고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Alemannus, Alemannī
Quae copiae una cum aliis nonnullis Alemannorum Diximeum clanculum ingressae sunt insciis hostibus, atque oppidum pertranseuntes (additis nonnullis ex ipsius oppidi copiis) castra hostium negligenter custodita (utpote qui nihil tale metuebant) adortae sunt, ubi magna caedes facta fuit. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:11)
(, , 14:11)
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)
(, , 20:4)
ubi amplior ira et dolor illi auctus est ex fama Alemannorum et invasione praesidii, quod amiserat, et strage ac ejectione virorum suorum. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:3)
(, , 36:3)
Plurima autem millia Alemannorum, Francorum, Wasconum, qui procul erant a montanis, illic exstincta fuisse referuntur. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:3)
(, , 78:3)
Sed responderunt unanimiter se minime brachium maris transituros, donec ampliores vires tam Francorum quam Alemannorum obtinerent. (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:2)
(, , 8:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용