장음표시 사용
351쪽
CHAR. CLASSIS. Pulsus frequens, celer, fortis ; respiratio celeritate, magnitudine, frequentia aucta, viribus artuum minutis ; vel virium vitalium augmentum, aut saltem in statu sanitatis, perseveratio, Viribus artuum notabiliter minutis.
Pyrexia semel crescit, et semel decrescit, in decursu aegritudinis. G. I. JUDICATORIA. ars Ingruit tota febris subito cum frigore, calore, capitis dolore, &c. pulsu aliquo critico,
aut evacuationibus criticis, vires artuum parum sunt minutae, vires contra vitales multum auctae, criticae; absolvitur 4 die
G. II. HUMORARIA. 317 Cognoscitur haec febris pulsu irritationis, incremento successivo usque IV. V. VII. Vel
IX diem, duratione morbi usque VII. IX.
352쪽
XI. vel XIV. diem, notabili debilitate artuum, vehementibus symptomatibus, et
humorum augmento, aut Vitio, unde noscitur.
Est febris continuae genus, quae decurrit ad N VII. XXL vel XXX. diem, incrementum habet longius praecedente ; ingruit cum pulsu irritationis ; pulsu et respiratione auctis, viribus artuum multum minutis ; notabili frigore saepe et rigore, unde Frigeraria; lingua est sordida, eXcreta omnia foetida, a statu naturali multum distantia; haec est febris proprie putrida. 319G. IV. TYPHUS. Est febris continuae genus, quae plerumque ultra tres septimanas durat, cum calore jam magno, jam nullo, urina et pulsu sanorum similibus, artuum summa debilitate ; pulsus quandoque rarior est quam pulsus sanus, color cutis pallidus, squalidus,
exanthemata varia huic morbo superveniunt epige nomena.
353쪽
G. V. HECTICA. Est febris continua, quae chronicorum morborum more sensim extendi suevit perplures septimanas, imo menses, sine notabili virium prostratione, cum exigua pulsuS frequentia ; urina saepius est turbida, pelliculam innatantem pinguem gerit; Pulmsus est subdurus, post pastum frequentior, calor ad attactum est mordens ; sudores nocturni ; febris haec, nullam habens exacerbationem notabilem, differt ab omni amphimerina, phthisi, et tabe, quia suppurationem pro causa non habet ; aegri sunt Plerumque orthostadii.
Sunt febres continuae cum exacerbationibus quotidianis, tertianis, quartanis, S c G. VI. AMPHI MERINA. Est febris continua, cum exacerbationibus
quotidianis sibi similibus. o. VII. TRITAEO PHYA. gest febris continua, cum exacerbationibus tertianis.
354쪽
3a 3 G. VIII. TET ARTO PHYA. Est febris continua, cum exacerbationibus quartanis, seu quartanae typum servanti
O. III. FEBRES INTER MITTENTES
Pyrexia in decursu aegritudinis pluries penitus deserit aegrum, et redit cum intervallis mediis lucidis servata periodo. 3 et G. IX. QUOTIDIANA. Febris intermittens, cujus paroxysmi similes, redeunt nycthemeris singulis. gas G. X. TERTIANA: Est febris intermittens, cujus Paroxysmi alternis diebus sibi similes repetunt, seu circuitum servant; urinae lateritiae sunt optimum signum febrium intermittentium. :6 G. XI. QUARTANA. Est febris intermittens, cujus paroxysmi sit, issimiles quarta quavis die abeunt, et rever tuntur ; inter quoslibet duos paroxysmo intercedunt duae dies apyretae,
355쪽
c. III. ERRATICA. a et 7Haee febris distinguitur ab aliis generibus
per accessus similes pluribus diebus ab invicem distantes quam duobUS, nec Prom
356쪽
CHAR. CLAssIs. Morbus mentis, seu erroti in imaginatione, appetitu, judicio, vel me :
Imaginationes deceptivae ex errore organi vel mentis natae.
