Ioannis Rho' Mediolanensis, e Societate Iesu Achates. Ad d. Constantinum Caietanum, monachum Casinatem ... aduersus ineptias, et malignitatem libelli pseudo-Constantiniani, de sancti Ignatij institutione, atque exercitijs

발행: 1644년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

U De Ineptiis, oe Malignitate

commutatione Clanonio Monacho Benedictino magistro usus est 3 Tradit hoc Ribadenetra. In Monte Serrato prima poenitentiae rudimenta deposuit Z hoc idem habet Ribade netra. Apud Lutetiam primum cum Socijs in aede Martyrum , supremum ad Diui Pauli suburbano in templo viroque Benedicti norum asceterio Lacramentum dixit 3 Non tacuit Ribadenetra. In Albanetano Casitanis Montis secessu cum Caroli Caesaris Legato Hortigio XL. dies diuersatus est 3 hoc lcgitur in Ribadenetra. At Florentinam illam liberationem , quae oblatum illum Benedictinum fuisse docet, caute dissimulauit. Imo nesciuit is qui enim sciret ignotam maioribus fabulam, cuius nulla in nostro

Romano, nulla in Florentino Monachorum tabulario vestigia sint Z cuius nemo unquam nostrorum meminit3Cuius nulla apud nos, nulla inter antiquiores Monachos Florentinos fama sit 3 At Catarellus dixit Z Casiare lius 3 quis enim ille est , quem facile Ribadenetrae, Ma sis , Atque oriandino opponere te dicis ξ homo antiquae '' idem nobilitatis, sed in historia platab ignotus , qui nec in Commentarios retulit, nec legitimc interrogatus, nec iuratus dixit , sed in domestica, &. libera confabulatione, cuius nubia in antiqua praesertim historia auctoritas sit. Probandum igitur Merat, Caifarellum vera narrasse, tum haec

Ribadenetrae non ignorata fuisse, ut malae fidei accusaretur ; quorum si neutrum sccit, aut facere potuit Pueudo- Constantinus , ut certe non potuit, illum inter impudentissimos accusatores referre , Constantine , quid dubitas 3 Nec minus in Ortandi num liuoris effundit, &candidissime scribentis animum peruerse interpretatur. l Leuior quidem calumnia est, quam ut eam operosius diluere operae pietium sit. In aede Diui Pauli extra Portam Hostiensem solemnia professionis vota fecisse Ignatium, ac Socios scribunt ni storici nostri omnes; quos inter Ortandinus, qui eo consilio ab Ignatio, & Sociis in ea potissimum sacra aede id factum docet, quod & loci ac temporis solitudo ,& hominibus qui se gentibus etiam deuouerent ad fidem cogendis, Pauli Apostoli opportunum visum fuerit patrocinium. Hic vero Pseudo Constantinus odiosissime vociferatur, aliam longe caussam fuisse , Benedicti ni scili

cet nominis reuerentiam; nam nec adeo solitarium locum

illum esse Paschalibus, affluente populo ad visendum Crq-cifixi

252쪽

cifixi Domini signum, cx quo missas olim voces, auditasque a Brigitta magna illa vidua Sueca a maioribus accepimus, celeberrimi concursus fiant: Et Ignati j nomen, Sociorumque iam tum latum in Urbe suist e,ut ad illorum solemnem proscisionem plurimos ex utroque ordine populi, ac nobilium conflux iste verosimile sit , ac demum illos non ad Pauli, sed ad Virginis aram sacramentum dixisse . cuius illi consequens est, nulla peculiari erga Apostolum pietate, sed ut in maniHu, ut loquimur, Benedictini Abb iis profiterentur, eo conueniss). Verum quam leuia haec sint, quis non videt 3 poterant inter Ineptias rei jci, nisi his oriandinum malitiose calumniaretur. Et de Benedi- lino quidem Abbate iam disputatum est , somniumque illud leuissimum plan Edimatum. Et de celiebritate concursus docendum fuerat, eam ante hos centum annos fuisse quam nunc videmus, ut aliquid dicere videretur ; quamquam nec hodie tanta est celebritas profesta die, ut solbiudidi, quam ab Ignatio, Socijsque captatam dicit Ortandi nus , quidquam incommodet; non enim in au ijs plane, ac solitarijs aedibus profitendum erat, cum id publice factum oporteat. Demum ante Virginis aram dictum est Sacramentum, quod in ea olim sanctissima seruaretur Eucharistia, quod a Seuerano viro grauissimo , & scptem Ecclesiarum antiquitatis diligentissimo disertd obseruatum est, qui rem totam absque inepti js narrat. Porro quam Ollandinus a Polanco, caeterisque monu' v i i rinentis, quae in Tabulario asseruantur, acceperit, nullum-

