem inveniebant, id quod etiam barbari persaepe faciunt sed

inventam expolire nequaquam poterant, in quo vis Omnis eloquentiae sta est. Sententiae plerumque improbabiles erant, contortae, nimis exquisitae; verba inculta, horrida, ex trivio

fimo fratre tuo DRAGON ET O elegantius , cultius , aut expolirius antiquitas h buit' nonne illuA SANNAE Astii obstupessentis dictum, Palmam sibi AEDO GO Naxo erept m viderit CN.

25쪽

xii SANN AZARII

arrepta; numeri laxi, fluctuantes, dissoluti; tota denique or tio neque nervis colligata, neque articulis distincta, ut rudem inopemque consilii scriptorem facile agnosceres. Magna igitur SAMNAEA Rio laus debetur, quod & quanto in errore homines versarentur, aut unus, aut certe cum paucis animadverterit, & ad veterem penitusque instam opinionem ex eorum animis evellendam summo conatu aggressus fuerit . quae quidem

res ipsi ex sententia successit; paullatim enim sanum ac splendidum orationis genus non juventuti solum, sed etiam iis qui

turpiter aberraverant, vehementer probari coepit. & quod a SYNCERo tamquam primis lineamentis inchoatum, adumbratumque suerat, id postea Petrus Bembus incredibili studio, labore, diligentiaque persecit. Quum haec SANNATAR Ius

meditaretur, matre optima orbatus est; cujus immaturum interitum in ARCADicis lusibus elegantissime deploravit. Ut autem puellae propter quam curis vigiliisque angebatur, si posset, memoriam omnem deponeret, in ultimam Galliam profectus est; quam regionem ARCADIAE nomine ferunt ab eo involutam fuisse. Ibi quum aliquamdiu moratus esset, sentiretque in dies aegritudinem augeri, neque amicae, patriaeque desiderium ferre amplius posset quae amantium inconstantia est magnis itineribus Neapolim rediit. At huic gravi diuturnoque morbo tristiorem medicinam fortuna opposuit; SAMMAZAR Io enim absente, Carmosina, nondum aetate provecta, de Vita migraverat. Qui casus quantum amatori luctum attulerit, satis indicant Ec Lociae Italica, Latinaque lingua conscriptae, quibus Phyllidis mortem desset; sic enim ipsi amores suos obducere ac velare placuit. Quum itaque ejus ingenii fama, quae per omnium sere civium aures pervaserat, in domum Ferdinandi Regis pervenisset, Federicus Regis filius natu minor, juvenis poetarum studiis mirifice deditus, eum ad se cupide a cessitum tectis ac sedibus suis recepit, praecipuaque benevolentia prosecutus, in intimis & familiarissimis semper habuit.

Prae ceteris autem poeseos generibus, regium adolescentem spectacula illa capiebant quae veteres mimos quodammodo salibus & jocis exprimerent . quapropter SANNATARI Us, ut erat ingenio ad excogitandum promtissimo, novis lepidisque fabulis fingendis docendisque, ei quotidie gratior acceptiorque sebat. Proavorum temporibus adhuc in manibus erat libellus

26쪽

VIT A. xiii

quidam a SYNCERO exaratus, facetiarum ac sestivitatis plenissimus, quem vulgus Neapolitanum, ' GUIOMERuM appellabat . in eo scilicet collecta erant rudia & obsoleta verba, atagulae item brevesque sententiae, quae olim populari sermone jactabantur. his auctor multa ridicula addiderat de suo, ut qui opus legissent, ab ingenioso doctoque homine prosectum, haud temere suspicari possent. Iisdem artibus & ossiciis paullatim effecit, ut ipsum Isabella de Ballio, quae cum Federi

nupta erat, & Constantia ex Havatorum gente mulier ornatissima, bonarumque artium supra muliebrem imbecillitatem studiosa, plurimum diligerent atque admirarentur. Haec quum Federim, germano Isabellae fratri, in matrimonium data eL

set, quo die Pyrrhi Ducis Altamurani, soceri sui, domum introivit, totum nuptiarum apparatum a SANNATARIO Optima

