Enchiridion canonico-morale de confessario ad inhonesta, & turpia solicitante: : nec non de decretis, & constitutionibus pontificijs ad hoc nefarium crimen exterminandum emanatis.

발행: 1765년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

1 87

8. Nec dicas, quod absolvens sine iurisdictione cn suspectus in fide: Ergo ex hoc praecisse est de nunci and 7s. Nam talis suspicio est generalissima, δί levissima, inquit Pignate Ilus in novissim. Consul. II . ac proinde judicio DD. In qui sitorum non subjicitur. Idem docet Bordonus capit. 22. de Abusu Sacrana. num. I9. ubi dicit, quod omnis abusus Sacra menti arguit suspicionem haeresis, sed ille tantum, qui habet fundamentum in haeresi, non vero in solo illicito usu. Et addit, quod in casu potius daretur illicitus usus, quam abusus: Quia carens jurisdictione solum opponitur ptaecepto Ecclesiae, non fidei, cum habeat Sacerdotium, & potestatem ordinis. Decreta enim, M Constitutiones Pauli V. Gregorij XIII. Clementis VIII. & Urbani VIII. non loquuntur de Sacerdotibus audientibus Confessiones sine jurisdictione : Sed de non promotis ad Sacrum Presbyteratus ordinem. Vide Bordonum lo

QUAESTIO A.

Proponuntur, & resolvuntur aliqua dubia, extra articulum

morti S.

I. INqui res I. An peccavit cum tamina, antequam 3 ad Sacerdotium assumptus esset, possit eam absolvere postquam factus est Sacerdost Negative respondent Gon-zal eZ Matth. n. 296. Redat A. I . n. 8 . dc Hidalgo Dissert. q. q. 8. citans Doctorem Dia et Carmelitanum. Ratio est, quia tale peccatum revera est peccatum complicitatis. Si autem jam ει mina directe fuit ab alio absoluta a tali peccato, tunc confiteri potest, dc iterum absolvi a tali Sacerdote, cum quo, dum secularis erat, Vel antequam promotus esset ad Sacerdotium, peccavit. Ecclesia enim in reservandis peccatis, peccata directe absoluta non comprehendit: Neque papa in sua Constitu UOnc, hVc peccata includit. Vide dicta quaest. I. hujus di ia

put. num. q.

212쪽

2. Inquires 2. An Confessarius possit extra articulum mortis absolvere complicem in peccato turpi, ad fugiendam infamiam ξ Sit casus: Non est niti unicus Sacerdos, in aliquo loco, qui peccavit cum Maxirn illa. Instat praeceptum annuae Comessionis, S licet nec Maximillae, nec Sacerdoti, valde durit m Iis, providere de remedio, tamen ob reciprocam somno lentiam, de hac providentia non curarunt. Si Maximilla non conΠtetur, δί non communicat in die Paschatis, non solum

dabit standalum, sed forte Maritus, 3ί alij sus Dicabuntur m a te de ipsa, 8c de Sacerdote. Quaeritur : An in hoc casu possit confiteri cum eo, & ab ipso absolvit 3. Negar Redat 3. 14. a num. 69. nolens concedere, quod in hoc, vel si in ili eventu, possit absolvi directe ab aliis peccatl S, M uult recte a peccato complicitatis, quousque habeat oportunitatem Confestar ij, a quo directe a tali peccato ab sol, vatur. Ratio est, quia hic Confessarius nullam habet jurisdictionem ad complicem absolvendum, ut constat ex illis verbis: Aleo quidem, ut ab Otutio sit quam impertierit, uulta, atque irrita fit.

. Sed satis probabiliter affirmari Hidalgo Differt. 4. q.

6. dc haec videtur esse mens Sanctissimi Benedicti, in Brevi Apostolici muneris, in quo declarat, quod pro articulo mortis tribuit Confessario jurisdictionem ad absolvendum complicem, si ex vocatione alterius Sacerdotis potest sequi scandalum, aut infamia. Nota tamen, quod cum pra fatum peccam tum non maneat directe absolutum , tenetur foemina iterum confiteri de eo cum alio Confessario, ut directe ab illo absolvatur. Vide su p. qu est. a. num. 9.F. Inquires 3. Quid debeat facere Confessarius, si in casu immediate supra posito, judicaret pro tunc, cum conscientia in vincibiliter erronea, quod compsicem absolvere poterat, eumque non monuit, ut habita copia alterius Confessari j, confiteatur cum illo' Respondeo, quod debet licentiam ab eo petere, loquendi cum illo de actis in Confessione; de hac obtenta, In Uncre illum ut cum illo confiteatur; eo quod a tali

