Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore; item Gabrielis Altilii et Honorati Fascitelli carmina quae exstant

발행: 1731년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xviii SANNAZARII

oblata esset, de illius ingenio, eruditione, sapientia. cum familiaribus honestissime loquebatur. Hujus etiam scripta e domesticae bibliothecae tenebris primus in lucem evocavit; adhibitis ad eam rem Francisco AElio, Petroque Summontio, viris eruditissimis. multorum profecto dissimilis, qui postquam sine

cortice natare didicerunt, ut in veteri proverbio est, ac no nullam dicendi facultatem adepti sibi videntur, eos quorum inpera prosecerunt, non solum prete se contemnere, sed etiam vehementius insectari solent. Ea praeterea SANNA EARII prinbitas fuit, ut quadam epistola ad M. Antonium Michaelium data, se pluribus quidem saluti fuisse, nemini vero umquam nocuisse, gloriari potuerit . quae laus una ceteris omnibus meis rito anteponenda est. A litibus summopere abhorruit; videbat enim, nihil magis animi tranquillitati, studiisque rectioribus adversari, quam strepitum sori, vulgariumque hominum com certationes. Iustitia quantum ab ipso culta sit, non uno argumento cognosci potest. Quo primum tempore Gallica natio Neapolitanum regnum invaserat, nulla aequa judicia fiebant; qui provinciis praeerant, maleficio & scelere pascebantur; nobilium bona publicabantur; cuncta denique ex victorum libl.dine, non ex legis ratione gerebantur. SANNA EARI Us ranista rei atrocitate commotus, egit sedulo cum Petro de Rocca. serti, cujus fidei negotia regni Galliae commissa erant, ut ejus apud Regem auctoritate modus injuriis aliquando statueretur; ad quem etiam Elegiam misit, in qua scilicet Astraeam cum ipso conquerentem inducit. Caesarem Borgiam, Ducem V lentinum, Tyrannorum crudelissimum, quem praeceps atque estrenata regnandi cupiditas ad pessima quaeque suscipienda 1acinora quotidie impellebat, probrosis carminibus maledictisque vexavit; & de ejus tandem pernicie laetitiam apertissime tulit. Nebulones, parasitos, comessatores. & qui ad caedem faciendam pretio conducti latrocinia in urbibus exercent, ac ninctu diuque cum telo ambulant, maxime oderat. Nec eorum mores probare poterat qui quamquam ingeniosi, doctrinaque exculti, reliquos tamen omnes infra se ducerent . quamobrem

S. Politiano insensior fuit, eumque binis epigrammatis laceravit, quod nimirum, vir alioqui doctissimus, se insolenter efferret, utSYNCERo quidem videbatur 9 &, quemadmodum olim Quintus ille Palaemon, secum natas, secumque moritu

32쪽

ras literas arbitraretur. at dissileri nolim , inimicitias quas cum Michaele Marullo, & Bartholomaeo Scala, Marulli socero, Politianus gerebat, praecipuam SANNAE ARIO odii caussam suisse. Pietate ac religione in superos nemini concessit. Quum enim Aisidium Viterbiensem, Augustinianae familiae monachum , improbos homines acerrima concione objurgantem amdisset, ac nescio quo Virgilii versiculo, quo ille opportune ad faciendam fidem usus erat, mirabiliter se assici sensisset; gravem illum virum diligere, omnique ossiciorum genere pros qui coepit: ac deinde rerum divinarum amore inflammatus, egregium illud DE PAR Tu VIRGINis poema inchoavit, quod omnium saeculorum posteritas admirabitur. Ne autem mliquid praetermitteret quod ad cultum sanctissimae DEI Q. PTIMI MAXIMI Genitricis pertineret, in scopuli3 Μe gillinae templum aedificavit, ejus divini partus memoriae sacrum; cui templo monachorum Collegium adjunxit, qui seMARIAE Serucis appellant; iisque pnaedia reliquit, ex quisbus octo millia ΗΔ in lingulos annos perciperent, ad sest ridies anniversarios agendos, & ut Federici Regis, AC Tii SYNCERI, ejusque parentum peccata, DEUΜ quotidie precando, expiarent. Divo quoque NAZARIO sacellum exstruendum curavit. Prae ceteris vero caelestibus, Augustinum maximum illum Theologum, Gaudiosum, Iacobum Picenum, a que Antonium Lusitanum, cujus septuerum Patavii positum

