Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore; item Gabrielis Altilii et Honorati Fascitelli carmina quae exstant

발행: 1731년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

XXviii

Hanno exautorandos persequendosque tradiderit, quἰ ut erat prudentia er in tractandis rebus solertia fingiuari P variis G causis modo bos, modo illos, infra quinquennium bonis, auctor,tate, ct dignitatibus spoliavit; nactusque occinonem suspicionis, quia Iacobus Sannatarius Annichino Morimino rebus novis sim denti, opem ct consilium praestitisse tacebatur , reum a fisci pitrono ad causam tacendam citari procuravit. Iacobus magis ced re tempori, quam se inimici traire messati decrevis; sperabat

enim reginam, tot probris coopertam, durius non regnaturam.

Verum opinis eum fefellit ἰ mortua enim Ioanna , ejus bona ad Umerinos proceres, ct ad Ioannem Antonium Marianum esse Ducem, viros potentio os, translata, ab iis avelli am

42쪽

XXIX

S ANNA LARIO,

EIUSQUE SCRIPTIS

TESTIMONIA.

Paulli Manutii Pragario ad Antonἰum Caνlonem AE sarum Prine emio SANNAZA II Poemata . Hasationum XXIV. I 3 3.

UT est praeclarum, ornatissime Princeps, in arte poetica excellere : si ea cognoscere quibus ad illam laudem perveniatur, maximum quiddam , ac dissicillimum est . fallitur enim, si quis absoluti poetae partes in

eo positas arbitratur , ut, cum metiendi carminis rationem optime perceperit, cum elegantissimarum vocum supellectilem quasi quamdam sbi compararit, addo etiam , cum materiem animo comprehensam Ordine quodam

atque artificio distinxerit, hisce rebus tamquam egregie munitus ad scribendum se conserat. Graviora 1unt quae requiruntur, & cx abditis plurimarum artium , ac doctrinarum sontibus haurienda . Nam cum ejus contalium qui hoc in genere elaborat, vel in primis id spectare debeat, ut v Iuptati versuum utilitate sententiarum admiscenda , nihilo minus lectorem moneat, quam oblectet mouita vero illa plerumque necessaria sint , ut in vitiis summam turpitudinem inesse , in virtutibus summam gloriam , ostendatur: quo modo noe sine philosophiae cognitione prudenter ac perite poterit efficere ' Jam , si res exigat, ut aut de caeli stellarumque ratione , aut de regionum terrestrium ac maritimarum situ dicendum si : certe hos locos non potuerit , nisi qui astrologiam , & geographiam attigerit , commode tractare. Itaque, si quis hujus facultatis studium eo complexus animo est, ut aliquando quae litoris mandare studuerit, ea se speret, veluti pictorem egregium , omnibus artis coloribus illustraturum : is omnium sere disciplinarum scientiam quae ad bene beateque vivendiam pertinent , ne prorsus ignoret, necesse est. Quod si ad alsequendum poetae nomen ubertatem iulam ingenii a natura datam satis esse putat I atque hac una instructus, facile audet canoros illos quidem , rerum tamen inanes versus vel domi pangere , vel in triviis ad populi aures effundere ; statim ab intelligentibus explodetur , neque solum imprudens , aut parum verecuudus , sed etiam Plane stultus , ac temerarius habebitur . Quo minus est mirandum si ut hac arte praestarent, quam paucissimis contigit; cum in omni praeterea tib xalium doctrinarum genere plurimi semper floruerint. Sed egregiorum poetarum multo etiam majorem hac nostra tempestate , quam priscis tempo-xibus, penuriam esse constat: sve quod saeculi felicitas illa fuit ; sive, quod equidem magis existimo, quia non iisdem quibus olim praemiis ad

43쪽

xxx TESTIMONIA.

