장음표시 사용
11쪽
Undecuque verb nomen acceptum sit morum certe magna germanitas apparebit. QVare genera ipsa morum quo quidque reseratur, initibconstituamus. Plato tres principes corporis humani partes esse ait, tres quoque in iis principes animae facultates locatas esse, cupiditate subter
praecordia,iram in corde,rationem in capite ta- quam in arce: Itaque tres virtutis etiam species his regendis praeesse, temperantiam hepatis cupiditati,fortitudinem cordis iracudiae, prudentiam rationis cogitationi atque iudicio,quarum virtutum communis consensus& siti cuiusque
ossici; veluti soni c5cetus,iustitia dicatur. Qu obrem ista quoque gallicorum morum quadripertita distributio nobis erit. Sed a Caesare C satisq; velut interpretibus Diodoro,Liuio, Strabone atque aliis multa de Gallis commemorantur. quorum authoru verba ipsa si continua proferrem, genera rerum frequenter iteranda aut miscenda essent: sententias igitur potius sequar, sicubi verba disiungere coactus ero. Ergo nobis ad temperantiam abstinentia cibi, potus, veneris , modus orationis, vestitus habitationisque frugalitas, lusus, oblectatio, communicatio rerum ac facultatum saarum separentur.
Quid igitur quis veterum Gallorum in cibo& potione victusὶ Magna pars aiunt Diodorus& Strabo ) in lacte & varia carne, praecipue autem suilla recenti & salsa. Iuxta eos ignes fiunt, inque
12쪽
inque iis ollς sunt & verita plena carnibus: viros bonos melioribus honorant, quemadmodum poeta Aiaci scribit impensum ab optimatibus
honorem,quando singulari Hectorem certamine vicit.Eunde victus honorem Caesar attribuit Britannis & Germanis, Britanni interiores cait quinto libro) plerique frumenta non serunt,sed lacte & carne vivuntaleporem tamen & gallina& anserem gustare fas non putant: haec tamen alunt animi voluptatisque caussa De Germanis aute similiter Caesar loquitur sexto libro, Agriculturae non student, maiorque pars victus eoruin lacte,ca'o, carne. Sed Geresaniae victum Tacitus multo plenius,Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur, dominum ac seruum nullis educationis deliciis dignoscas, inter eade pecora nudi ac sordidi in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos , virtus agnoscat: Cibi simplices, agrestia
poma,recens fera aut lac concretu, sine appar
tu,sine blandimentis expellut famem. Ereto hic cibus fuit. id potusiquae temperantia fuitὶ Polus Galloru ait Diodorus ex ordeo, qui gallica lingua zythii dicitur,& ex aqua,unde fauit mellis lau
rint.Germanoru etiam potus consimilis a Taciato describitur, Potui ait humor ex ordeo dc fiumento in quanda similitudinemvini corruptus: proximi ripae & vinum mercalpr.Gallorum v
13쪽
P. RAMI LIBERrb plerique aiunt & Diodorus & Strabo humi
accumbunt,& coenant assidentes in canum aut
luporum pellibus: fictilia habent in usu densa ac
foribus distincta: ministrant eis pueri iuniores aetate tenera. Similiter apud Tacitum, Germani statina e somno ait quem pleruque in diem e trahut, lauantur, saepius calida,ut apud quos plurimum hyems occupat. Lauti cibum capi ut, separatae singulis sedes,& sua cuique mensa. Hactenus igitur seuera antiquorum morum frugalitas,unde illi artus e ue corpora quae Tacitus in Germanis admiratur: hinc etiam eadem pr ceritas Gallorum,quibus ideo prς magnitudine corporum suorum breuitas Romanorum contemptui erat,vtest secundo belli Gallici. Sed enim potionis inteperantia atque ebrietas a Platone Gallis obiicitur primo Legum, & Diodorus sic loquitur, Vino tamen praeter modu adeo delectantur,ut a mercatoribus importatum purum bibat, nimioque potu ebrij aut in somnum incidant aut in insaniam . ino fit ut mercat res Italici plures quaestu ducti vinum rum naui-uibus, tum per terram curribus deferentes,pincernam puerum mercentur pro vini amphora. Nec ebrietas tantum, sed ebrietatis comes rixa& contentio ab eodem authore notatur, Consueuerunt ait quoque sumpto cibo ad verboruprout casus intulit cocertationem surgentes &PIouocaticne certare inuicem nulla habita vita
14쪽
cura. Sic igitur Galli veteres a Graecis illis reprehenduntur, atque in eiusdem culpae societatem Germani,fratres a Tacito vocantur, parique Mebrietatis & contentionis nomine accusantur. Aduersus sitim ait)n5 eadem teperantia. Diem nodiemque continuare potando nulli probrue Si indulseris ebrietati, suggerendo quantum c5-
cupiscunt, haud minus sicilE vitiis quam armis
vincentur. Crebrae,ut inter vinolentos rixae,rarbcouitiis, saepius caede dc vulneribus trafiguntur. Haec igitur primis hisce moribus nota foeditatis inuritur,quqq; etiam apud Germanos nulli probro fuerit,iaquam vitium vitiosi nihil habuerit. At Gallorul5gὸ alia persuasio publica fuit, publicisque getis moribus aduersus istam priuatorii intemperatiam grauis fuit&seuera animaduersio. Fortitudinis igitur gallicae caussa ab ista temperatia cautione repetitam,a Caesare audi mus,omnium ait Caesar libro i. de Belgis,Ceutis, Aquitanis) fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate prouinciae a sunt, minim que ad eos mercatores saepe commeant, atque ea quae ad effoeminandos animos pertinent,important. Et in eodem libro de Nebulis fortissimis Belgarum, inorum de natura ait) moribusque Caesar cdm quaereret, sic reperiebat, nullum aditum esse ad eos mercatoribus , nihil pati vini, reliquarumque r rum ad luxuriam pertinentium inferri, quod
15쪽
his rebus relanguescere animos, eorumque r imitti virtutem existimarent. Quamobrem priatiatam paucorum intemperaritiam videmus publicis institutis damnatam esse, temperantiamque partis huius valde cultam atque honorata.
