고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: aspergō, asperginis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | aspergō 세탁이 | asperginēs 세탁들이 |
속격 | asperginis 세탁의 | asperginum 세탁들의 |
여격 | asperginī 세탁에게 | asperginibus 세탁들에게 |
대격 | asperginem 세탁을 | asperginēs 세탁들을 |
탈격 | aspergine 세탁으로 | asperginibus 세탁들로 |
호격 | aspergō 세탁아 | asperginēs 세탁들아 |
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIII, chapter 6 67:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 67:2)
Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque, et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXVII, chapter 4 14:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 14:1)
At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset. (Apuleius, Metamorphoses, book 4 3:6)
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:6)
in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circumitionem, quod Graeci vocant δίαυλον, ex quibus tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER QUINTUS, chapter 11 12:2)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 11장 12:2)
Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XX , chapter 11 26:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 26:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용