que in illis Benedictinae obseruantiae vestigium appareat,

malitiosi profecto ingenij est, non uni otiandino tantum '

qui vir non modo incomparabili latini sermonis, ac plane prisci aeui candore Icripsit, sed ea virtutum fama ViXit, Vt his, isci tironum institutio commendaretur ; sed priscis illis pa- s isti. tribus, Ignatioque ipsi maligni silenti j, ac nequissimae dissimulationis, ingrataeque obliuionis crimen impingere, quod tu profecto non faceres, Constantine , tuoque nomine ab homine livoris, atque inuidentiae manifesto fieri, res cst omnino non ferenda. Omitto quae passim calumniator carpit , ac vellicat recensere , quod operae pretium

in illis diluendis immorari nullum sit; Imo haec ipsa silentio dissimulassem, nisi huiusmodi malignis ineptijs tertium

primae partis caput male confersisset calumniarum faber Pseudo Constantinus. Sed quae totam in Societatem crimina inserat, videamus. M A L. I

253쪽

I. societatem

praeter mo rem unati nam vocat,

non vindica.

ros publica

venerationi expositos c Minutata ;

QMALIGNITAS

V o enim sunt, eaque grauissima, quae obi jcit,

sed utrumque permanifestariam calumniam , ut hominem hunc malignitatis me arguisse non poeniteat. Mitto Societatem saepissime vocari I nativiram, quod nobis non ideo molestum est, quod lanatio parente non gloriemur, sed quod ipse ita noluerit appellari, & Societatis Iesu appellationem , quam diuinitus accepimus, & Concilium Tridentinum, summique Pontifices propriam nobis esse voluerunt, amemus, in quo , Ut animum suum ille prodat , non ideo tamen e sciet, quin ea ad posteros pertineat appellatio ; nam &haereticorum conatus frustra fuere. Sed crimina quae in nosconi j cit videamus, Constantine. Queritur Panormi facra in Icone Henricum Garnetum cum sua illa admirabili spica publicae populorum venerationi propalam expositum spectari, nulla sacri iuris reuerentia. Quae cum grauissima , sed falsis sit accusatio, dissimulari a te non debet, ne inter calumniatores nomen tuum referatur. Pernego enim, id verum esse ; Et quamquam olim reliquos inter, qui sanguinem pro Christo dederunt , i ectaretur & Garnetus cum spica, triumphalia tamen insignia non fuere circumposita: postquam vero Ecclesiae astringendus vetus mos visus fuit , ac sic uerius agendum , iam nullus ibi est Garnctus : Neque accusari debuit olim factum, cum nullo iure erat interdictum ; sed eorum potius laudanda modestia , qui nullis interpretationibus usi, etiam, quod lege non cauetur, abstinuerunt. Qua enim unquam lege cautum cst, ne quidquam sacris in tabulis pingatur, quod extra venerationem sit 3 Cur

temporum rationem non habet, qua una rerum veritas

constare disputantibus potest 3 quae tandcin cile tanta po-

254쪽

test calumniandi voluptas, ut mentiendi, dummodo in Societatem inuehatur, nullus sit homini pudor 3 Interrogat hic, quam tuto de rebus Indicis scribentibus I i I. nobis fides haberi possit; quasi vero falsitatis in Florcntina N D