213쪽

peccato complicitam venereae , poenisens non fuetit directe absolutus. 6. Inquires 4. An casu quo Confessarius hanc diligentiam practicare non valeat, sine gravis sit no incommodo, aut poenitentem monere, quia esst valde absens, obligatus siri ad haec incommoda vincenda , damna imminentia toleranda , ut poenitens complex instructus maneat de sua obligationes Mihi videtur, quoi non : Quia vel dictus poenitens e it in bona fide, vel in fide mala de Confessione, quam cum Confestario complice fecit ξ Si in mala fide, ipsi confitebi'ur cuna alio, sine aliqua monitione, quam primum habebit Opportunitatem. Si in bona fide, tunc peccatum complicitatis reduci debet ad peccatum in vincibiliter oblitum, dc in sequenti Confessione, remittetur in directe; licet, ut suppono, minime confiteatur de

illo, sed solum de alijs. 7. Inquires s. An Sacerdos peregrinus, qui pecca Vit ex

accidenti cum foemina, dc altera die, cum sederet in Confessionario pro Confessionibus excipiendis , ipsa accessit inter alias, δί Confessionem coepit, possit ipsam absolvere, cum dubio, si foemina illa, quae confitetur, est illa cum qua pecca viti Rei p. I. quod Sacerdos non tenetor foeminam interrogare, an peccaverit cum illo, vel non ξ Hoc enim esset se exponere periculo mancle sto se infamandi, in casu posito ir quia potuit foemina peccare cum alio, ut palet e X facie caicis. 8. Res p. z. quod etsi Confessarius foeminam solum transeunter communicavere extra Confessionem, si tamen ex circumstant ijs peccati certe dignoscit, quod talis foemina est ipsa cum qua peccavit, non potest eam absolvere: Quia revera est complex. Calu aulem, quod etsi certe non cognoscat, talem foeminam e si e complicem suae turpitudinis, hoc quasi pro certo tenet, etsi aliquantulum dubitet, judico quod bene faceret , si eam interrogaret de aliqua materia difficili Doctrinae Christianae, ad quam respondere ipsa nesciat; Sc hoc motivo ipsam monere, ut curet instimi melius de doctrina , δίquod postea confiteatur. Sed caveat ne dicat ei, quod in pec

cato

214쪽

na obligata non sit, a a materias difficiles doctrinae sciendas Sed praetextare tantum hoc factum poterit, titulo congruenti I . ' 'R4 ς00gyWVM pst, u melius instructa sit, vel quod diligentaus e Xaminetur, 3cc. . ' Rς quod st Ddo in terminis rigorosi dubii, quano, cisicet, Confestarius dubitat in rei veritate, an talis foe- h β ' 'φ' iu ς' p CX su V turpitudinis venereae, tune potest absolvere illam. Sic sentit Redat M. I . num. 77. Ra io et Tum, quia in tali casu cessant omnia motiva legist Jus Ont inciae: Lex autem non obligat, omnibus moti vis ceselant mus, in aliquo casu particulari. Tum, quia in dubio melior est conditio possidentis: Ergo Confessarius in hoc casa est impossessione suae jurisdictionis. Io. Inquite, 6. An Confessarius possit absolvere suum complicem Venereum, a peccato complicitatis, de quo inculpabiliter oblitus fuit, dum Confessus fuit cum alio Confessar tot Re p. negative, quia in tali casu, tale peccatum directe debet absolvi, & Confessarius est complex formalis respectu poe

ς β Ri obsitu alicujus peccati reservati, quan-

cio Confessus fuit cum habente jurisdictionem ad absolvendum a reler vatis, cum postea recordatur de illo, potest absolvi a quolibet Confessario : Ergo idem in casa. Re p. neg. conseq. quia peccatum turpe complicitatis non est reservatum, cum Summus Pontifex non dicat in Constitutione, reserυamus, sed dicat, prohibemus, interdicimus, σC. quae verba indicant mὲ Ilitatem iuris citctionis Confestarii ad absolvendum paeniten tem directe a peccato complicitatis. Accedit, quod reservatio solum respici r proprie poenitentem; at haec Benedictina prohibitio, aeque poenitentem, ac Confessarium respicit: Seu in poenam utriusque est condita. 12. Inquires 7. An si duo Confessari j mutuo convenirent intellia ad aliquam foeminam solicitandam ad copulam, M sOlic Itatio effectum haberet, possent se mutuo absolveres Res p. quod