toto orbe terrarum celebratur. a SANNAZARio in honore habitos fuisse, quum ex ipsius poematis apparet, tum ex aliorum testimoniis constat. Non tamen pietate impediebatur, quom, nus in studiis humanitatis ac literarum versaretur; sed amicis, qui ad eum ventitabant, semper novum aliquod epigramma, salis atque urbanitatis plenum, aut elegiam recitare solitus dirat, quae nitore atque elegantia cum antiquorum scriptis ce

lare posset. In hoc genere Propertium sibi ad imitandum proposuit, candidum sane metam, Graecorumque Ornamentis abundantem ; cujus transmarinos lepores nativa quadam Tibulli, & Ovidii suavitate passim temperavit. Quum vero ad heroicum poema aggressiis suisset, nusquam a virgilii magnitudine dejiciebat oculos, quem adeo admirabatur, ut ejus nata lem diem quotannis solenni convivio cum semiliaribus cel braret. Numerorum scientiam, ei qui in scribendo carmine

33쪽

xx SANNAZARII

excellere velit, maXime necessariam, at multis antea saeculis ignoratam, unus persecte calluit, ac reliquis exemplo monstravit. de qua ipsum disputantem, quamvis eo tempore admodum adolescentem , Pontanus inducit in eo dialogo cui AC Tio nomen est. Qua potissimum re, tanta SAN NAZARIO

deberi gloria mihi videtur, quantam consecutus est Bembus, quod homines ad M. Tullii scripta diligentius evolvenda primus excitaverit. In opus DE PARTU VIRGINIs perpoliendum infinitos paene labores insumst, illudque perpetuis annis viginti accuratissime castigavit; lucubrationum suarum tristis ac morosus omnino censor. Et quamquam subtili judicio prinditus esset, quo & a pravis recta, di a mediocribus optima discernere posset, ipse tamen sibi Missisus, ad Franciscum Pudericum, doctissimum senem, assidue veniebat, cumque illo deversibus a se nuperrime factis communicabat. Quem ferunt auribus adeo fastidiosis fuisset ut a SYNCERO decem interdum versus in eamdem sententiam recitarentur, antequam illi plane satisfieret. Ob hanc nimiam in scribendo diligentiam, statarium poetam nonnulli SA N NAZARIUM nominavere, qui

videlicet manum de tabula tollere nesciret. Neque ulli, dum vixit, iratior fuit, quam cuidam qui scripta ejus nondum satis emendata furtim abstulerat, eaque Venetiis edere constituerat ἀQuum autem LEO X. Pont. ΜaX. de tam p claro poemate audi siet erat enim res in omnium strinone ) incredibilem animo voluptatem cepit, non solum quod literatorum hominum conatibus favere solitus erat, sed etiam quod e re Christiana fore existimabat, si pia hujusmodi atque elegantia scripta impiorum quorumdam scriptis opponerentur, qui religionem a majoribus traditam, eo potissimum tempore labefactare , ac landitus delere cupiebant. Itaque ad SYNCERUM literas dedit, admodum honorifice scriptas, quibus ei singularern in D Eu Μ pietatem, vimque ingenii admirabilem gratularetur, eumque ad perfectum iam opus quamprimum edendum hortaretur . verum, ostensione exorta quam supra commemoravimus, SANNAE ARI Us poema apud se continuit, dum L Eo e vita migraret . quo mortuo, opus tandem typis descriptum, ab Antonio Seripando CLEMENTI VII. ex eadem Mediceorum familia Pontifici. auctoris nomine oblatum est. Pergratum ac perjucundum sibi munus suisse, & se tam egre- 'a gii