illa tragoedia conuictos haberet, de qua quum superius di- bim im per sputatum fuerit, aio nunc ita credi dcbere , ut optima fide i id mvera narrantibus , ea scilicet fide, cuius nihil reliquum μ' apud eum cisse oportet, qui de vicina Sicilia disputans tam μί- immaniter mentiatur. Ea fide qua ipse de Boillio tam multa admirabilia scripsisse credi vult ; ea, quam viri Euangelica praedicatione nobiles merentur ue quam tot ad Clui- stum sub utroque Sole traductae gentes obsignant, quae si hostibus nostris dolent, hoc ego voveo , Ut temper magis magisque sit, quo acrius contabescant. Nec India , ncc America ita unis nostris hominibus peragrantur, licet plurimas regiones, vel primi olim Chritio aperuerimus, vel nunc in fide contineamus , ut mendacia impune seri possint, si ea voluptas esset hominibus, qui Euangeli j causia voluntatio in exilio apud gentes immanitatis plusquam barbarae, perpetuisse aerumnis , periculisque deuouerunt. Illud hic non dissimulauerim , Constantine 3 Plus mO- destiae in his coni cribendis , quam famae consuli, & multa superesse, quae scribantur: eos propterea Sociorum conatus esse, tantumque Diuini fauoris adesse, ut & ad bonos plurimum gaudij, atque ad invidos plurimum rcdun dare possit inuidiae. Alterum accusationis caput, quod totum libellum ve- I v.

neno insccit suo , est ingrati animi vitium , quo Societa Q at tem nostram erga Benedictinos Monachos agere, solenter in Belen a

queritur , idque ut palam faceret, ad scribendum se aggres- η sum profitetur. Si Monachus hic esset, Constantine , qui 'o si illa laudatissima Casinati disciplina profecisset, puta ne futurum , ut tam effraeni mentiendi libidine abreptus fureret, atque insaniret 3 Quid enim in Benedicti alumnos peccauit aliquando Societas, ut capropter ingrati animi turpissima, & homine libero indignissima labe sit aspergenda 3 At a Benedictinis Monachis eruditus olim in ipso me- V. Iioris vitae tyrocinio fuit Ignatius 3 Verissimum hoc est, di i que ρ 'a nobis saepissimE nostris in Annalibus consignatum ; ex quo enim alio didicit siue Iepius siue Pseudo Constantinus, quam a Ribadenetra, qui Ignatii gesta primus condidit ὶ ' μ' quam ex frequentissimis nostrorum hominum sermoni-

E e bust

255쪽

xi 8' De Ineptiis, γ A signitates

bus3At &in Monte Martyrum propeLutetiam Parisiorum, suae iccit Societatis fundamenta , & ad D. Pauli prope V bem edito cum Socijs solemni Sacramento, illam demum absoluit. Veri stimum hoc item est, &a nobis nunquam due simulatum. At beneficia plurima accepit; nam dc nascentem nobilisti mi Abbates Societatem foverunt , illique Collegia non plurima quidem , ut Pseudo-Constantino mentiri placuit , i edaliqua in Belgio condiderunt. Verissi

naum cst ; nec illos, qui haec in nos contulerunt, collocatorum benc factorum poenituit, & porro ne unquam poeniteat, strenuam operam dabimus. Agnoscimus bcneficentiam & scriptis , & libris praedicamus. At Ignatium Oblatum, Conuersumque Bcnedicti num aliquando fuisse, aut dictantibus in Albaneta tribus Monachis Constitutiones scripsisse, aut Exercitiorum libellum compilatis Cisne-rianis scrinijs coagmentasse, pernegatis. Quid enim aliud faciamus, nisi veritatem prodere velimus 3 At Salisburgensem Academiam nobis praeripere conati estis , Monachorumque non esse docere, per inuidentiam, & calumniam asseruistis. Hoc cnimuero splendidum mendacium est, dc de triuio sumptum , & qua facilitate mentiendi obi btur , eadem .libertate veritatis resicitur. Qui enim docere potuimus Monachorum non esse docere , quum illorum cxemplis ab antiquitate repetitis nostra tueae mur 3 Queri potuit Pseudo - Constantinus de Bernardo Magno , post Benedictum, Monachorum Magistro, cuius

ea esst sententia epistola L X X XI X. Monachi non es docere , sed lugere. Sed audio quid queraris. Doles nimirum, Cardinali de Monte, in celeberrima illa oratione, qua de Ignatij sanctitate ad Cardinales, & Pontificem in Coimsistorio retul it. Dum maximorum Sauctorum quorum ve-sigiapressit Ignatim mentionem, idque merito faciunt ense meratis Athaneso, Basilio, Nazianῆeno, orisio , Hiero