215쪽

I9I quod si quilibet eorum habet influxum in aliam, ut coeri fae mina peccet, absolvi non pu ssunt ad invicem. Sicut nec Confessar ius potest absolvere foeminam, quam solicitavit, Sc persuasit, ut habeat copulam cum aliquo viro . Ratio est, quia in primo calia , quilibet ex eis est complex in peccaro alterius turpi: Et in secundo, Confessarius etiam est comple X in copula foeminae. Et si enim ligetc peccata sint scand li, contra charitatem , sunt sit nul venerea, Sc contra sextum Decalogi praeceptum; quia scandalum datum est circa hoc praeceptum, dc charitas in materia turpi violatur. Admodum quo, qui alium persuadet ad furtum, non solum peccat contra chamatem, sed etiam contra se primum Decalogi praeceptum. Vid. Mattit aeo, nutar. 3O3. Nihilominus, tu cogita, an in his casibus detur vera, Sc propria complicitas impis.

Ι3. Inquires ultimo, quid debeat facere Confessarius, quando foemina complex tuae turpitudinis, inopinate accedit ad ejus Confessionale, 3 importune petit ab eo ab lolvit Reia pondeo, quod si alia media prudentialia, quae pro oportunitate temporis, & loci excogitari poterunt, non sufficiunt, ut recedat, δί quaerat alium Confessarium, conveniens erit dicere ei: Ego non posium te audire in Conjestione, o multo minus a.

fonere, quia jurisdictione careo, ad hoc peccarum absolvendum.

QUAESTIO J.

Proponuntur, & resolvuntur aliqua dubia pro articulo mortis.

I . FN qui res I. Quid veniat nomine articulus mortisi Vari a lentia, Sotta S, Canus, Cobarrubias, alij pro artiis culo mortis tantum intelligunt illud tempus, in quo mors instat, seu taliter est in fieri, ut moraliter loquendo vitari non possit: Nunc sit mors naturalis, nunc sit violenta. Castro Pilao, & plures alij, quos citat Leander tract- s. disp. o. quaest. 7. asserunt, quod in ordine ad administrandum Sacramentum Ι' aenitentiae, articulus mortis idem est, ac probabile periculum illius; quoniam pro eodem reputantur in jure in cap.

216쪽

1 9 2ecs qsu. Sic Dolg de Poenit. disp. 3. num. Ia . Hanc sententiam amplectitur etiam Hidalgo dissert. I. quaest. I. in Coroll.

a. Ex quo infert ad nostr tim intentum, Sc recte, quod deliciente ario quocumque Sacei dote, potest Confessarius complex valide, & licite absolvete suum turpem complicem, primor laboret tali infirmitate, vi cujus plures alij infirmi decesserunt e vita. Secundo: Si se committat navigationi periculosis, 3c expositae frequenter naufragijs. Tertio: Si agat iter latronibus infestum , in quo plurimi fuerunt ab illis occisi.

Quarto: Si est miles, δί iter agat ad bellum. Quinto : Si est foemina gravida difficilem timens partum, vel quia nullum adhuc experta est, vel quia partus periculosos didicit propria

experientia. Sexto: Si laborat periculo amentiae perpetua , quod non immerito pro periculo mortis communiter habetur. Septimo: Si fuerit ex Bannitis, qui ubicumque impune possunt ab alijs occidi. Octavo: Si serviat infestis peste. Addo ex citato

DolZ, verum etiam intervenire articulum mortis, quoties Medicus praecipit ministrari Sacramentum Poenitentiae infirmo, saltem ut nunc practicatur: Et gravissimos Author es defendere, id ipsum esse intelligendum in casu damnati ad furcam. 3. Inquires 2. An constitutus in aliquo ex relatis periculis mortis, δί absolutus a Confessario complice suo, ob defectum alterius Sacerdotis, etiam simplicis, teneatur postea cum alio confiteri, si non migravit e vitas Rei p. negative, quia licite, Sc valide Confessus, 3c absolutus fuit in tali casu, δί cum Confessario legitimo, a quo fuit directe absolutus: Nam talis est Confessarius complex in tali articulo, ut ex Constitutione

constat.