virtutem nunc homines excitantur. Eorum autem quos in hoc genere pra stantes cognovimus , sine controversia primum locum obtinuit vir eximius, & omni laude cumulatus 1 A co M s S AN M A Z A a iυ set cujus ingenii monumenta non vetustas , non oblivio delebit ulla: ut ex tot rogum triumphis haud paullo clarior, quam ex unius hominis doctrina , atque ingenio , Parthenope sit futura . Hoc autem , Princeps egregie , tui munerissere totum est: qui eum ad summam generis nobilitatem etiam optimarum disciplinarum scientiam adjunxeris , tamen haec per se, nisi accederet studium de posteris bene merendi, quasi minima judicans , quaecumque a doctis viris mandata literis, digna quae inter manus versentur, exiitimas,

in apertum ut reserantur, maximopere contendis. Quo nomine ipsi profecto SANNAΣARII manes tibi non vulgares gratias habent, Cum eos libros quos ille moriens tuae fidei commmdarat, pervulgandos diligentissime curas. Qui vero ingenuarum artium studiis dediti sunt, ii se tibi tantum debere profitentur , quantum persolvi nullo modo possit. itaque a me , qui eodem in aere sum , petere videntur, universorum caussam ut suscipiam, tibique propter hoc officium, quid omnes de te & sentiant, dc loquantur, aliqua ratione significem . Ego, licet ipsa te recte fictorum conscientia contentum esse , nihil praeterea requirere , exploratum habeam; tamen ut corum honestissimo desiderio ne desim , do me libenter in eam partem in quam etiam mea sponte propendebam ; & ad ostendendum non eorum modo animum , sed etiam observantiam & pietatem in te meam , haec ipsa S AMMAZARit Poemata quae nostris typis edenda curasti, nomini tuo dicata ad te mitto. Leges hic omnia quaecumque ab eo Latine scripta nunc exstant. primum autem erit divinum illud quod ipse de Partu Uirginis inscripsit, opusculum: deinde CHRISTI Lamentatio : mox Eclogae quinque , quas tamen decem scripserat; sed e Gallia reversus has tantam quas emisimus, dc fragmentum illud quod post Salices collocavimus, invenit , reliquis aut furto surreptis, aut per incuriam suorum, quibus eas discedens crediderat, amissis . Sequuntur Elegiarum libri tres, Epigrammatum totidem . quae omnia tuo inscripta nomini apparebunt ut ejus benevolentiae quam SAMMAE A aio & vivo & mortuo praestitisti, hunc saltem fructum percipias. Venetiis. M. D. XXXV.

ct aliorum Aldina anni I 33. JAcosi SANNAχ Anii doctrinam, eximi χsque ejus virtutes dc seci semper plurimi, dc quaecumque ab illius pronciscerentur ingenio, digna judicavi , quae cum ab omnibus assidue legerentur , tum perpetu non mediocri cum auctoris laude viverent. Sed , ut dicam quod sentio, videtur mihi vir egregius , & in omni poeticae facultatis laude eminentissimus , in hoc ipse de Partu Uirginis opusculo, non solum voluisse cum antiquitate ipsa contendere, verum etiam se ipseni quodammodo superare. Itaque nos ut tanti viri manibus dignas , ut ita dicam, insertas , dignumque tantis illius meritis honorem exhiberemus, & , quantum fieri posset, per nos vita etiam functus luce ista frueretur: denuo divinum illud opus, quRntum licuit, accurate recognitum excudimus : denuoque illud, lector tramauissime, sub tuo nomine Apparere curavimus. t Gabrie-

44쪽

i' GaDDI Altilius , E sicopus Pol reastrensis , ae II. Priseipis Campani ab Epistolis , Charis eo amico charismo S. D. I Egisti, ut ego arbitror , ' Βρο ανυ ονθων κακαγογιον. en, dum lacessere non desinunt, concitarunt lenitatem illam Suscast I nostri , m-- suetissitriumque animum , scilicet malefacta ut noscerent sua . Et sane quis non Lampos istos Ismenios , ae novos Lucilios abominetur , Oderit , si machetur ' qui , tamquam Appuli aranei e cavis venenatos porrigunt acu leos , summissisque barbatulis quibusdam , ipsi quidem latent , atque dissis mulant,& tamen ita dissimulant, ut noscitari cupiant; laudemque ex tam petulanti, & inepto maledicendi genere improbius aucupentur ac mendicent . Sed sic est , mi Chariteo ,