ratione dispositum descriptumque invenit. ob eamdem ingenii praestantiam, Ferdinando Regi, & Alsonso Calabriae Duci, ad quem regni haereditas pertinebat, familiaris factus est. Hunc porro imperatoria laude florentem, bello Etrusco secutus, in ejus exercitu militavit. Comitem etiam illi se praebuit ad Hydruntum recipiendum, fugandosque Turcas, qui oppidum illud suis praesidiis occupaverant. Μοχ quum Ferdinandus pro Hercule Ferrariensii Duce, socer nimirum pro genero, contra Sixtum Pontificem , ejusque foederatos arma cepisset, idem Alsonsus ad Nomenti, Tiburisque expugnationem S A NAZAR Iu M secum duxit; tametsi prope Lanuvium proelio superatus, de gloria, quam maximis rebus gestis adeptus fuerat, nonnihil amisisse visus est. Si quid autem poetae sub ipsis pellibus otii relinquebatur, id totum in scribendis epigrammatis consumebat; ex quibus unum praecipue celebratur, quo Ladi Llai, Regis sortissimi, & deSYNCER I majoribus optime meriti, facinora complexus est. Ita, quod mirabile omnino videri debet, bellicam laudem cum literarum studiis conjunxit; quum plerumque contingat, inscitia milites, ignavia literatos homines laborare. Consecuta sunt deinde ejusmodi tempora, quae florentissimam Aragoniorum familiam in extremum discrimen saepius adducerent, regnoque tandem spoliatam, erasiliis s

i Gliomerum ὶ Latine glomeriam. Hunc libellum exstare manuscriptum Neapoli vir Illustrissimis & Reverendissimus Ilistus Fontaninus literis silis amicissitnis mihi significavit. Perrvi Miamineius .

27쪽

S AN NAZARII

iis, continuisque regum suneribus penitus perderent atque' delerent. Carolus enim Ludovici F. Galliae Rex, acerrimo ingenio adolescens, & qui totius Italiae dominatum appeteret, induxerat in animum, regnum Neapolitanum Ferdinando eripere, & ad id facinus maximas copias brevi tempore compa raverat. Sed tanta malorum mole impendente, Ferdinandus, exacta jam aetate, mortem obiit. Alsonsus vero, qui in patris locum successerat, quum potentissimi hostis adventum sormidaret, neque in populi principumque civium auxilio spem ullam poneret, quibus nimirum propter crudelitatem invisun se esse intelligebat, pristinae virtutis oblitus, ac λrtunae cuncta permittens, in Siciliam confugit, ibique haud multo post evita excessit. Ferdinandus itaque ejus filius, cujus mores paternis moderatiores erant, regni administratione suscepta , quantum potuit, Gallorum conatibus restitit; quibus quum par esse non potuisset, avitumque imperium amisisset, nequaquam tamen animo fractus, rei felicius gerendae occasionem captabat. Accidit autem peropportune, ut Carolus in Galliam reverteretur; a cujus discessu strenuus adolescens incredibili vim tute, celeritate, prudentia, hostes proelio sudit, remque amissam recuperavit. Sed perturbatum regni statum componere molienti acerba mors intervonit. Ad ridericum igitur, ejus Patruum, Omnis potestas translata est. Existimabant homines,

nec injuria, SANNAZARiu M, qui in Regis clientela semperfuisset, neque in tantis calamitatibus ad florentem hostium sertunam umquam ab eo descivisset, summum locum & dignitatis oc gratiae apud ipsum obtenturum. sed eventus omnium opinionem fefellit. Etenim Federicus Robertum quidem B nisacium, Balthassarem rippamdam,& Antonium Gri senem, viros nobilitate insignes, quibus familiariter utebatur, donis oppidorum ac vectigalium locupletavit, SANNATARIo autem pensionem tantummodo Iargitus est, qua illi sexdecim millia ΗΔ quotannis ex aerario solverentur, rus item suburbanum, in Paustypi montis latere situm, cui Mergilline nomen est. Ob amoenitatem magis, pulcherrimumque Tyrrheni maris prospectum, quam ob fructuum ubertatem, a superioribus regibus in pretio habitum. AEgre admodum tulit I ACOBus, officiorum suorum, diuturnique servitii tam exiguam sibi mercedem tributam, seque illis posthabitum quos ipse fide benev

28쪽

VIT A. XU

sentiaque adversus dominum c ut quidem arbitrabatur I aut sinperasset, aut certe adaequasset . nec sibi temperare potuit, quin minus arguto epigrammate muneris tenuitatem Regi exprobraret, agricolam ab eo se factum, non obscure conquestus.

