고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: coācta, coāctōrum
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVARTVS, XXXIV 34:5)
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 34장 34:5)
Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEXTVS, V 5:7)
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장 5:7)
non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, SEPTIMVS, IV 4:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장 4:3)
Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, II 2:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 2장 2:2)
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, OCTAVVS, XXVI 26:2)
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장 26:2)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용