Naturam expellas furea , ramen ussue reeurrit.

pessima ingenia sese undiquaque suo indicio , quasi mures, ut ille dixit, produnt. Sed captent quam possunt laudem ; modo ne ullam capiant ac potius ridiculi sint. Atqui dixeris, Tantumne Academiae noli rae vacat, ut de his sermo sit ' & , ut olim Plato ad Dionysium , an non satis erat, suo ipsos veneno consei, & alienis bonis invidentes intabescere Timones Nstos ' Recte id quidem ; sed nosti vulgi mores: saepe taciturnitatem in Conscientiam vertunt. Nunc ad Acris M redeo : mitto ad te, quum tantopere emagites , quae ille in hos Cyclopas c sic enim illos appellat ridens nuper responderit ; carmen mehercule exactum, simplex, candidum , quodque non minus priscam illam venustatem elegantiamque , quam optimos & integerrimos auctoris mores , nitidissimamque animi sinceritatem prae se serat. Dii boni , quam recte philosophorum facile princeps Aristotelest qui sordidos poetas ab ingenuis hoc differre putat, quod illi maledicant semper , hi vero & deorum & heroum laudes canant : Rtrue, ut haud Ac TIυM nostrum inter posteriores ponas , vide obsecro , um contumelias retorquet, quam verecunde agiti jam erubescere ipsum carmen dixeris, & invito domino parere . at quum laudat, quam plenus,

quam ' Petrus Ulam inglus in notis ad SAMM A et Alla a Eleg. XI. lib. I. edit. suae pag. hahe Gabitella Altilii Epistolam, paucissimis notam. ει oblivione omnino sepultam, his ve

45쪽

quam laetus, quam teres, atque ut Horatii verbis utar , rotundusi nam,

per deos , quid similius , quid accommodatius dici potuit, quam illud de Corvino nostro , dum novellae arboris surgenti ramulo comparat ' quid quum livori in lixi y nonne & illum deprimit, & a sua ipse modestia non discedit ' siquidem non hausisse , sed noville tantum se Castalias undas as.

firmat . at vero quum perorare vult, quam novae , quam lenes , & iucundae acclamationes , quam etiam appositae & opportunae t modo deos patrios appellando, modo Partheuopen suam contaminari querendo; quae si apte,& suo tempore fiant, scis quantum lucis orationi, & in primis carmini afferre soleant. postremo quum se apud Musas expurgat, veniamque ut dent, si quid offenderit, petit, quis adversariorum improbitatem, imp

dentiamque non explodat s quis vero ingenuitatem , verecundiamque non

amet, & summis in caelum laudibus serat ' Sed quid ego haec ' tu melius ista deprehendes: nihil non absolutum , & quod non ex omnibus suis partibus constet, invenies nisi unum illud fortasse non probabis , in quci illum faeile, & jure coargui patiar tantum enim Attilio tribuit, qua tum sibi ille nec agnoscit, nec postulat. de his hactenus. Tu interim Idiram intende , ut quum plusculum otii fuerit, te canente illa audiamus ;nam si accentus tuus accesserit, ne Musis quidem ipsis pace quidem illarum dixerim invidebimus. Venissem ad te: sed scis in Appuliam cum Principe meo festinanti mihi quam ista , ut ita dicam tumultuaria expeditio gravis sit, togato praesertim , dc prima tirocinii rudimenta Capes senti. Vale, & me clarissimorum collegarum tuorum coetui commenda. vale iterum , ac tertio . Neapoli. pridie Idus Quintilis.

t Ioannes Iovianus Pontanus in AEgidis , pag. I 6s.