328 G. I. VERTIGO. Est hallucinatio, qua objecta, licet qtilescentia se loco moveri, nutare, Vel in gyrum Verri sari, nobis videntur, ipseque aeger quam doque sibi nutare videtur ; dicta phaeno mena etiam clausis oculis plerique patiun
3ay G. II. SUFFUSIO. Est genus morbi imaginarii, cujus praecipuum symptoma est hallucinatio visus cir
357쪽
ea objecta videntis corpora, quorum Pro totypus extra oculos non existit; suffusio repraesentat corpora quae non sunt, et Vertigo motum corporum, quo actu non
geminatum, aut multiplicatum, videntur sibi videre. G. IV. S Y R IG M IJ S. Est error imaginationis sonos, qui extra aurem non sunt, sibi repraesentantis, a commotione vibratoria organorum acousticorum per principia in aure latentia natos. c. V. HYΡOCHONDRIASIS. Est delirium circa propriam Valetudinem, natum ex philautia, salvo ratiocinio de reliquis, delirant et desperant de sua valetudine recuperanda ob ructus, borborygmos, palpitationes, tremorem Praecordiorum, i fugaces vertigines, flatulentiam, &c. Hinc
hi persuasi fatum lethale sibi imminere,' omnia symptomata et minimas mutationes
358쪽
in corpore suo scrupolose observant, nar-rant, et describunt medicis, suisque queria iis, alios mox et alios defatigant, ingeni caeterum et appetitu pollentes.
Est dormientium hallucinatio, somniante8,, nempe, ob imaginationem Vividissimam,i' sopitis somno sensibus, motus musculares exercent, surgunt e lecto, Variis periculi ii sese exponunt, tecta scandunt, iter sucipi
Cupidit tes, vel aversationes depraVatae. 34 G. VII. PICA.
Est alimentorum inaffuetorum, vel rerum indigestibilium, appetitus, cum assuetorUm aversatione,33s G. VIII. BULI MI A. Est appetitus majoris alimentorum digestibilium et solitorum copiae, quam quae a Vi ribus ventriculi diseri potest.
359쪽
Est potulentorum appetitus immodicus. G. X. ANTIPATHIA. 337
Est aversatio quorundam Objectorum tanta, quod homo ex eorum visu, Odoratu, auditu, &c. gravia symptomata Patiatur.
Est desiderium videndi parentes, cognatos, somiumque natale adeundi adeo ardens, ut hac sola anhelatione occupati penitus langueant ; horumque animae commercium cum corpore ferme sublatum sit ; unde languent Omnes sensus, et appetitus alii; hectica febris hos miseros consuinit, et ad. lethum ducit, si adeundi patriam cognatos copia denegetur ; olim in Croatia Crisii laboravi hoc malo cum apositia, et Obstipatione, intumueram ex anas arca pervigil et debilis; redux ad patriam sine omni pharmaco convalui ; desideramus varia ardentissime. G. XII. PANOPHOBIA.
Est summus pavor inter dormiendum sine causa evidenti ortus; clamant hi, gemunt,
360쪽
tremunt, sudant; hoc genus non multum differt ab ephialte. 340 G. XIII. SATYRIASIS. Est morbus proprius viris, cujus praecipuum symptoma est effraenis impudensque veneris cupiditas, cum libidinosa penis tentigine ; priapismus caret cupiditate libidi
g r G. XIV. NYΜPHOMANI A. Hujus generis character est ei aene, audax, et impudens in foeminis veneris desideri
g et G. XV. TARANTISMUS. Hic morbus scribitur in Apulia esse endemius, cujus praecipuum symptoma est inexplicabilis saltandi, choreas agendi cupiditas; a tarantulae morsu excitari hunc morbum judicat Baglivius, quod Ill. Seraciet experimenta Romana inficiantur.3 3 G. XVI. HYDROPHOBIA. Est morbus, cujus praecipuum symptoma est incredibilis potulentorum omnium aversa