34쪽

VIT A. XX i

gii scriptoris de facie cognoscendi cupidissimum esse, CLEMENS humanissimis verbis Seripando significavit; sique, ut justas debitasque S AN NAZAR Io gratias ageret, imperaVir. Quod etiam ipse per literas praestitit, quibus immortali beneficio se assectum ab illo consessus est; cui pariter aequaliterque

respondere, tametsi in amplissimo statu collocatus, nulla umquam ratione posset. Ne autem iis dignitatibus SANNAZARI Us ornaretur quas fortasse pro meritorum suorum magnitudine, speraverat, Columnensium bella, quibus Ponti sex diutinebatur , & ejusdem in praemii, tribuendis lentitudo qua,

dam, in caussa fuere. Ceterum in ECLOGIs quoque PisCA-

Toniis A CTii judicium cognitum est. Testatur enim Iulius Scaliger, unam ex iis, quae nimirum secundo loco posita est. apud se exilitisse, in qua multa legerentur quae postea scriptor diligentissimus immutaverit. Decem ab eo hujusmodi poemata scripta fuerant, si Paullo Manutio fides habenda est: sed

quum ex ulteriore Gallia in patriam longo intervallo reversus esset, quinque tantum in scriniis invenit; reliquis aut furto surreptis, aut negligentia suorum amissis. ARCADIAM suam, opus juvenili quodam servore estu sum, aetate provectus minus probavit, eamque multorum esterri laudibus, indigne tulit. Tametsi autem poetarum sui temporis princeps a doctis omnibus haberetur, neque ipse in co genere mediocritati ullum e se locum existimaret, quos tamen scribendi carminis gloria inlim insignes futuros conjecisset, eos magnopere coluit; in quibus Ioannem Cottam: cujus etiam mortem epigrammate deflevit. De ceteris ejus moribus haec seruntur. Magno atque eis

recto animo fuit, Sc qui pusillos quosdam obtrectatores , tamquam e superiore loco, despiceret. Quapropter Lucium Ioannem Scopam, ludi magistrum, qui plurima antiquorum scripta numquam in vulgus edita in bibliotheca sua servari, falso gloriabatur, ineptum sane hominem, atque in ipsum ridicule insultantem, adeo contentiit, ut indignum omnino esse duceret cum quo decertaret ; ejusque audaciae jacula levi, ut ita dicam, lateris flexu semper declinavit. Hanc animi magnitudinem nonnulli pejorem in partem interpretabantur: superbum enim & contumacem esse, a jebant. Nec minore constantia, Consalvi Cordubensis, qui Magnus Duae a rerum gestarum amplitudine appellabatur, amicitiam repudiavit. Ab Diqitirco by Corale

35쪽

xxii SANNAZARII

hoc enim, quod Ferdinandum, Federici Regis filium, ex arce

Tarentina extractum, contra datam fidem, in Hispaniam ire coegisset, ubi postea miser consenuit, alienum animum habebat. Qui nihilominus gloriae cupiditate adductus, quum omnia frustra expertus esset, ut egregium poetam sibi conciliaret, id tandem consilii cepit, ut ad visendum Puteolanum agrum, veterum aedificiorum ruderibus, ac subterraneis ignibus admirandum, eum sibi potissimum ducem itineris deposceret. SANNAZAR Ius itaque tanta sortissimi viri comitate victus, ejus voluntati morem gessit. Quum itaque Consalvus iter ingressus, de recentibus Hispanorum victoriis magnifica oratione locutus fuisset, jamque ad speluncam, in ipso Paus typo monte excavatam, qua Puteolos itur, appropinquassent, Tempus est, inquit poeta, ut postquam res Hispanae satis a nobis verbis Ornatae sunt, de rebus gestis ac virtute Italorum pauca dicamus. Atque ibi de infinito prope servorum numero quem Romani olim ad eam specum effodiendam adhibuissent, narrare coepit ; multa de veteri historia depromens ; eoque tandem, sermonis cursu, devenit, ut diceret, Hispaniam, quae olim Italorum imperio paruisset, longinqua conversione rem,porum, victoribus suis jugum imposuisse. Hujusmodi narrationibus delinitus Consalvus, ab eo die SANNATARIUM majore in pretio habuit, ejusque amicitiam studiosissime coluit.