PONTANUS. PETRUS SUM MONTIUS. PONT. T AE tatur in caelo, ut arbitror, nunc Altilius, exsultatque inter beatissimos spiritus , quum intellegit in hoc consessis & pie cum CHRISTO agi , & suis piissimis monitis obtemperantes nos esse . Unum credo illi dolet, si dolere eum fas est dicere , quod in tanto conventu ,Αcetii locus sit vacuus , voluntarium ob exsilium dum Federi cum Regem Neaeolim relinquentem , proficiscentemque ad Ludovicum in Galliam , aceepta ab illo fide , benevolentiae tantum gratia sequitur, ac gratitudinis. Sed Altilius consolatione nulla quidem indiget cum diis agens . Quod vero ad nos ipsos attinet, hominis maxime ingeniosi , & docti quis nostrum non angatur absentia ' Verum Musis ipsum comitantibus, ct illi nihil prorsus timendum est , & nobis ipfs desiderio absentis ejus temperandum , in re praesertim voluntaria, & homine generoso digna. Tu quid ad haec , Petre Summonti ' PET. Me vero sollicitat ejus imbecillitas , quum saepicule quidem laboret de stomacho . Sed ipsa sorte peregrinatio , caelique varietas, ac terrarum , robur illi adjunget; quod fore quidem nou dc spe-

Idem Ioannes Iovianus Pontanus tomo t. suoriam operum SANNA et Allaci Inserib It librum de Liberalitate e tomo autem . librum a de Rebus Caelestibus . Praeterea eomo 1. pag. ro4. d Ialogo euidam nomen imposuit Ac Trus. Loquitur etiam SANNAT An tu, sisti Set Mesa a nomine in Pontant Telopa evi titulus Ma . Denique Pontanus mise ad SAM NAEAa auia Hende e syllabum XI. lib. I. di Et togam v. quam Gr1ιm arpellatile.

46쪽

despero. Quod vero ad animum ejus ac consilium spectare potest , vehementer me hortantur versiculi ejus quos discedens ipse in puppi constitutus quasi Nereidibus audientibus, ac locorum Nymphis decantavit ; quorum ipsorum recitationem non temere recreamentum arbitrer quasi quoddam quaestionum haud multo ante ex plicatarum , nec parvum quoque m mentum allaturam absentiae eius desiderio moderando. Sunt autem versi- euli hujusmodi: . -

Parthenope mihi eulta vale , blandus a Siren , lega ret quos in euke rarminum SANNA E ARII, ρ T. 122.

Hos ille abiens , confirmato admodum animo , vultuque quam maxime hilari pronuntiabat: quem nos ut amicum , ut Regem sequentem suum & bonis prosequamur ominibus , di deos illi propitiabiles bene precemur . Ceterum ut a quo tua, Ioviane, Coepit, ad eumdam quoque Altilium mea convertatur oratio, nonne existimas eum bonis illum Geniis , qui pie percolei terque morientibus adesse solent, astitisse morienti nuper Elisio ' &e. Alexander ab Alexandro Genialium Dierum Libro II. Cap. L. Locus ex Propertio , ab Ac Tro SrNC O Neapolitano in convivio familiari commode emendatus.

SAturnalibus quum ego & familiares mei complusculi , sub idem tempus Neapoli conveniremus: quumque a forensibus negotiis seriarum causa aliquando quies seret: ad Ac TruM SYM CERUM , virum ingenii cultu & sacundia singulari, cum quo mihi pervetus consuetudo fuit a puero, nonnumquam ventitabamus: cum e ue vel honestis deambulatiunculis, vel sermonibus lepidissimis , id quoa erat temporis, ad multam saepe diem conserebamus , quotidianoque ejus congressu & assiduo comitatu perfruebamur . Accipiebatque nos homo ille suavitate insigni, plerumque novo Epigrammate , aut Elegia , versibus mundis & graphice factis , multo cum nitore & cultu . nonnumquam festivissimis epulis & laetiore convictu , coenaque non vulgari nec protrita, sed aut veteris cucurbitae se culo cum lactucae thyrso minutim caeso, S acino uvae passae insperso: aut olentibus pomis , anni frigore servatis , di ficu sicca Sinuessana cumrofaceo ex Petrino suo , quae ipse appellabat Petrinia . Velut fuit illa die,

