고전 발음: []교회 발음: []
기본형: prōtestātiō, prōtestātiōnis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | prōtestātiō 선언이 | prōtestātiōnēs 선언들이 |
속격 | prōtestātiōnis 선언의 | prōtestātiōnum 선언들의 |
여격 | prōtestātiōnī 선언에게 | prōtestātiōnibus 선언들에게 |
대격 | prōtestātiōnem 선언을 | prōtestātiōnēs 선언들을 |
탈격 | prōtestātiōne 선언으로 | prōtestātiōnibus 선언들로 |
호격 | prōtestātiō 선언아 | prōtestātiōnēs 선언들아 |
Nam paulo ante (ut supra diximus) cum praetensus Plantagenista primo in Hiberniam receptus fuisset, nuncii clandestini ad Margaretam missi fuerant eam de rebus iam in Hibernia estis certiorem facientes, eius auxilium in causa (ut ipsi dicebant) tam pia et iusta, et cuius initiis Deus tam manifesto affuiset, implorantes cum promissis et protestatione omnia deinceps arbitrio eius permissa fore, tanquam supremae eius actonis patronae et protectricis. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:11)
(, , 11:11)
3. Referebant etiam regem Ferdinandum se spe nonnulla pascere Philippum ei permissurum regimen Castiliae durante vita sua, quod Ferdinandus certe ei persuadere vehementer conatus est, tam opera consiliariorum quorundam ipsius Philippi quos Ferdinandus sibi devotos habuit, quam praecipue protestatione quod si Philippus in hoc non acquiesceret se iuvenem aliquam uxorem ducturum, unde eum successione in regna Arragoniae et Granadae privaret si forte ipsi filius natus foret, postremo intimando ei imperium Burgundorum ab Hispanis nullo modo toleratum iri antequam Philippus mora et tractu temporis factus esset tanquam Hispanus naturalis. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 3:1)
(, , 3:1)
Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae. (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:10)
(, , 1:10)
Haec res postquam inter custodes limitaneos ex utraque parte tractata est, nec finis controversiae impositus, rex Scotiae in suam contumeliam factam esse interpretatus est, et fecialem ad regem Henricum misit qui huius iniuriae reparationem postularet cum protestatione eum alias bellum denunciaturum. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:8)
(, , 17:8)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용