고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: spacium, spaciī
Quippe qui eodem correpti erant, si intra spacium viginti quatuor horarum non morerentur, securi fere et sine metu erant. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:4)
(, , 14:4)
Quod res mirabilis populo visa est, foeminam infirmam et calamitosam, quod tyranni minis et promissis succubuisset, idque post tantum temporis spacium elapsum (quo rex nullum offensae aut animi exulcerati signum ostendisset), multo autem magis post tam felix matrimonium inter regem et filiam suam cum prole mascula suscepta, a rege tam subito mutato aut tam tarde sensus suos aperiente tanta cum severitate tractari. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:6)
(, , 8:6)
Ergo Minerua uidens tanto splendore Sophye, Tot donis tantisque datis splendere sorores, Ordinat, iniungit, iubet, imperat, orat ut instans Quelibet istarum comitum, comitante Sophia, Corpore, mente, fide studeat, desudet, anhelet, Instet et efflciat ut currus currat ad esse, Quo terre spacium, mare, sydera, nubila, celum Transeat et, trini superato cardine celi, Scrutetur secreta Noys sensusque profundos Hauriat et summi perquirat uelle magistri. (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:1)
(, , 22:1)
Virgam uirgo gerit, qua totum circinat orbem, Qua terre spacium metitur, qua mare certis Limitibus claudit, qua circinat ardua celi. (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:5)
(, , 16:5)
Hic geometra Tales sine motu preterit orbem Aerii tractus, sine pennis transuolat equor, Occeani spacium sine remige transit, in astra Absque gradu graditur, sine tactu tangit Olimpum. (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:5)
(, , 18:5)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용