장음표시 사용
401쪽
AD hanc responderi possit, quod, etiamsi duprincipiis morborum apud medicos judicium saepe fallax, et prorsus falsum sit,
nec temere idcirco ad morbos distinguendos adhibendum; cum eadem tamen aliquando satis certe nota sint, et facile observanda, hujusmodi principia in nos logia, pro notis characheristicis recte adhiberi pos
ALTER A quaestio hic exoriens est, quatenus ex serie symptomatum, sub decursit morbi occurrentium, characterem ejus petere liceati Ad hanc etiam possit responderi, quod, cum plureS morbi, uti exanthemata et febres intermittentes, nisi post decursum aliquot dierum, CX serie sympto matum sibi invicem succedentium, nullo modo dignosci queant ; ut hujusmodi morbi distinguantur, ex serie illa character ne cessario sumendus est. Characteres autem, non nisi post longum morbi dccursum, fortassis non nisi post morbum finitum, statuendi, nequaquam in nos logia usurpari E debent.
402쪽
debent. Ita apud Ill. LINNAEUΜ Febrium
continentium, qua8 vocat, characteres adiuturnitate totius morbi desumpti prorsus inepti sunt. IN eonstituendis morborum characteribus, regula tertia est, quod, cum quisque fere morbus, eX plurium symptomatum concursu solum dignoscatur, ex iis pro notis characteristicis quot sussiciant; nec plura tamen adhibenda sunt. Priores nos logi mihi videntur, in characteribus quos dederint, plerumque nimis breves et deficientes fuisse ;et forsan mihi vitio verti potest, quod aliquando sim in iisdem nimis longus et redundans. Nusquam quidem volens fui redundans ; ut Vero essem copiosus ubique me conatum fateor, prudentissimum fore ratus etiam ad redundantiam appropinquare,
quippe posteris multo facilius erit, quod nimium est tollere, quam quod deficiat supplere.
403쪽
llIN characteribus denique morborum constituendis, quaeritur etiam, an ex defectu functionis cujuslibet, quae in sano unoquoque exercetur, Vel ex absentia symptomatum, in aliis generibus vel speciebus apparentium, notas quasdam desumere liceat tb A UVAGEs 108 quidem defectus functionum, utpote nihil positivum indicantes, pro morbis noluit admittere; plures igitur, qui a LINNAgo sub ordine confrictoriorum, et a Vos ΕΕ1o sub classe epi besum, recensen' tur, penitus omisit. SED, pace tanti viri, dixerim, quanquam defectus, si strictius loqui velimus, nihil positivum indicet; defectum tamen functioni8, quam eXercet quisque sanus, statum corporis humani eXhibere, quem ut distinguamus utilissimum est, atque etiam necesse sarium, et ejusmodi status pro morbo recte haberi potest. Porro, etiamsi in quibusdam defectus isti aliquando sine molestia vel morbi symptomate observentur; in plerisseque tamen magnam molestiam, et sympto
404쪽
mata plurima pariunt. In his igitur, defec-ltum functionum, saepe symptomatum Cau sam manifestam, pro morbo haberi licet, et ex ejusmodi de Sectu. in plurimis morbis; horum notas characteristicas petere licet, et Oportet. SAU VAGE SI Us ipse in hac rerparum sibi constare videtur, Debilitatum . classem instituens, et Amnestam, Grypniam, i furiam, et alia etiam tanqUam genera
Quo D notas eX absentia symptomatUm, in aliis congeneribus apparentium, spectat; eas neqUaquam bona8, et, ubicunque fieri potest, .eVitanda8 censeo. In pluribus ve- ro vitari, quantum Video, non possunt ό nec a quovis nos Ologo adhuc fuerunt vita-
CUM, secundum has regulas, charactereri morborum constituendi sint, plurimum Ie fert, eosdem sermorie accurato et luculento exprimere; nec minus, morbum quemqUt apto nomine insignire.