Incredibile est, quantum immortali UENETORυΜ REI pu-BLICAE STNCERus faverit. Hanc scilicet tamquam unicum antiquae libertatis exemplum, venerabatur; multaque de ejus

magnificentia & splendore honorate & graviter praedicabat. Eum contra VENETI, quasi unum ex suis civibus, diligebant; quumque ille argutum Hexastichum scripsisset, quo ill rum Urbem Romae anteferendam esse affirmaverat, tria millia ΗΔ pro singulis versibus Poetae persolvi jusserunt. Ejus quinque effigies apud ipsos in veteri curia conspiciebatur, a Titiano depicta, prope reliquas summorum virorum; quae omnes c γω incendio, miserabiliter absumtae sunt. Quum ille in rerum Omnium abundantia viveret, neque ei deesset, unde Iargi rem sumtum facere posset, habitus est ad rem attentior, quam latis esset; duo enim tantummodo mancipia domi alebat, quin rum alteri honestiora officia, alteri culinae curam cominis Iat. Quum autem Comes Sanseverinus, qui tum loco Regis

36쪽

V I T A. xxiii

Neapolim obtinebat, ut nimiam poetae parsimoniam perstringeret, mirari se dixisset, quomodo ilIe cibum capere posset queri, servas adeo scedus parasset, hujusmodi a SANNAEA roresponsum tulit: duo in illo mancipio prae ceteris munda esse, mentem nimirum, ac manus. Fallitur Ioannes Baptista Crispus, Cesti politanus, a quo SANNATARII res gestae accurate quidem , sed omnino impolite , monumentis literarum traditae sunt, quum scribit, famulum illum cubicularium, Hiempsalem, coquum vero, SannaZarium, herili nomine, vocatum fuisse. res enim contra se habet; siquidem Alexander ab Alexandro in libris Genialium Dierum, narrat, servum illum ex AEthiopia , qui Sannararius appellaretur, scitissimum adolescentem , & ob morum elegantiam libertate donatum, liberalibusque disciplinis a domino eruditum, Propertii elegias

suavissima voce ad tibiam cantare potuisse; quae Omnia quantum a coqui moribus distent, facile quivis perspicere potest. Iocis ac facetiis mirum in modum delectabatur, quae rerum graviorum tristitiam ac severitatem mitigarent. Nos ejus aliquot festiva & acuta dicta commemorabimus. Quum aliquando in conventu medicorum, eo praesente , quaesitum esset, quid praecipue oculorum sensum acuere posset, aliudque ab aliis magis idoneum judicaretur, ipse insidiam aptissimum collyrium esse dixit: nonnullosque Ovidii versus protulit, quorum hujusmodi sententia est: alienam segetem semper videri sertiliorem , ac vicinorum gregibus ubera esse majora .

Nullum inveniri morbum, ajebat, quo plures homines perirent, quam febri tabifica, igniculo spei excitata. Eos qui ob generis claritatem magnos sibi spiritus sumerent, histrionibus comparabat regali trabea indutis. Librum quemdam dig-gii Florentini, scriptoris alioqui non contemnendi , Iudaei domum appellabat, quod alienis pignoribus resertus esset.

Interrogatus a quodam, cur tam raro nobilium coetibus interesset qui de republica consultabant, ideo, respondit, quod sustragia numerari, non appendi solerent. Dicebat praeterea, cogitationes & consilia magnarum rerum quae difficillime eL fici possent, eorum militum esse simillima qui missionem acu cepilsent: iis enim saepenumero, quamvis usui esse desierint, stipendium tamen ex aerario numeratur. Antiquis familiae insignibus, quae discoloribus ludi latrunculorum tessellis conti