Ceneic ait Strabo libro septimo j viri sapientis persuasone,inducti Getae vites totis finibus suis
exciderunt, vitamque sine vino toleraverunt.
Id maiores illi nostri melius, quod ne seri qui-
. dem vites aut vinum importari voluerunt: Itaque & Diodorus pro sua aetate recte affirmat in Gallia Comata vinum minime produci. Ca sar quatio libro Sueuos Germaniae, Nerviis Galliae tomperantia pares essicit. Vinum ad se omnino importari non sinunt,qubd ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effoeminari arbitrantur. Ergo haec vitae victsisque temperantia fuit. Temperantiae magna pars in Veneris abstinentia ponitur, cuius intemperantiam etiam publice permagnam Graeci scriptores Diodorus, Strabo, Bardesenes apud Eusebiu in Gallis notauere, Aristoteleque iudice tanquam bellicosis nationibus in generatam, ideoq; in fabulis V nerem cum Marte copulatam . At Caesar nihil hac de re: a quo tamen contrariς teperantiae plena laus Germanis attribuitur. Qui diutissimὸ, ait, impuberes permanserunt , maximam intersios
16쪽
suos ferunt laudem. Hoc ali staturam, ali vires
neruolaue confirmari putant. Intra annum Veiam vicesimum foeminet notitiam habuisse in tur pissimis habent rebus , cuius rei nulla est occul
ratio , quo d & promiscue in fluminibus perluta
tantur. Impuberes autem diutius alios aliis hae . de caussa seri Hippocrates de natura pueri praecipit, quod Venere caro rare scat cuIisque aperiatur, unde pubes pilos emittit, contrariaque caussa Eunuchos nunquam pubescere. Sed hac eandem temperantiae laudem Tacitus nequaquam in Germanis praetermisit, Sera iuuenum Venus,e6que inexhausta pubertas: nec virgines festinantur , eadem iuuenta , similis proceritas,pares valid que miscentur,ac robora parentum liberi referunt. Ad eiusdem virtutis moderationem connubia pertinent, quorum gallici mores pauid indiligentius a Caesiare explicantur, iri,ait, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestj-matione facta cum dotibus communicant: huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fiuctusque seruantur: Uter eorum vita super rit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporii peruenit: Viri in uxores sicuti
in liberos vitae necisique habent potestatem: &cum paterfamilias illustriore loco natus deces sit, eius propinqui conueniunt, & de morte, si res in suspicione venit, de uxoribus inseruilem
17쪽
modum quaestionem habent, & si compertum
atque omnibus tormentis excruciatas
intersciunt. Lex dura videbitur, virum uxoris ac liberorum tanquam seruorum dominum effici: Etenim ut philosophi docet paterfamilias
uxori ac liberis velut ingenuis imperat: non eodem tamen imperij genere, sed uxori politica, liberis regia authoritate. Lex,inquam, dura illa videbitur,sed Romana tamen lex aRomulo c&dita, ut filius toto vitae tempore in patris potestate esset, iusque esset a patre filium castigari, verberari, operi rustico ablegari, vendi, necari. Rex idem de uxore supplicium sumi voluit,si vinum bibisset Sed tamen haec Cςsar Comment rio sexto,qui libro quinto Britannorum connubia alia quaedam exponit, Uxores habent deni duodeniq; communes inter se ,& maximae fratres cum fratribus & parentes cum liberis: Sed qui sunt ex his nati, ςorum habentur liberi, a
quibus primum virgines quςque ductς sunt.ANque haec de Britannis: At Germanoru hac etiam laude temperantiam Tacitus valde insignem
describit,Dotem,ait,non uxor marito, sed Vxori maritus offert. Intersunt parentes & propinqui,ac munera probant: munera non ad delitias muliebres quaesita, nec quibus noua nupta coismatur,sed boves & frenatum equum & 1cutum cum framea gladioque:In haec munera uxor ac-
Sipituriatque inuicem ipsa armurum aliquid viro affert
18쪽
ro affert: hoc maximum vinculum, haec arcana sacra,hos coiugales deos arbitrantur: Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipietis matrimonij auspiciis admonetur yenire se laborum periculorumque socia, idem in pace, idem in praelio pas