quum mihi & plerisque doct is viris cama exhibita , Sanna gario ex Mihi pia bonae frugis liberto , icitissimo adol centi , quem libertate & gentili cognomento donaverat, liberalibusqtie disciplinis instruxerat , ita ut cuivis ingenuo non impar videretur , demandavit ut Propertii Elegias a se pluribus in locis castigatas, summissim leniterque cantaret . quod quum ille eupide faceret, versusque ad tibiam modulis dulcissimis , scita & ea-nora voce canere inceptaret: nosque & proferentis verba , & concentum , numerosque admodum suaves summa cum voluptate captaremus : & jam millibus modulatis versibus, ventum esset ubi Cynthiam Bajis demora tem , diu ab suisse conqueritur , his verbis :Eequid te mediis cessantem , Cynthia , Bajis , Ωua Meat Herculeis semita litoribus: Et modo Thesproti mirantem subdita regno Proxima Misen s aquora nobilibus '

47쪽

xxxi v TESTIMONIA.

Acrius carminibus pausam fieri jussit, dc ad me conversus: quId tu, inquit, qui orbis stum tam diu legendo perscrutaris, Misenum aut Baiajas eum Thesproti regno commune habere vidisti ' Numquid in mem riam venit, Thesprotium agrum in Epiro juxta Chaones de Acarnanes, aut cscut Herodotus ait in Ambraciis dc Leucadiis proximum longe a C mano abesse ' quid enim isto in loco hic poeta senserit, qui regno Th sproti aequora Miseno proxima subdita esse dixit, quum tanto maris te rarumque reccssu discreta sint, non equidem intelligo. Neque enim Thesprotios in Cumanum venisse, aut in Italiam colonias deduxisse, vel a mis novas sedes conquisisse , umquam , quod meminerim , legi: nisi tu se te , qui meliore memoria es , aliter sentis . Quumque me id arbitrari respondissem , quod plerique studiosi sensere , ut poeta loci confinio , ct quasi commercio ductus , quum ex Chalcide dc Euboea prosecti , multum in ra maris possent ν lateque fines propagassent, illosque Cumanum tenuis. se, dc illuc colonias deduxisse, auctores tradant: squidem Hypocles C maeus , & Megalthenes Chalcidensis , multo emenso mari , huc colonias deduxere, moniti oraculo , quippe quum nullam coloniam sine consilio deorum Graeci transmitterent: vel, ut multi serunt, duce Parthenope Eumeli filia , quae solum Neapolitanum delegit, columbae augurium sequuta ; in cujus rei monumentum , Aeollini 1atuam Neapolitani erexere , C lumba humero insidente, quam ipsa inspicere dc adorare videbatur: Th sprotiumque agrum ab Euboea haud multum distare certum sit, quasi ad hoe alludens Poeta , subdita regno Thesproti aequora Miseno proxima asinfirmarit: scilicet quia ex Chalcide Thesprotis proxima & Cumaeis pros cti , agrum Miseno finitimum , hoc est, ipsas Cumas tenuerunt, propterea ea doca subdita videri : solereque non ignobiles poetas loca & recessus circumscribere, illaque non exposite dc aperte, sed quas per tegmenta & figuras obliquis orationibus denotare: idque sensisse doctos viros , iisque versus interpretatos suisse dixi. Numquam , inquit Ac TIus, quod ego stio , tam hispida dc agresti aure Propertius suit , ut quum Chalcidem aut Cumaeos dicere contenderet, Thesprotium agrum quasi ficii timum illorum loco nuncuparit , quum praesertim nulla secietas aut communio cum Thesprotiis agro Cumano fuerit: constetque , s omnes sinus, promontoria , litora , insulas , dc urbes maritimas , ac maria vasta , ct terrae infusa ex omni antiquitate percensere velis, Thesprotios magno litorum flexu & multiplici sinu , longe a Chalcide Euboeae de Cumaeis abesser nec ita finitimos , ut forsan arbitraris . Neque ego huius poetae praestantis ingenii vim, hos nitidissimos & mundissimos versus optime editos , tam abstruso dc recondito significatu verborum conculcasse putarim. Etenim si Chalcidenses & Eretrienses ex Euboea , classe huc advectos Cumas condidi ile , dc pulcherrimam Campaniae oram , ac loca Miseno proxima tinnuisse fama fert, sicut Iapygiam, Phaliscos, Nolam, dc Abellam tenu re , cur loca Miseno finitima potius Thesprotiis quam Chalcidensibus , quam Eretriensibus subdita dixerit, equidem ignoro: quum dc hi veri incolae snt, dc longe aptius convenientiusque fuit, istos , quam illos, cum