Nymo, Augustino, Bernardo, Dominico, Francisco , ex electissimis pharetrae Domini sagittis, etinum Benedictum μlentio is uoluerunt. Vide Constantine an iniuria malignitatis accusem. Quid enim ait 8 Inuoluerunt. Qui ' nosneZAt relationem illam habuit Ioannes Maria de Monte, none Socijs aliquis. Sed liberum fuerit accusatori nos illius auctores credere; quae illi mentiendi caussa fuit, nisi calumnuodi impotens libido Vbinam in illa magnifica relatio

256쪽

Libo i Pseudo Constantiniani. 279

latione Sanctorum quorum vestigia pressit Isnatius, menti Doce Pscudo-Constantine; numquam facies. An quia Cardinalis eos enumerat , quos vigilans Dei bonitas, &misericordia praeteritis seculis contra subnascentes lianesiarchas destinauit Athanasium, Basilium & reliquos supra laudatos, quorum vestigia in instituenda familia prosicritI natius, cnumerare tibi videtur: an potius eximia quadam & verissima cum laude ipsum illis accensere si concia aliquem per ea tempora furentem haeresiarchaan , Ucus Benedictum excitauit, cui ille sese obiecerit , I uina a Cardinali omitti non negauerim. Sed si nihil huiusmodi de Benedicto legimus, non est, quod per nostrum latus illius iugulum petas Pseudo Constantine. Non apud unum Cardinalem ea diuinae prouidentiae laus legitur ; plerique collatis inuicem hostibus, & defensoribus Ecclesiae id tactitarunt , neque inter illos, qui contra haereticos steterunt, Benedictum me legere memini. Caetersim qua ego hic oratione satis queri p'stum de tunesta illa, ac virulenta totius operis ad nobilissimos Romani Collegii Anglicani alumnos per oratione An non in illa eius se satellitem esse ostendit , qui discordiarum lator rem perdidit humanam ' Hoccine importunus i3 cophanta tuo praefi&o nomine facere ausus est Et non Vindicabis , Constantine tantoque in tui nominis dehoncitamento silebis i Quos enim ille appellat 3 iuuenes stilicet optimos, quorum nobis educatio a summis Pontilicibus credita, ut illis nostri odium nominis, qua sit hostium infundat. Sed quam ex vano 3 quid hoc est , illos malis modis a nobis habitos, quod ineptissimas opinationes tuerentur 3 quis haec ferat sine teste dici, & tuo haec dici nomine3 Scio equidem Satanam hunc Germanici Collegi j alumnis Monachis Benedictinis eatim odiorum faces subdere non dubitasse, infelici tamen conatu, ut iam funesta, & incendiaria auis dici possit, quam omnibus execratam doma-bus , ac tectis conentur arcere.

Vertat se in omnes formas Proteus hic, Societatemque Atlibet, oppugnet , foecundum fraudium , & calumniarum pectus concutiat, malo suo , quod nollem experietur, quam verum sit Romae Christum nobis csse propitium. Possem in hominem istum plurima dicere, & vitae probra, ingeni j vanitatem , & ridendam cruditis imperitiam ludos facere ; verum haec in Christi gratiam di mu-

vi lenta

pereriitio damnatum

vi I

257쪽

o De Ineptiis, oe Malignitate

lemus. Neque enim ita dici possiant, quin honestissimi nominis , sub quo latere voluit, detracta persona statim de

facie agnoscatur , nec mei est instituti cuiquam, etiamsi meritae, infamiae stigmata inurere : contra falsitates,& malignitatem , non in hominem pugnamus: pro veritate iusta arma induimus, caque ita tractamus, ut eius fines tantummodo tiaeamur , cuius odio qui laborant, cos ego hostes me habere propalam profiteor; homines nimirum serendis discordijs ,& publico malo natos; quorum cum saecula omnia fuerint non in ecunda, nostrum hoc ea multitudine laborat, ut nulla iudiciorum seueritate fatis possit elevari. Verum si quae nostrum hoc euerriculum maligni, ac liuidi nebulonis mendacia, si suae euaserunt ineptiae, rogo te, Constantine, ut ea ne dissimules, ex quibus nomini