suram ausuramque. hoc iuncti boues,hoc paratus equus,hoc data arma denunciant. Sic vivenisdum,sic pereundum,accipere se quae liberis inuiolata ac digna reddat,quq nurus accipiat,ru susque ad nepotes referant: Ergo septa pu aici tia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis
conuiuiorum irritationibus corruptae: Pauciss1-ma in tam numerosa gente adulteria quoru paena praesens& maritis perinissa: Accisis crinibus nudatam,coram propinquis expellit domo maritus, ac per omne vicum verbere agit: publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate,non opibus maritum inuenerit: Nemo enim illic vitia ridet, nec corrumpere& corrumpi,faeculum vocatur: melius quidem eae ciuitates, in quibus tantum virgines nubunt δc cum spe votoque uxoris, semel transsitur: Sic unum accipiunt maritu,quo modo unu corpus unamque vitam ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas,ne tanquam maritum, sed tanquam matrimonium amet. Numerum liberoru finire aut quenquam ex agnatis necare, flagitiu habetur,
plusque ibi boni mores valent,quam alibi bonae
19쪽
leges. Sed de Germanorum matrimoniis Tacitus hactenus. Reprehendit etiam Diodorus in Gallis quandam linguae intemperantiam. Se mone sal0 utuntur Oreui ac subobscuro,multaque ex animo dubia loquuntur, plurima ad i ctantiam in suam laudem dicunt Sc ad caeterorum conremptum. Minaces sunt ac detractores opinioneque inflati. Iactantia vero illa aStrab ne est animaduersa: Atque ea nimirum gallica ostetatio est,quq a C sare septimo libro dicitur, 3c multis reliquorum librorum exemplis approbatur. Talis est: primo libro Helvetij Diviconis
elatio dum Helvetiorum virtutem extollit, Romanae cladis memoriam obiicit, Caesaremque minitado admonet ne commitat,ut is locus ubi Romani constitissent,ex calamitate populi Romani, internecione exercitus nome caperet aut
memoriam proderet: Talis est Ariovistus Rex Germanorum, cum ad postulata Caesaris pauca respondeat, de suis virtutibus multa praedicet, neminem secum sine sua pernicie contendisse, cum vellet Caesar congrederetur, intellecturum quid inuicti Germani & exercitatissimi in armis pos ent Sic Vercingetorix in concione iactat se unum,consilium totius Galliet effecturum,cuius cosensui, ne orbis quidem terrarum possit obsistere. Sed de his fatis,venio ad corporis cultum. Comas ait de Gallis Diodorus quavis habeant
natura rufas:studio tamen auget natutae colore:
20쪽
Calamistro capillos insectunt a fronte illos ad
ceruice reiicientes, ut Satyris aspectu puerisque appareant persimiles. Capillos arte essicivi cras.siores,ut nihil differant ab equorum iubis. Idem fere de Sueuis Germanis Tacitus, Insigne,gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Sueui a caeteris Germanis, sic Sueuorum ingenui a seruis separantur: sic in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueuoru,seu squod sepe accidit imitatione rarit m & intra iuuetae sipatium rapud Sueuos usqite ad caniciem horrentem capillum retro sequunturi ac saepe in ipQ solo vestice religant . principes & ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxiς: neque enim ut amet amenturiae in altitudinem quandam & terrorem adituri bella compti ut hostium oculis ornatur. Gallicum cultum Diodorus persequitur. Barbam satuquidam radunt,nonnulli nutriunt parce:Nobiles genas radunt,barbam vero adebsinunt crescere,ut operiant corpora. Item, Vestes ad terrorem intonsas ac coloris varij ferunt, quas illi vocant bracchas. Sagula gerunt virgata,hyeme quide crassiiora , aestate subtilia. Bracchas hic Diodor' nominar,unde Romani Bra chatam Galia nominauere: Denique Gallos hic author aspectit rerribiles ideo essicit. Eade Strabo libro quarto de comis,sagis, intonsa & aspera veste, prolixis feminalibus, amictibus scissis& vix dimidias nates tegentibus etiam scribit.