. Inquires 3. An casu quo in articulo mortis poenitentis, detur praeter Confessimum complicem, alter Sacerdos simplex, seu non approbatus ad Confessiones audiendas, debeat hic vocari, ut Confessionem infirmi excipiat Res p. affirmative, 8c constat ex Constitutione: Nam in tali casu datur co

pia Sacerdotis, qui munus Confessarij obire possit. Sed tu

217쪽

I9 examina, an si Sacerdos ille simplex estet valde illiteratus, M

poenitens plura negotia intrincata habe Ict, s Cp UtanduS cia i , tamquam si non adesset.

e Inquires . Quid faciendum, si in tali casu , praefatus Sacerdos simplex Confessionem infirmi audire fugit, & adduci nequit ad hoc munuS excercendum t Res p. quod tunc potest Confessarius complex suum complicem infirmum audire. Nam alter Sacerdos repus arur tamquam si non adesset. Ita Redat S. I 2. num. 6 I.

6. inquires s. Quid etiam faciendum, si ex vocatione Sa. cerdotis simplicis, eriam si iste paratus sit ad infirmum confitendum, timetur infamia i Rei p. idem Sanctit Slmus Legislator, in Freve Apostolici muneris, his verbis: Porto si casus is urgentis qualita S, dc concurrente S cis cum stantiae, quae vita-D ri non possunt, eJuimodi fuerint, ut alius Sacerdos ad audienda in constitutae in dicto articulo personae Confessionem, vocari, aut accedere sine aliqua gravi exoritura infamia, vel scandalo nequeat, lurc alium Sacerdotem per inde haberi, censerique posse, ac si revera abesset, atque deficeret, ac proinde in eo rerum statu non prohiberi sociois criminis Sacerdoti absolutionem poenitenti ab eo quoque , , crimine impertiri. 7. Inquites s. Quid etiam dicendum, si Confessarius fingit periculum scandali, vel infamiae, cum revera non est talet Res p. iterum ipse Legislator Supremus, ibedem: , , Sciat autem complex ejusmodi Sacerdos, M scerio animadvertat, fore se re ipsa coram Deo, qui irrideri non potest , reum ,, gravis adversus p taed nostiam Constitaitionem inobe - , , dientiae, latisque in ea poenis obnoxium, si praedictae infa- , , miae, aut scandali pericula sibi ultro ipse confingat, ubiri non sunt et Immo intelligat, teneri se graviter hujus in odi, , pericula quantum in se erit , antevertere, vel removere, oportunis adhibitis med ijs, unde fiat, ut alteri cuivis Sacerdoti locus pateat illius Confessionis absque ullius infa- mia, vel scandalo audiendae: Ita enim ipsum teneri vigore

218쪽

memoratae Constaturionis declaramus, & nunc quoque ita is ipsi id ciendum esse districte mandamus, & pr.ecipimus. nquires r. 'n si Confessarius se inget erit ad talem compricem conmendum fingens periculum infamiae, M huic mandato non obediens, talis Confessio sit validat Reso etiam

ipse Legislator clementissimus ibidem: , , Quam bis

'ixi fio Viiii da fusus a sit dummodo ex parte poenitentis dii positiones, a Christo Domino ad Sacramenti Poeni tentiae valorem requisitae, non defuerint: Non intendimus aurem oro formidando mortis articulo eidem Sacerdoti,

quantumvis indigno, necessariam iurisdictionem auferre, ne,, hac ipla occasione aliquis pereat: Nihilominus Sacerdos ip-le violatae auiu ejusmodi temerario legis , poenas n qua quam effugier: Ac propterea latam in dicta Constitutione, , maJOsem zxcommunicationem, eodemque plane modo, quo ibidem a cernitur, Nobis, Sc huic banctae Sedi reservatam, in cui ras, pro Ut ipsum incurrere eo ipio declaram a S, vo lumus, atque statuimus.

9. Inquires ultimo. An debeat reputari ut verum periculum infamiae, aut scandali, si poeniten, confiteri non vult cum Sacerdote sun plici, & instant et vocat Confessarium complicem, Τί infirmitas aggravat ut ' Videtur respondendum affirmative, M sic sentit Redat num. 63. asserens quod in hoc casu licite, M valide por est eum absolvere. Si enim Confessarius negatur instantiis complicis moribundi, potest oriri inter alios vehemens tui pitio, quod aliquid turpe cum infirmo commi iniit. Accecit, quod in tali catu se ingesserit ad Confessionem complicis audiendam gravi necessitate compulsus, δί necessaria catas a cogente: Unde non es et reus Constitutionis. Sed notandum venit, quod ii hoc periculum praevidit antea cum

fui ficienti fundamento, debuit illud vitare, ut dictum est.