quibus nullum crat commercium , nominasse . Uerum , inquit A CYius, si versus istos bene pensitare , dc verba ac sensus aure attenta rimari u lumus , non The*rori , ut communis error habet , sed Prochyta a poeta scriptum fuisse facile contenderim. Idque ita esse, in quod is pignus v carim ,

48쪽

TESTIMONIA. XXXu

carim, non aliter scriptum carmen ab eo editumve suisse. Sed hic error

ita aliquib is insedit penitus, ut divelli haud facile queat. Quod tamen ita esse , inclinat animus probabili argumento. Quum Prochytam & Pithecusas a continente aestu marino evulsas, quandoque circumfluum mare

insulas fecisse , liquido constet , sicut Capreas , Leucosiam , Sirenes, Sanotrias : seu quod multi tradunt, Inarimen montem fuisse, qui motu terrae disclusus a continente, Prochytani secit insulam , angusto freto i terfluente , quae Graecis ab effusione dicta est : ipsamque & Pitheeusas disclusas montis partes , proximas Cumanorum finibus tamquam moles objectas ante agrum Cumanum & Μisenum exsistere , antiqua monumenta annalium prodidere: quod & nunc videre licet. Subdita ergo Prochytae regno Miseni proxima aequora poetam dixisse crediderim , quum ipsa litora facili trajeciu apta & cohaerentia sint , quippe quum ante ipsam parvo freto distincta jaceant: propterea subdita videri potius, quam Thesprotios , cum quibus nullum commercium fuit, extimos & remotissimos intellexisse. Insulas quoque regna nuncupari, Uirgilii testimonio probatum est VII. AEneidos , dum inquit :.Ferttir Teleboum Capreas dum regna teneret. Hujusque erroris illud quoque specimen est , quod alio in loco communi opinione, pudendo errore receptum erat, navitam hunc poetam suisse: i quod quidem ita fuit in consessa , ut in ejus vitae commentariis plerique id pro certo posteris tradere non dubitarint, ut altero versiculo constare videbaturr Et quamvis navita dives eram quo imperitius dici pro secto nihil potuit , quum neque hoc usquam gentium tradatur , ut et gantissimus poeta & nonestissimus , vitai genus poetarum studiis piacularedi portentolum , nautae munus concupiverit. Et portenti ac prodigii simile est, haec commenta in tanti ingenii viro opinari. Sed quod a vero minime abest , mendum etiam in hoc versiculo facile , inquit, ostendimus:

siquidem ubi Iegebatur perperaem : Muamvis naυιta dimes eram : non ita vi ves eram , dicendum sitit. Hujus quoque rei haud improbabile documentum videri, quod Iovianus Pontanus vir multae eruditionis , antiquissimo firmabat testimonio, Propertii Elegias patrum nostrorum aetate , & se adolescentulo primum in lucem prodiisse , quum antea inscitia temporum incompertae forent dc incognitae : opusque obliteratum & longissimo aevo absumtum , corrosis & labentibus literis in cella vinaria sub doliis inventum apparuisse , & quum libelli vetustate , verbis & nominibus absumtis longo litu & senio, quod in diuturna obscuritate latuerant, veram lectionem assequi nequirent, effectum ut mendosi inde codices prodirent: paululatimque discuti errores , & corrigi coepti sunt: nec tamen elsci quisse , ut posteris omnino integri inoffensique darentur. Ad hunc modum Λ cxios SYNCER .s noster, scite admodum apud complusculos qui aderamus, semmocinabatur: itaque mendaces libellos deprehendebae , erroresque dijudicabat , ac perpenso judicio vitia rimabatur.