405쪽
Nonu Nae eruditi, Ill. LINNAEUΜ methodum plantarum perfectiorem reddidisse, eo, quod botanices linguam, . UsurpatiS ubique vocibus maxime idoneis et definitis, magis accuratam effecit; nec quidem dubito quin delineatio morbi, ad instar delineationis plantae, a LINNAEO CXhibitae, in nos logia multum profutura sit. In nos logia au-
tem, ac in botanice, non aeque necessarium esse videtur; tum quod tam multae rerum circumstantiae, in nos logia, ac in botanice, notandae non Veniunt ; tum quod sym-
plomatologia, in quibuscunque fere Pathologiae generalis systematibus exhibita, plu-l rimum in hac re jam praestitit. Fatendum i quidem, symptomatologias Vulgo prolatas,
nec adeo plenas esse, nec adeo exactaS, ac Optandum esset ; et, si pleniores fierent, atque ubique voces magis idoneae et accurate definitae usurpatae essent, ad nos logiam perficiendam certe plurimum conferre posel set. In hujusmodi vero tentamine caven- dum est, ne distinctiones nimium subtiles et dubiae adhibeantur, uti ab auctore Ob
406쪽
feret atronum Clinicarum, quae Warsa viae an inis I 767 et 1768 prodierunt, factum fuisti opinor. Ipse quidem hujusmodi nihil tem
tavi, tum quod plus eXegisset, quam per longum tempus mihi suppetivit otii, tum quo mihi minus necessarium Videtur, qui Vocet apud medicos usitatissimas, et in sensu vulgi recepto, ubique fere usurpandas curaverimi QUOD ad denominationem morborum at tinet, in Classium, ordinum, et Generum nominatione, Ca8, qUantum Potui, regula: observavi, quae in L INNAEI Criticis Bolani
cis, et in ejusdem Philosophia Lotanica, ah ill . auctore traduntur.
Quando notiones novae sunt proferendae, etiam nova nomina imponenda sunt,
et ejusmodi aliquando, parcius licet, adhi
buimus. Cum vero nomenclaturam me
dicam, diuturno usu confirmatam, sine gravi causa mutare non liceat; ne factum esset ubique curavimus ; quod tamen ili. LINNAEUM saepe, nulla urgente necessitate, fecisse, et VOGELIU Μ, appellationi buS
407쪽
lbus novis, frivolis, i heptisque, Nos logiam
deturpasse, observaVimus. UΤ clarior et certior habeatur morborum
notitia, appellationibus selectis, synonyma,
tum aliorum nos logorum, tum auctorum imaxime celebrium, ubique apposuimus. Hoc
diligentius feci, ut inde norint studiosi, ex quibus praecipue scriptis, morborum scientia optime obtineri possit. IN recensendis specierum synonymis, ap- pellationes, quibus SAGARUS Usus sit, omisi, tum quod ipse aliorum auctorum synonyma
ubique omittens, nos de speciebus, quas indicare voluit incertos, saepe reliquit; tum uod, in recensione specierum, illum profecto inus peritum fuisse, et regulas nos logiae methodicae optimas quasque neglexisse, no- is videtUT. SYNONYΜA veterum medicorum adhuc misi, non quod eorum scripta prorsus negli Renda esse putaverim, sed quod ego, neque is iis certo, neque cum fructu, synonyma CO' vim indicare potuerim.
409쪽
CLASSIUM ec ORDINUM . CL ASSISI. PYREXIT.
VESANIAE.. Classium institutionem primo a SAUvgGEs Iodatam, LINNAE Us, VoGxLI Us, et SAGAR s, in omnibus sere, secuti sunt. Cum vero ex eorum' classibus plures sint, uti VITIORUM, ANHELATIONUΜ, DOLORUM, et FLUXU G Μ, neque naturasses, nec quo vis modo idoneae, ejusmodi institutionem sequi non potui. Aliam itaque simpliciorem, ec in univerium,
410쪽
ut mihi videtur, aptiorem, hic protuli. Haec fortast se etiam minus absoluta videri possit, quod inter montibos totius systematis, in primis tribus classibus recen sitos, et illos partis singularis, sive Loc ALEs, in classe quarta collocatos, distinctio non ubique facilii ierit. Hoc quidem, rarius licet, aliquando fieri posito concedimus. . Sed nihil praestantius nobis nunc suppetit ; et, ob rationes in Prolegomenis, pag. xiiii allatas, de persecta classium institutione non admo dum solliciti sumus.