QUAEST.

219쪽

QUAESTIO ULTIMA.

Proponuntur, & resolvuntur varia Gubia cie talso denu immite Confessarium innocCntem. r. X Noui res I. An paenitens falso de nuncians, ut solici I tantem, Confestarium innocentem, mancas CX communicatus ' Res p. negati, e , quia cari S e communicatio non

imponitur a Papa in Constitutione. Incurrit tamen in peccatum reservatum Summo Pontifici , a quo ab Lolvi nequit ab alio, nisi in articulo morti S. 2. Inquires 2. An incurrat in hanc reservationem , qui mandat poenitenti ut falso de nunci et Confessarium, vel id procurat imp ijs suasionibus, aut promissis, aut blandri ijs, aut mimnis, aut alio quovis modo influente in tale pecco tum infami te Res p. affirmative, δί patet in textu: Vel per se ipsum innocentes Confesarios impie calumniando, et sceleste procura=ido, ut id ab ali s fiat. In utroque casu incurritur in reservationem , δί est prima reservatio , quam Summi Pontifices usque nunc sibi significarunt, sine censura, ut notant omnes moderni. 3. Inquires 3. Quomodo sit absolvendus in articulo mortis hujusmodi falso de nunciarist Rei p. quod absolvi debet latisfacta parte. Si enim potes , scribere debet Epistolam ad

Dominos Inquisitores, retractando suam falsam de nunciatio nem: Si hoc facere nequit, postulet humiliter a Confessario, ut Epistolam sci ibat nomine suo, de vices tuas agat meliori modo quo possit, ut fama proXimi non pereat, Sc justitia com

mutativa onerasa non mandat.

. Inquires A. An extra articulum mortis possit absolvi talis falsus calumniatur, per Bullam Cruciatae, δί in vi privis egio 'rum Regularium t Res p. affirmative, quia neque Bulla Cruciarae, neque privilegia Regularium abrogantur per Constitutione. Oppositum judicarunt alii, eo quod Summus Pontifex dicat, quod talis calumniator non possit absolvi a quocumque Sacerdote, quotis pridile 'io, authoritat dignitate munito, C. Attamen haec clausula generalis est, curri expressam derogationem privile

220쪽

giorum Regularium non contineat. Nota tamen, quod absolucio non potest ei conferri, nisi sartatasta parte, ut ina mediate dictum manet. V id. Be Zerra num. Oo.

inquires s. An falso de nuncians Confe ssarium innocente in , ignorans hoc peccatum esse reservatum, incurrat in

reservationem Z Res p. Redal 8. nurn. 43. probabile esse, quod non incurrit. Siquidem reservata o non incurritur, sine notitia legis reservantis. Sed haec non est communior opinio, ut ipsemet advertit. 6. Inquires 6. An incurrat in hanc reservationem , qui foeminae jussit deminciare aliquem innocentem Confessarium, vel alio modo ad hanc nefariam audaciam, δc detestabile facinus induxit, si antequam ipsa de nunciationem faciat, retra cratur de suo animo doloso, aut de sua impia intention et Reseponi. ex cita O Redat num. s. negitive, si animo efficaci, 3c serio retractavit consilium , vel mandatum: Licet enim, tunc fiae nina de nunciet, mandans, vel consulens, non influit jam in peccatum ejus.7. Inquires T. An qui jussit foeminae falso de nunciare

Confessarium, incurrat in reservationem, si de nunciatrix non

est ipsa foemina, sed filia ejus 'Res p. citatus num, eodem, quod si jussit foeminae, ut de nunciaret Confessarium innocentem, vel per se, vel per filiam eius, tunc reus est reservarionis; quia proxime influit in peccatum infamiae. Si autem ni hil dixit foeminae, ut filia sua de nunciaret, tunc solum Mamter, δί filia quae proxime influunt in infamiam, incurrunt in

illam : Non vero mandans, quia tantum remo te influit, Modia sunt restringenda. 8. Inquires ultimo: An incurrat in hanc reservationem, qui falso de nunciat Confessarium de crimine non turpi, atque

inhonestos Resp negative, quia Constitutio solum loquitur de illis, qui innoxios Sacerdotes apud Ecclesia sicos judices falso policitationis in simulant. Vide alia longiori calamo apud Autho res, qui de his Constitutionibus scripse tulit: Mihi haec

pro mea tenuitate sufficiant.

SEARCH

MENU NAVIGATION