37쪽

nebantur, ' proprium signum addiderat, urnam videlicet, inquam candidos nigrosque scrupos veteres immittebant, ad selices infelicesque dies notandos. Ex hac SANNATAR Ius magnum nigrorum lapillorum numerum, uno tantum candido immisso, pellucere voluerat, hoc urnae inscripto versiculo: AEQUABIT. NIGRAS. VNA. SED. ALIA. NOTAS quumque a Benabo admoneretur, antiquorum urnam haudquaquam pellucidam , sed fictilem fuisse , lepide respondit: suam e crassiori vitro constare . Statura fuit procera, & ad dignitatem apposita, membris solidioribus, facie subtristi, quae studiosum hominem indicaret. valetudine autem usus est minus prospera, perpetuoque stomachi languore laboravit. Ex nimiis etiam angoribus, assiduaque meditatione, canitiem praematuram contraxit. Paullo post direptam Romam a Bori, nil militibus, Neapolim atrox pestilentia invaserat; qua ferocius in dies grassante, SANNAZAR Ius, eXacta sere aetate, ad vicum illum confugit qui olim ad radices Vesuvii situs erat, antequam subitis ignium cinerisque eruptionibns penitus o rueretur. Eo Iampridem secesserat Cassandra Marchesia , aueque ibi caelibem vitam agebat. Hujus domum, quamvis a suis aedibus mille passus distante in , poeta quotidie, mulierem salutatum, veniebat; ut tantam amoris in sene constantiam mmnes vehementer admirarentur. Haud multo interjecto tempore , quum Franciscus Galliae Rex cum Carolo Caesare de Neapolitano regno dimicaret, SANNAZARius tristem omnino nuntium accepit: jussu nimirum Philiberti Aurantii, Cimsariani exercitus Ducis, villam suam Mergillinae, caesa prius Gallorum cohorte, quae illic ad excubandum consederat, a militibus fuisse dirutam, ne rursus ab hostibus Occuparetur. Ea res acerbissimum poetae dolorem inusiit, maxime quod monachos de quibus antea diximus, honesto illo domicilio excipere

dit. Legendus tamen dialogus Scipionis Amini rati Italice scriptus , cui ROTA, sive delia Imprse , nomen cst; ubi scriptor clegans narrat, signum illud, euinque versiculum a SANNAE Anio non suimet gratia excogita tum , sed ut Marchioni Uici morem gereret . qui pollea conqueri solitus erat, id tibi per injuriam eripi a Iovio quod ab amici liberalitate olini accepisset.

38쪽

cogitaverat. Scribit Iovius, ob hujusmodi factum, Acris MSYNCERu M tanta in Philibertum iracundia exarsisse , quum tandem eum in pugna occisum audisset, ipse graviter aegrotans, mortique jam proximus, libenter se de vita migrare testatus fuerit , postquam barbarus ille imperator violatis Musis, quibus villa sacra erat, interitu suo poenas dedisset. Mortuus est SANNAEARius Neapoli, omnibus quae ad rei, gionem pertinerent, rite sancteque persolutis, anno ab humano genere servato cla Io XXX. annum agens LXXII., in domo Cassandrae; si fides Ra inerio GuaIando, viro nobili, habenda est, qui se morientis lectulo adstitisse, ejusque cadaver in avitam Sannarariorum domum transferendum curasse, affirmare solitus erat. Non enim audiendus Trajanus Boccalinus, qui poetam, ex animi acerbitate morbo contracto, in summa rerum omnium inopia, Romae obiisse, scriptum reliquit. Antequam vero ad sepulturam efferretur, quidam, poetarum , doctorumque hominum studiosissimus, formam capitis ejus essingi mandavit, quae ipsius monumento marmoreo,

opera Ioannis Angeli Florentini, excellentissimi artificis, affabre sculpto, demum imposita est. Eidem tumulo Petrus Bembus hujusmodi carmen inscripsit:

In bibliotheca quoque Hieronymi Seripandi , Cardinalis, a

quo maxime colebatur, vera SANNATARII essigies, in tabula picta, olim exstabat. Sepultus est in templo quod ipse Bebit silmae virgini, DEI Genitrici, vivens dicaverat; funus procurante Cassandra. Nullos omnino reliquit liberos. Unicum vero filium, quo se orbatum, in epigrammatis i queri videtur, ex qua muliere susceperit, incertum est; quum ceterin qui , uXorem ab eo numquam esse ductam , satis constet. Gens etiam SannaZariorum , quae Neapoli floruit, mortua nepte Marci Antonii, fratris ACTII SYNCERI, quam Camile lus

t queri viritur Epigr. 4 3. l. h. quod incipit: Cur heu Laritiam false dis νε parentes, M. id tamen carmen alieno lutaui leniendo fortasse scripse-xit; qui mos poetarum est.