tuo & grauis conflatur inuidia, & lutulenta , teque indigna aspergitur infamia, quae a Benedictitii nominis splendore longissim Edebet abesse. V III. Vos, igitur in hac postrema orationis meae parte, bonam. . ait, Constantini Vindicis vestri venia, alloquor Religiosissimi

viris od Patres; Vos Obsecro , atque obtestor, ne vestro nominec iri limos, nobis maledici, nosque impugnari patiamini Cur enim homines seditiosi , &. quibus unica voluptas est altercari, q*e Ii na- mutuis obsequi js, aut benefici js centum itin annos coali-choi BE.VE- tam amicitiam vestrum inter amplissimum ordinem, So-yrii se cietatemque nostram minimam conantur abrumpere 3

Quid aliud hoc est, quam scelus ,& quidem, eo grauius ,huo sanctius amicitiae vinculum illud cst, quo Christi cha ritas religiosas inuicem copulat familias 3 quarum non dicam odia, quae inter illas suspicari mihi temerarium est, sed vel ipsae animorum dissensiones Ecclesiae luctum, hosti-hus gaud. am ollarunt. Et sanE, quae diligens, & acerbus. accusator Pseudo Constantinus congessit, ita ab omni veritate, ac grauitate sunt aliena, ut luculentam vestro nomini, ac sapientiae iniuriam intulerit, dum vestri vindicis nomine abusus ea vulgauit. Quid enim tandem vestrae interest amplitudinis , quo Ignatius nomine appelletur 3 quae miracula patrauerit 3 quae illi olim oblata diuinitus visa fue-: rint i quod Florentina tragoedia initium , quem exitum

habuerit i quid in nostris templis pingatur 3 quid ab India

scribatur 3 Haec extra omnem caussam sunt; quamuis &qtis ad illam facere videntur, adeo a vestra grauitate dege-UI nerant, ut indignissimum facinus secerit, qui ea, quasi vobis

258쪽

vobis vindicanda essent , confarcinauit. Vosne nostris , damnis crescere opus habetis 3 vestrane magnitudo nostris attollitur ruinisὶ vestrane decora nostris dehonestamentis comparantur Z Vindicate, Patres, iniuriam hanc, publicoque ordinis decreto hanc a vestro nomine famam inuidentiae , atque liuoris, & malignitatis amolimini. Nos enim Benedicti num nomen amplis una in Ec- IX. clesia Dei locum obtinere non ignoramus: suspicii nus Vc- Eorum am- nerabilem illius antiquitatem, nouimus ex Benedictina fa- pla,sed Hyamilia tanqiram e vagina sacrarum familiarum , plurimas ct Minstr si carum prodi juc : legimus in historiarum monumentis, ii vς

quas e debellata superstitione , siue Idololatris Euangeli j lucciri inscrte , siue aberrantes a Petri caulis Oves ad illas reuocare opus fuit , victorias retulerint. Colimus sapientiam illam , quae per omnia Disciplinarum genera latuit me fusa innumerabilibus immortalium ingeniorum monumentis clarissimam litterariae ipsique Christianae I ei publicae attulit lucem : Veneramur disciplinam illam Benedicti, quae siue toga, siue sago res fuit gerenda, Christianos fastos honestissimis sanctorum hominum titulis sola propemodum potuit implere : Colimus familiam illam, quae X L iam saecula tot inter rerum conuersiones, saepius ex suis veluti cineribus excitata, & semper rediuiua,vivida usque senecta viros quotidie alit, quos ipsa huic seculo inuidere possit antiquitas: Non ignoramus plurimos ab illa Ecclesiae datos Pontifices rem Christianam strenue amplificasse: Cardinales , atque Antistites ex illa lectos non semel centuriari , denique quanta sit Benedictinorum Monachorum dignitas , quae nostrae aduersius illos venerationis sint partes ab homine livido, atque periso docendi non sumus. X. Et quamuis ille se vestrum Monachum serat , illum ta- Eartim a men a vobis sapientissimis scilicet viris pro vestro non mi, in

agnoscitam mihi certum , exploratumque est, quam hu- Dissimus e riuimodi heiulantem accusandi rabiem, ac maledicendi li- Pseudo-coacentiam a vestra lanctissima disciplina minim proficisci sti νυν-- certissime scio.

SEARCH

MENU NAVIGATION