고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: nostrās, nostrātis
Cum, igitur, Americanos Europaeanis ingenio pares omnino esse certe constet, juvenibus nostratibus certe elaborandum est, ut doctrina, et Scientia eis aequales esse possint. (Francis Glass, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM. 25:61)
(프란키스 글라스, , 25:61)
ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. (M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, , 2:2)
Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi sug- gestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita: (Apuleius, Metamorphoses, book 11 17:2)
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:2)
HERODES ATTICUS, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 2:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 2:1)
Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 8, chapter 2 13:2)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:2)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용