Joannis Pierii ratiriani Dimia ad Clarissimum ACTIUM STNCERUM in Hieroglmphicorum Librum M.

TIbi vero , SYs casta Acri carissime , Maenirem , & Peucanum a quique in ipsam Listoriae seriem quibusdam veluti ixqueis detenti sose invicem implicuerunt, sociatique in hunc locum aptissime convene s 1 runt, Dic

49쪽

xxxvi TESTIMONIA

Tunt , Nocti m , Cornicem , is Passerem ι dedicare consili lim fuit. Ac Marinnicem quidem ea de caussa, quod veluti ille admirabili quadam insignis pulchritudine , visu rarissimus , post longissima temporis intervalla conspicimtur: ita Latinae linguae nitor, & eloquentiae cultus , ornatusque per tria ferme Phoenicis saecula desiderati, aetate demum nostra , beneficio , opera ,& labore plurimum tuo suscitati, spectandos se se theatris jam omnibus

exhibuere . Peleeanum , ob eam , qua praecipue commendaris , in amicos omnes charitatem atque beneficentiam , ut nemo unus hodie magis amico amicus, quam SYM CERυs AC Tios este praedicetur. Noeluam, quae tuarum indicium sit lucubrationum , quas Minerva haudquaquam invita , elegantissimas elaborasti. Cornisem , ob diuturnitatem . quae sic riptis debetur tuis, non modo uno plus saeculo, sed perpetuo summa omnium commendatione victuris . Passerem , ob orationis tuae veneres , cupidinesque ,

qua nihil suavius neque jucundius excogitari potest. Sed enim quae multa atque praeclara de ingenii tui sublimitate dici possent, ea consulto praetereo , quia tu longe major es quam mea te capere possit commenda tio : quis enim Soli lumen afferre , nisi fatuus quispiam . aggrediatur fIgitur quum tuo ipse sis splendore clarus , principatum hinc in literaturae candore tuum , suo se praesidio tuentem missum faciemus , quodque nostrum est institutum , ad animalium quae interpretanda suscepimus , significationes convertemur, quae quidem quales & cujusmodi sint quamvis tueas tum ex Graecis Latinisque scriptoribus non ignoras , tum ex admira bili illa venerabilis antiquitatis tabula aenea , quam simul apud Bembum inspeximus, potes edoceri . quae omnem AEgyptiorum historiam antiquio Tem , argento atque auro delinea tam ostentat quid tamen & nos super his compererimus , ex ipso Phoenice indicare incipiemus.

t Ex Hisν nrmi Carbonis Elegia a Petra Miamivio allata in siti ad SAM NAZARIUM noris pag. 399.

Me rapis interdum recinens, STticha E, sub umbra, a Mystica virginei sacra puerperii; Et pecus , & silvas , piscosi dc numina ponti, Et quae litoribus fert Sinuessa suis.

Porri Bembi Epistola ad IA Co ηυM STNCERura SANNA EARIUM, qua exstat Lib. IV. solarum Familiar.

ET te amabam antea plurimum: nam saepe in tua seripta incidi quum vernacula , tum Latina ; quibus in omnibus felicitatem illam itinenti tui ad poetices facultatem sum vehementer admiratus: & nunc qui dem AEgidius monachus Uiterbiensis, & Antonius Agnellus effecerunt, ut nihil me uno si in te amando, observando, colendo plane ardentius. Ex ipsorum enim oratione cognovi ; praeter ea quae dixi, utriusque Ii guae studia literarum , delatumque jam pridem in illis tibi a Musis atque ab Apolline principatum; quam sis etiam in ipso usu vitae, quum hum nitate , ct suavitate ; tum nercle , omni virtutum genere , atque illa inprimis vel probitate , vel morum animique, si Latine fatis possiim dicere , sinceritate, quae quidem virtus tibi etiam agnomen dedat, politis ia

mus .

