장음표시 사용
151쪽
Sto namque A.moues primum motum necesse enim est esse aliquid tale quonia omne quod mouetur ab aliquo
mouetur.Sane si A. sit primus motor,immobile erit. Omnia namque mouentia praecedit immobile. Cumque aeternum moueat motum,potentiam mouendi habet infinitam, nam terminatae potentiae,terminatas habet etiam actiones,namque actio a potentia est.Itaque si actio infinita est, etiam potentia infinita est.Necesse ergo est,primum motorem circularis motus,vel corpus esse,vel incorporeum. Si corpus,vel terminatum,vel inlinitum Corpus quidem infinitum non est.& si esset, non posset mouere corpus finitum,ut est demostratum. Sin uero corpus terminatum est, potentiam infinitam non habet, namque eorum quae terminata sunt magni
tudine,potentiae sunt terminatae, sicut, hoc est ostensum Non ergo orpus est, id quod movet primum motum circularem. lnci poreum ergo est,r infinitae potentiae, quod demonstrare oportuit.