39쪽

xxvi SANNAZARII VITA.

lus Morumilius, Patricius Neapolitanus, in matrimonio h buerat , tota deleta est. Ita mortalium res omnes definitis temporibus conclusae circumscriptaeque sunt, quibus & incipiant, & sensim augeantur, & demum intereant: ea tantum

quae virtute atque ingenio paratur, gloria, numquam sene scit, unoque orbis terrarum excidio Videtur posse aboleri. Μ

ximo in pretio habita sunt ad hanc usque diem SAMMΑΣΑ RII scripta, non a vulgo solum; cujus judicium leve, fallax, varium, instabile; sed etiam a doctissimis viris, & ab iis qui

alienam industriam parce admodum laudare solent, ne suae quodammodo detrahere videantur. In primis vero Ec Loci CPIsCATORIAE omnium admirationem promeritae sunt. Et gantia certe poematum SANNAZARII plerosque a scribendo

Latino carmine deterruit: Bembusque ipse, quamquam id Optime facere potuisset, libris ejus perlectis, ad Etruscam poesm colendam totum se contulit. Quicumque postea heroicum poema attingere voluerunt si Fracastorium, & Vidam excipias, homines doctrina atque ingenio singulari longe infra SYNCERuM substitere. 2Egre serebat Seripandus, Ca

dinalis, opus DE PAR Tu VIRGINIs tanta cura elaboratum,

non a pueris in scholis edisci, quum aEneidi Virgilianae, orationis majestate prope par esset, argumenti autem dignitate etiam antecelleret. Non me fugit, Desiderium Erasmum Roterodamum , cui subinvisa erat Italorum gloria , nodum in scirpo quaesivisse, ac SANNAZARiuM reprehendi , quod rem sacram fabulis antiquorum inculcandis commaculaverit; sed quum Franciscus Floridus Sabinus in libris Succisivarum Lectionum pro egregio poeta causiam dixerit, qui amborum argumenta perpendent, utri potius assentiendum sit, ii facile

40쪽

' FRANCISCUS AELIUS M ARCHESIUS

qui Sannaetarii temporibus vixit, Librumque de Neapolisanis Familiis scri r PDE GENTE

S AN NAZARIANA, ET

Annatarios genere nobili mos, nemo Italicarum raram medio. criter gnarus es qui nesciat. Ac Trus SYNCERus mser, ut scis, homo ct summae modesue, o fueritatis, Caria III. litem in mihi ostendit, quibus Nicolaum ct Benedictum Samararios ad ejus stipendia invitat . Erat eo rempore Carolus ab Urbano in Pontifice ad regnum capessenim hortatus, ct fratres Sannatari. Papia oriunta, a Vicecomitibus Dominis, quorum ditionis erant, merebant sipendia ; ceterum viri generos Rexis magnanimi precibus

retamersari non potuerunt. Itaque anno salutis II 81. in Carola III castra venerunt, alter cum equitum turmis quatuor, alter cum dum bus. Rex non tam numero, quam qualitate militum ac praefectorum

laetus, illis sipendiis satis liberalibus amplissmisque promissis profi

etitus es. Victo demum Othone Brun visio , captoque cum I anna regina unmerso regno Neapolitano, Sannarariis fratribus,

Montis Dragonis Rocham, ac se a quamplurima in Suessam ac Si cino agro, item Serram ac San tum Laurentium, Felictum, o Castrum Nisum ob virtutes dono dedi, eosque card os hibuit . Mortuo deinde Carolo III. eamdem Laaestio ejus filio fidem praesitere a oe s Rex ille diutius vixisset, magna in Iacobum, Ni ut Ilium, beneficia collaturus videbatur. Succest Ladstio Ioanna Secunda, quae primum amoribus Pando belli Alopae . mox Serianni Graecisti addicta, ct quasi mente capta omnes a Carolo patre ct Ladium fratre erectos prosternere studuit : ita ut Aurinos, Sannaetarios, Mori nos, viros bellicoses, ct Ssrtiae amicos, quia Serianni magnitudinem ferre non poterant, ipses S

SEARCH

MENU NAVIGATION