50쪽

TESTIMONIA. XXX vii

mus. Itaque haec ad te volui scribere primum , ut tibi notum facerem hunc ipsum animi mei sensum in te, ac voluntatem: jaceremque , tamquam fundamenta benevolentiae; futuraeque nostrae necessitudini , quasi quoddam vinculum adhiberem , amorem summum erga te meum. In quo quidem pergratum mihi erit; si me sic amandum susceperis , ut utare se fueris usus, ut plane tuo. Deinde ut scires , me videndi tui desiderio magnopere teneri: nam fruendi quidem non audeo dicere: qui neque fa-lutari te permiseris , quum nuper e Gallia rediens , ut audio , de itinere Venetias ivisses. Quod si tua culpa effectum est, ut , quum fieri utriusque commodo potuerit, ut te viderem , me tamen latueris; dabo ipse operam , ut id aliquando fiat, etiam si non poterit sine magno incomm do meo. Interea tamen, etiam atque etiam a te peto , ut quoniam hoc tempore in secessu isto Neapolitano tuo , puto te otio mirifice abundare ;mittas aliquid ad nos de tuarum Μusarum penu ; quo minus a nobis m

Ieste videndi tui desiderium perseratur. Quod ut libentius facias; hoc te

genere ossicii etiam provocabo . Asulanos enim meos habebis cum his literis. qui quidem quamquam libri , amicorum meorum assiduis postulationibus , ac prope etiam impulsu , exire jam in vulgus, atque haberi coeperint; ad te tamen veniunt non minus, ut eos emendes, si qua tibi non probabuntur quam si , quod mallem , placuerint, ut probes . Vale. Idibus Aprilis. M. D. V. Venetiis.

1 Des Erasmus Roterodamus Dialogo qui inscribitur Ciceronianus .

No. Pontano successit Acrius STNc 1s, qui Partum Uirginis Matris mire felici carmine descripsit, cui supra modum applausum est a Romano theatro. B s. Testantur noe abunde LEONIS, α CLEMENTIS Brevia sic enim hodie vocant θ tum AEgidii Cardinalis addita praefatio , ne caeteros commemorem: nec sine caussa tantopere placuit. Mihi Certe magna cum animi voluptate perlectum est opus utrumque. Nam de Eclogas scripsit Piscatorias. Quis autem talem indolem in juvene patricio non exosculetur ρ Hoc nomine praeserendus est Pontano, quod rem fac ram tractare non piguit , quod nec dormitanter eam , nec inam e tractavit.

Sed meo quidem suffragio plus laudis erat laturus , si materiam sacram tractasset aliquanto sacratius.

L. Gregorius Gyraldus DIalogo I. de Poetis suorum temporum .

A Pontano nonnulli profluxere, tum in poetica , tum in arte dicendi celebres. Unde & Pontani Academia nunc vulgo, ut Trojanus equus, di incitur ; in qua nunc senescit, ni potius floret, AC Tios SYMCERus SAM NAEAκtus , cujus ingenii exquicta quaedam monumenta legi, & in primis Piscatorias Eclogas, nonnullasque Elegias, & Epigrammata; in quibus quaedam sunt omni laude digna. alia praeterea ejus, praeter vernacula non vidi, dc quosdam Uirginei Partus, ut ipse appellat, heroicos: in quibus, ut sic dicam, statarius poeta videri potest. Non enim verborum

volubilitate sertur, sed limatius quoddam scribendi genus consectatur, re lima in dies atterit, ut de illo non ineleganter dictum illud Apellis de

Protogene Pontanus usurpare solitus esset : Eum manum de rabula rollera nesci

SEARCH

MENU NAVIGATION