At postea loci deliciis captus, Mergillinem tuam laudibus in

caelum extulit, Regemque ipsum liberalitatis nomine celebra-Vit. otiosam tamen & quietam aetatem sine periculis & laboribus ei diutius agere non licuit; etenim quadriennio post, Ludovicus, qui e Duce Aurelianensi Rex Galliae in locum Caroli creatus fuerat, & Perdinandus Hispaniae Rex, Alexandro Pontifice Maximo suadente, contra Fcdericu in conjurationem secere, ut eum communibus copiis regno pellerent. oppressus itaque hostium viribus Federicus, ac regni possessione spoliatus, in Galliam ad Ludovicum abire maluit, quam apud Ferdinandum exsulare . hunc enim, ob consanguinitatis jura nefarie Violata, vehementer oderat . Eo casu praeciarissimum fidei , constantiaeque exemplum a SANNAZAR Io proditum cit. Nam quum pauci omnino Regem in exsilium 1 ecuti essent, & ex his quoque nonnulli, eo relicto, domum rediissent, ipse ab ejus latere numquam discessit, cumque eo tamdiu fuit, dum ille curis ac maerore confectus, mortem oppeteret. Quodque incredibile multis videri possit , antequam iter ingrederetur,

quum oppidula duo, & portorium, quod sexto ab urbe lapide

collocatum incohe Gaudellum appellabant, vendidisset, quadringenta viginti sestertia ex venditione collecta, libentissime Regi obtulit, vix exigua tantae pecuniae parte ad vitae necessitates sibi reservata . Neque vero exstincti memoriam colere

umquam destitit, sed & in ejus su nere tingentem lacrimarum vim profudit, e qui in eo perdendo operam suam omnem 1ludiumque posuerant, in hostium numero habuit, apertissimoque odio semper prosecutus est. Verisimile autem videtur, Elegiam illam tertii libri, quam ipse tamquam ad Federicui amissam in vulgus edidit, polt Regis mortem conscriptam misi se; in ea enim de ejus exsilio ac sepultura mentio fit. sed se lassis poeta ideo simulatione usiis est, ut scilicet Cajetae vaticinium majorem iis qui legissent, admirationem moveret. Iam omnibus pietatis ossiciis diligentissime persolutis, quum patriae desiderio teneretur, Neapolim rediit, anno post CHRISTUM

ortum et vide Elegiam 2. l. 3. R V. 79.

29쪽

S AN NAZARII

ortum cla lav. Non est autem silentio praetereundum, vetustissimos codices, multisque antea saeculis invisos, a SYNCERO e

Gallia in Italiam fuisse allatos; particulam videlicet Ovidiani poematis de piscibus, Gratii Falisci , & Olympii Nemesiani

carmina de venatione, Rutilii Numatiani Itinerarium; ne non Valerii Martialis , Ausonii, & Solini scripta, iis quae vulgo circumferri solerent, emendatiora. Neapoli porro ut erat insigni morum elegantia, quam ex principum virorum familiaritatibus hauserat Ioannam Reginam praecipue coluit a

que observavit. Quum autem regia in domo assidue versaretur, Cassandrae Marcheliae, ingenio ac forma praecellentis puellae, e comitatu nobilium mulierum quae circum Reginam erant,

amore captus est. Haec sibi Ioannae voluntatem pudoris ac modestiae significatione prae ceteris conciliaverat. Non tamen, ut saepius fit, foedis perturbationibus agitabatur SANNAZAR Ius , aetatem illam jam praetergressus quae maxime libidinum imperio subjecta est, at veterum Platonicorum more, o cultam animi pulchritudinem ex corporis dignitate conjiciens, in ejus potissimum contemplatione meritis oculos defigebat . Igitur omni dictorum factorumque turpitudine procul amota, ea tamium modo puellae praestabat ossicia quae virtuti nihil os.ficere posse viderentur. Nec rivales moleste tulit . quum enim Alsonis Castriota , vir primaria nobilitate, eodem tempore Cassandram amaret, & ut firmius puellae animum sibi ad)ungeret, pollicitus ei esset, se illam uxorem ducturum, ipsumque postea promissi poenituisset; omnes nervos contendit SAN N EA RIus, ut L Eo X. Pontifex Maximus, matrimonium ratum haberet, neque Alsonsum juramento solveret; ususque in eo est auctoritate Petri Bembi, qui tum Pontifici ab epistolis erat. sed quum ob nimiam adversariorum potentiam, optata impetrare non potuisset, iniquiore in LEONEM animo postea fuit. Quemadmodum vero iis iratum se praebuit quorum consilia& mores plurimum a suis distare cognovisset, ita multorum amicitiis floruit qui eodem studio literarum, Veritatis, & constantiae tenebantur. Caros ideo in primis habuit e Neapolitanis civibus, Franciscum Pudericum, acerrimo judicio virum, qui quamquam oculis captus, quid pulchrum, quid rectum esset in scriptis poetarum oratorumque, egregie dijudicare poterat : Lucium Crassum , antiquitatis studiosissimum : Petrum

Coin

30쪽

XUII

VITA .

Compatrem , Hieronymum Carbonem , Thomam Fuscum , Rutilium Zenonem, Ioannem Franciscum, & Marinum CDracciolos, Ioannem Sangrium, Antonium Garionium Allis rum Ducem, Trajanum Cabanilium Trojae ac Μontellae Doeminum, Chariteum, Andream Matthaeum, & Belisarium Α-

quivivos, alterum Hadriae, alterum Neriti norum Ducem; qui omnes elegantioribus Musis mirifice dediti erant: Petrum item Summontium, qui res Neapolitanorum literis mandavit, Alexandrum ab Alexandro, Iurisconsultum , hominem liberalibus doctrinis politissimum, Hieronymum Seripandum Cardinalem, Ferdinandum Havatum, Piscariae Ducem, imperato. remque sortissimum; a quibus contra impense diligebatur, maximique fiebat. Summa etiam illi necessitudo suit cum Ioanne Pardo Hispano, Philosopho praestantissimo, & cum Antonio

Galateo Appulo, qui medicinae operam dabat. Coluit praeterea omnibus ossiciis Ioannem Pierium Valerianum Bellunensem, Iulium Senensem, Michaelem Marullum Byzantinum, Bartholomaeum Scalam Florentinum , Gabrielem Altilium in Lucania natum, Petrum Gravinam Siculum, Elysium Calentium Appulum, Aegidium Viterbiensem, Cardinalem, Ludovicum denique Montalium Syracusanum, viros ingenii laude, vitae innocentia, morumque suavitate spectatissimos. Ex Venetis, Petro Bem , qui tum in literis regnabat, & Marco Antonio Μichaelio, plurimum tribuit. Aldi quoque Manutii, hominis

de politiori antiquitate praeciare meriti, industriam atque eruditionem valde suspexit, cui & ARCADIAM suam tradidit, typis divulgandam. Dilexit & complures alios; quos singulos Gnumerare nimis longum, atque adeo injucundum foret. Quos autem semel in amicitiam recepisset, iis usque ad extremum spiritum inviolatam fidem servavit; neque umquam commisit, ut aut beneficiorum oblitus, aut in dissicultatibus periculisque amicorum lentus ac negligens videri posset. Hanc sane fidelitatis constantiaeque laudem, tamquam ipsius propriam & singularem, Omnes, ne inimicis quidem exceptis, ACTIO STNCERO tribui debere, una voce praedicabant. Erga Iovianum Pontanum, quo studiorum suorum impulsore in juventute usus erat, ita semper animatus fuit, ut erga semetipsum; requamquam illum carminis dignitate, Latinique sermonis elegantia procul dubio superavisset, nihilominus, quoties occasiod obla-Diuiti eo by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION