Francisci Xaverii Alegrii ... Institutionum theologicarum libri 18. In quibus omnia catholicae Ecclesiae dogmata, praecepta, mysteria, sacramenta, ritus adversus paganos, haereticos, et recentiores philosophos asseruntur, et explicantur. Tomus primus

발행: 1789년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

PROLE G. III. ST C. V. I. XXXIIL ays

sius epistolam ad Sigarium ejus succesSorem scripsit apud Maurinos ann. C. 38I., immo , ut Balterini Volunt, tardius adhuc. Verum relinquamus haec, in quibus nostri saeculi Eruditi plurimum occupam tur , es digladiantur . Bibliothecas percurrunt Corbejeoses, Oxsordie ses, Parisienses &c. M. M. aetatem, patriam, caracterem observant, cujuscumque epistolae , aut syngraphae annum divinant, authorem sub odorantur. Certh quod ad rem praesentem attinet, mirandum valdδ est qui potuerit S. Zeno, si post Conc. Nicoenum vixit, ita de Ver Dei loqui, atque ejus generationem explicare, uti Graecorum . aiuLatinorum nullus post eam Synodum imirutus est, quod alibi obse

Vahimus. - .

9. Synesius patria Cyrenensis pro gente sua Legatus ad Arcadium Aug. missus, orationem de Regno, omnium penε suorum operum pulcherrimum , eidem nuncupavit. Multa alia scripsit profanae potius , quam sacrae eruditionis cujus ante Episcopatum imperitum se fuisse ' testatur ep. I 3. ad Petrum . In his sunt liber de I somniis . de Providentia , de institutione vitae suae , qui inscribitur Dion ad Hypatiam Theonis nominatissimi Geometrae filiam , Encomtum Calvitii , atque Epistolae elegantissime multae. Ad Episcopatum assumptus est , adnitente Theophilo Patriarcha Alexandrino, cui multum deserebat et, quum tamen se mortem PraeSacerdotio optasse testatus esset, neque se ab uxore seiungi velle, aut cum ea adulteri more clanculum consuescere, quorum primum , im quit a Pium non est, alterum illicitum. Io. Severus Sulpitius primum Causidicus , dein Presbyter ed, . dii historiar sacrae libros duos ab initio mundi usque ad amnum Christi Aoo. Iatino sermone satis elegante e vitam item Sancti Martini Magistri sui , atque de ejusdem virtutibus Di logos duos . de Conversatione Nonachorum Orientalium librum unum , & Epistolas nonnullas. Mi Ilenariorum errore , dc nonnuulis aliis paradoxis opinionibus tinctus est. In senectute sua, inquit Gennadius a Pelagianis deceptus, postea resipuit ,& loquacitatis cubpam agnoscens, silentium usque ad mortem tenuit. Unde hanc notitiam hauserit Gennadius incertum est. Adversus ipsum pro Severo Ap

logiam scripsit Guiberius Abbas.

332쪽

,96 PROLE G. III. SEC. V. s. XXXIV.

XXXIV.

Augustinara , Marius Merc. , Mariusvictor, Orosius, Sedulius, Isidorus, Hesychius. I. Nullus est Patrum, qui plures de divinis rebus libros scripserit , nullus, cui tot fuerint libri salso adscripti, quam Augustinus ,

quum propter argumentorum diversitatem , tum propter ingenii sple dorem & nominis celebritatem. Nimis propterea longum esset, ac

Iectori injucundum de singulis discurrere , praecipuε quum Bellarminus, Doujatius , Natalis per tomos singulos legitima Augustini opera ab adscititiis discreverint. Augustinus ipse omnium suorum pra

cedentium scriptorum in duobus libris Retractationum meminit. P ais autem, quae postmodum scripsit, Possidius qui Magistri sui vis am edidit, omnium ipsius operum indicem contexuit. Praeterea Omnia opera Augustino falso adscripta Lovanienses in Appendicem seorsim rejecerunt. In editione item Antuerpiensi in principio habentur , os adnotationes Erasmi , quibus Lector quaenam Aug. certa sint , quaenam dubia, quaenam salsa, admonetur. De caetero quid dignum addi potest ingentibus encomiis, qui hus posteriora Concilia, Patres , Pontifices , Theologi, atque omnis generis scriptores Augustini inge-mium , virtutem, eruditionem, S tro inquirenda veritate infatigab te Studium, pro defendenda ardoaem commendarunt 3 Exstat illud Ioannis II. in ep. 3. at Senatores, quod aureis litteris in omni schola , 8c in omni Ecclesia scribendum censuit Christianus Lupus: Augustinus, cujus doctrinam secundum Praedecessorum meorum Statuta Romana Sequitur, 3c servat Ecclesia. Porro singulariter de arbitrii

ιibertate, ει, de gratiat Dei, quid Romana, hoc est , Catholica sequatur, M servia diriesia Ilice: ex variis B. Aug. Ithris .... abunde

possit, tamen et in Scriniis Ecclesiasticis expressa habentur capitula, quod Hormisdas Papa ad Possessorem Africanum scripsit. Quae autem haec sint Capitula patet ex Epistola Coelestini Papae ad Galliae Episcopos, cul ea subnexae sunt in Collect. Dionysii Exigui. Ea autem non a privato aliquo, sed ab ipso Coelestino Pontifice collecti fuisse negaverunt Baron. . Norisius , Suarius, Quesnelius, & alii Recentiorum, tamen Coelestini esse credidit omnis antiquitas , & ex Recentioribus Petavius, Variuiusque, ex quibus in novissima disse tatione Faurius . Sunt autem haec Capitula ex Augustini libris d Prompta quae Innocentius, ZoZimus, di Carthaginense Concilium ad fidem spetiare declararunt.

333쪽

PROLE G. III. s FC. V. S. XXXIV. a 97

1. Quod in praevaricatione Adae omnes amiserimus expeditam facultatem ad salutaria. II. Quod nemo sit per sese justus , nec possit Sine gratia perseve

rare.

III. Neminem etsi baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas Diaboli insidias, & earnis concupiscentias vincendas, nisi per quotidianum Dei adjutorium perseverantiam beatae conversationis acceperit . .

IV. Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur asebitrio . V. Quod omnia studia, opera ac merita SS. ad Dei gloriam , laudemque reserenda sunt , quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. VI. Quod ita Deus in cordibus hominum, & in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis a Deo sit. VII. Quod Gratia non solum valet ad praeteritorum peccatorum remissionem , sed etiam ad futurorum evitationem.

VIII. Quod Gratia Christi non solum illuminet intellectum , sed etiam moveat immediatὶ Voluntatem. IX. Quod Gratia Dei fit non solum ut facilius, verum etiam , ut Simpliciter possimus salubriter operari. Haec est Augustinianae dosirinae Summa de gratia , 8c libero arbitrio , quam suam fecit Catholica Ecclesia, ut prorsus non sit habendum Catholicum, quidquid prindictis sententiis apparuerit esse contrarium , ut ibidem dicitur. Profundiores autem, difficilioresque partes incurrentium quaestionum , quae ex his principiis enascuntur , uti de essicacia gratiae , de ejus cum libertate concordia, de Praedestinatione sanctorum , 8c hujusmodi multae, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, & quarum obscuritas Catholicos Theologos in diversa Systemata, & varias secit abire sententias , sicut non debemus , nec audemus contemnere , ut ibidem legitur, ita non necesse habemus adstruere. De caetero non omnia universim Augustini dicta esse ab Ecclesia approbata Perspicuum est, ex iis quae disseruit de origine animarum , de omnimoda spiritualitate Angelorum, de animatione astrorum, de Antipodum exstantia, de primis sex Creationis diebus , quos allegoricε de Angelica cognitione explicuit, de Eucharistiae necessitate ad salutem, etiam in parvulis, de eorumdem cum solo originali decedentium aeterna poena, de dissolubilitate matrimonii causa fornicationis . In quibus, aliis minoris momenti opinionibus non ab Ecclesia solum . verum etiam ab communibus Theologis impunε deseritur . Ex ejus

multis scriptionibus praecipue legendi libri adversus Pelagianos, MDissilired by Gorale

334쪽

' as 8 PROLE G. III. Sae C. V. S. XXXIV.

Nantehaeos , libri de Civitate Dei, de doctrina Christiana , de moriabus Ecclesiae, commentaria in Psalmos, Epistolae, libri adversus D natistas, de Peccatorum meritis. 83. 99. a. Marius Mercator Aug. coaevus in Latinum transtulit Apologeti eon S. Cyrilli adversus Orientales, & nonnulla alia Graecorum P trum fragmenta, aliquae exstant ejus ad Aug. epistolae: librum scripsit subnotationum adversus Iulianum Semipelagianum , quem notis illustratum edidit Garnerius. Item Contradicitones, sive impugnati nem adversus impios Anathematismos Nestorii. 3. Narius alter Victor ejusdem ferὰ aetatis tres carminum libros composuit de historia mundi ab Adamo inasque ad Abrahamum : item Epistolam de vitiis sui saeculi ad Salomonem Abbatem , quae exstant in Biblioth. PP. Rhetoricam professus est Massiliae , Laicus homo , nec inpenitiori Theologia multum versatus . . Paulus Orosius , Hispanus Praesister aliquas ad Augustinum scripsit Epistolas, quas inter Commonitoriam de haeresi Priscillianir i Elatum item de arbitrii libertate adversus Pelagianos, septemque historiae libros, hortante Augustino, ad quem scribit dicens: Explicui Beatissime Pater , ab initio mundi usque in praesentem diem hoc est per annos 36I6. punitiones, de cupiditates fiominum peccatorum ,

conflictationes saeculi , & judicia Dei, quam brevissimὶ , Sc simplicissime potui. Historiam hanc uti dignam, Sc adversus Paganorum calumnias valde necessariam commendati Gelasius . Sym Rom. Objiciebant enim illi calamitates imperii ex Christiana Religione, &contempto suorum cultu Numinum occaepisse.

. Sedulii Presbyteri exstant in Bibliotheca Patrum quinque libride Christi miraeulis , de quibus Gelasius: venerabilis viri Sedulii

Paschale opus, quod hexametris scripsit versibus, insigni laude proferimus ., Eadem etiam Christi miracula, hortante Macedonio Presbytero soluta oratione exposuit. Poemata Sedulii habentur etiam in a.

parte Chori Poetarum Latinorum. Sigebertus Episcopum suisse scri-hit ; sed deceptus est occasione cognominis Episcopi Britani, qui Greg. II. aetate Syn. Romanae interfuit ann. Christi a I. Collectanea in Matthaeum ..8c in Pauli Epistolas , si ejusdem quidem opus sint, quod Lahiaeus putat , non Multi Poetae , sed Siaulii Scoti sunt , quem Epidamus Sancti Galli Nonachus ann. 8I8. Vixi Me commemo. rat . Sedulio enim Poeta Patres multo posteriores, ut Gregorius tibdorus. Beda in his Collectaneis citantur. 6. Sub Theodosii principatu ut est apud Evagrium , r. hist. c. as. claruit Isulorus, cujus latissima est gloria , & qui quum ob res

gestas, tum eloquentiae causa ubique celebratur . . . Fuit autem Pre

Byter , dc prope Pelusium urbem a gypti Monachus , quem duo miblia

335쪽

na EpistoJarum ad aedificationem Ecclesiae Christi multi scripsisse noverunt. ait Facundus Hermianens. a. qiu etiam pro vitae, & sapientiae suae meritis, ut Pater ab ipso Cyrillo & honoratus est. & vocatus. At Nic phorusi Epistolarum Omnis generis divina simul , & humana gratia refertarum prope chiliades decem scripsit, in quibus scripturam omnem exponit clarius, & omnes omnium mores instituit, quippe qui dicendi genere utitur ad docendum aptissimo .... Et quod apertε Chrys stomum defenderet cujus 8c discipulus fuisse traditur vehementer Arcadium , dc Cyrillum. atque hujus patronum Theophilum pedistringit. In his epistolis valdis notabilis est 37 o. ad Cyrillum missa, qua eum ad deponendas antiquas cum Ioanne Chrisostomo iam tum

defuncto simultates . ac veluti haereditariam iram adhortatur.' Ne . inquit, ego condemner, & tu divinum subeas judicium . simultates , ac dissidia comprime. Nec privatae , ac domesticae contumeliae ultionem , qua tanquam aere alieno a mortalibus adstrictus es, in viventem Ecclesiam deriva, atque aeternam ipsi dissensionem pietatis specie, atque obtentu compara.

7. Annum circiter Τheodosii sextum, Christi Ia. Hesychius Hi rosolymitanus Presbyter , inquit Theophanes, litterarum doctrina fici- rebat, cui Photius orationes adscribit de Iacobo fratre Domini, de Davide , di Thoma Andream dicere voluit . Apostolo. Suh Hesychii nomine inveniuntur item septem libri Commentariorum in L viticum , 8c Commentaria item in I a. minores Prophetas . Dubium est autem inter Hesychium Salonitanum Augustino coaevum , Daumatiae Episcopum, ad quem duae exstant Augustini epistolae: inter Hesychium Hierosolymitanum Episcopum, ad quem exstat epistola Gregorii e inter Hesychium Hierosolymitanum , dc inter Hesychium Constantinop. Presbyterum, cui Photius de serpente aeneo quatuor li-hros adscribit. Priori hos Commentarios tribuit Card. Perronius ;Nesychio Hierosolymitano Presbytero Natal. Alex. , haec videtur

communior Sententia.

s. XXXV.

Nilus, Proclus , Cyril. Alex. . Theodorus, Cassianus, Vinc. Arin. , Glarius Arelat. , ct Eucher. I. Nilus primum Constantinopolitanae urbis Praesectus, deinde Monachus , M Abbas, S. Ioann. Chrysostomi discipulus multa scripsit , quorum indicem texit Labbaeus . De Script. Ecc. Ejus authoritate usa est adversus Iconomachos Septima Synodus aes. 4. a. Proclus primum Cyzicenus , dein Constantinopolitanus Episco-

336쪽

3eo PROLE G. III. SEC. V. S. TXXV.

pus orationes aliquas, & Epistolas edidit, de quibus Labbaeus idem: Ejus testimoniis adversus Haereticos usa est Chalcedonensis Synodus, re quinta Oecumenica. 3. Cyrillus Alexandrinus Theophilo patruo suo in Episcopatu suciscessit. Nestorianae haeresis acerrimus impugnator fuit , ejusque de Verbi Incarnatione sententiam Catholica Ecclesia amplexa est in Eph sino, cui praefuit Concilio. Scripsit in Ioannis Evangelium libros docem, ex quibus quum quintus, Sextus, Septimus, dc octavus desiderarentur , Iodoci Clictovaei Parisiensis Theologi diligentia suppleti sunt, unde ortum ut quatuor libri illi pro Cyrillianis ab nonnullis

habeantur, ac laudentur. Postea tamen Ioann. Auberti Laudunensis opera veri Cyrilliani libri quintus, & sextus, cum fragmentis septimi, 8c octavi in lucem prodierunt. Scripsit item contra Iuliani tres, libros decem omnigena eruditione resertos , dc verae Theologiae si diosis utilissimos. Veram autem Theologiam dicimus cum Augustino , per quam & noscitur quid credendum sit, & quemadmodum id ipsum quod creditur & piis auri hus opituletur, & contra impios defendatur , paratis nobis reddere rationem omni poscenti ejus quae in nobis est , fidei , Sc spei . Sed de hoc alibi . Opus item edidit egregium , cui titulus Thesaurus, aut Thesaurorum libri. Quod ut Cyrilli verum scelum agnovit Photius, d. a13. &apud ipsum Eulogius Alexandrinus Patriarcha, & Ephremius Antiochenus , tum Martinus, dc Agatho Rom. Pont.. ac denique VI. Synod. act. Io. Ri-

vetus, Dallaeusque quum eorum librorum authoritatem negare non avideant, malae tamen fidei accusant D. Thomam , qui in opusculo quodam ex Cyrilli Thesauro verba allegaverit pro Rom. Pontificis Primatu , quae apud Cyrillum , inquiunt non habentur. His respondetur I. D. TLomam , cujus aetate libri erant rarissime , forte ea verba desumpsisse ex Scriptore aliquo apud quem ea reperit. Non enim omnes, quos allegamus authores, aut totos legimus, aut Semper ad manum habemus , quem

scribimus. Alii aliorum fidei innitamur necesse est. Respondetur II. D. Thomam potius ad Cyrilli sententiam , quam ad Verba respexisse . Cyrillum autem de Ecclesiae Romanae eminentia magnificε loquutum esse patet ex Andrea Colossensi in Florent. Synod. Sess. 7. , ubi nubio Graecosum reclamante , Graecus homo testatus est Romanae Sed is

authoritatem in Cyrilli libris mirifice praedicari ; patet ex Gennadio Scholario, Graeco item , qui in lib. de Primatu Bom. Pontificis i

cum Cyrilli adducit ex libr. Thesaur. ei, quem S. I hom. protulit , simillimum. Adde. D. Thomam solita sua simplicitate plerumque non capitula , saepe numero nec libros allegare solitum, sed authores duntaxat: ut dicit Aug. , ut dicit Hilarius e nec eis qui ejus operum posteriores editiones adornarunt , minimus fuit labor, Ioca ci

tatin

337쪽

PROLE G. III. SEC. V. S. XXXV. 36r

tatoriam ab ipso authorum inquirere. Respondetur III. Ex S. Cyrilli Thesauro multos libros injuria temporum periisse, qui forte D. Thomae tempore exstabant, ex quorum aliquo ea verba desumsit. Hujus rei palmare est argumentum. Nam in 6. Synod. Oecumenica laudatur locus Cyrilli ex 3 a. lib. Thesaur. At nunc non nisi quatuordecim habemus: duodeviginti igitur Cyrilliani Τhesauri libri desiderantur . Haec dicta sint obiter in defensionem D. Thomae , cujus praeter dotes caeteras tantus animi candor, ac sinceritas , & modestia in ipsa ejus dicendi simplicitate, verborum claritate , styli uniformitate relucet , ut mirum sit alicui, qui ipsum legerit, rem hujusmodi in mentem v nire potuisse. 4. Ut ad Cyrillum redeamus, liber inscriptus de Sacrosancta Trinitate supposititius est. Bellarminus putat centonem esse ex diverSis P. P. fragmentis ab aliquo posteriori compaginatum. Certo prima duo decim capita leguntur in I. Damasceni libro . Libri I 6. in Leviticum Origenis esse creduntur . Apologi Morales neque Cyrilli , nec alicujus Graeci Scriptoris esse videntur . Dubiae fidei sunt Breves Anagogae, atque Homiliae I9., quas in lucem edidit Garnerius. Tractarus inscriptus: Dicta veteris Testamenti Anagogicε exposita ex ipso et Cyrillo , atque aliis posterioribus Patribus excerpta esse creduntur. Accusatur Cyrillus quod conspirationem Christianorum contra

JudNos foverit, in qua multi occisi , reliquis ab ipso Cyrillo Synagogae ademptae, bona plebis tumultuantis direptioni permissa , ipsi alexandria ejecti . Item quod quingentorum Monachorum conspirationi contra Orestem Praefec um faverit : quod Ammonium Monachum Praefecti percussorem honorifice sepeliverit, Thaumasium , id est admirandum appellari jusserit, & veluti propietate , Sc justitia mortuum publice in Ecclesia laudaverit : Quod Hypatiam sapientissimam , Scmodestissimam sceminam Theonis nominatissimi Mathematici filiam , Alexandrinae Scholae moderatricem opera Petri Alexandrinae Ecclesiae Lectoris aut occiderit , aut coedis saltem conscius, & fautor fuerit : quod denique adversus Ioann. Chrysostomum etiam Post Sancti viri mortem, antiquum Patrui sui Theophili odium , ac veluti haereditariam iram diu servaverit , quae Nicephorus , t. . . cap.

ιβ. S Socrates l. r. cap. ι . ) Christiani Historici, &Damascius Ethnicus In vita Isidori Philosophi. ) memoriae prodiderunt. Porro

quamvis Socrati Novatiano, & Damascio Christianis insenso credem dum non sit in hujusmodi; at insensum in Chrysostomum Cyrilli animum diu etiam post mortem ejus fuisse ex supra laudata Isidori Pelusi tae ad eumdem Epistola perspicuum est . Hunc tamen animum diVi na visione admonitum deposuisse scribit Nicephorus lib. hist. 24.

cap.

338쪽

-3o 1 PROLE G. I Π. SE C. V. S. XXXV.

cap. 18., ei que Graeca , ω Latina Ecclesia in Bom. MartyroIogio tanquam non solam doctrina, sed etiam sanctitate celebrem colit.. D Theodotus Ancyranus unus ex Ephesinae Synodi Patribus , Squi in ea adversus Nestorium orationem habuit , scripsit Expositionem Nicoeni Symboli, sive confutationem Nestoriani erroris ex Scripturis , & PP. Nicoenorum testimoniis . Tres item libros de Spiritu Sancto quorum ipse meminit, & injuria temporum videntur periisse. Expositionem Symboli in Latinum vertit. & notis illustratam edidit Combessius . 6. Cassianus qui non sine opinione eximiae sanctitatis ohiit The closio , & Valentiniano regnantibus scripsit celeberrimas Patrum Co lationes . quas S. Thom. , ut in ejus lectionibus habetur , assiduo pervolutabat. Inter Semipelagianos connumerari solet. talemque habuit S. Prosper , eumque impugnavit edito libro, cui titulus: Contra Col- Iatorem . Hac impugnatione praecipuὶ impetitur Collatio 33. quae est Abbatis Chaeromonis. Tamen eum ut Sanctum habuit Magri. Gregor. , S Urban. V., qui ejus caput in urna pretiosa collocavit cum hac inscriptione: Caput S. Cassiani. Massiliae annua solemnitate colitur cum Oilicio, Missa ad d. a 3. Iulii. Scripsit etiam Tractatum de Inca natione adversus Nestorium hortatu S. Leonis tunc L. EC. Archidiaconi.

7. Vincentius Monachus Lirinensis, & Presbyter magnum sibi nomen comparavit exiguo quidem , sed Pretiosissimo , dc elegantissimo libro, cui titulus: Commonitorium adversus proianas haereseon novi- λtes , in quo , inquiunt Magdeburgenses Centuriatores, id est, B manae Communionis hostes insensissimi. vis ingenii eIucet , & doctrinae magnitudo. Antiquitatis enim ipsum fuisse studiosissimum manifestε deprehenditur, ει tam in Graecorum , quam LaIinorum lecti ne Vcinatum: in sacrarum Scripturarum tractatione argutum, facilem, Perspicuum . Scripsit quasi post triennium ab celebrato Ephesino Concilio , ut eX cap. 4 a. haberi potest, celebratum autem illud fuit an. c. 43 I. Natalis Alex. Noricium Cardin. sequutus Semipelagianum fuisse crudit , & authorem illarum Vincentianarum Objectionum, quibus S. Prosper respondit. Natalis conjecturae rem certἡ non evincunt, di multo videtur verosimilius authorem earum Objectionum adversus Aug. doctrinam fuisse illummet Vincentium , qui juvenis adhuc conua Augustinum scripserat, , in quo Sanctus idem Doctor errores aliquos reprehenderat; vel illum alium Vincentium , cujus Gennadius meminit, cap. 6.. quod Baronio placuit. 8. Hilarius Arelatensis scripsit vitam S. Honorati decessoris sui , Expositionem tu Symbolum , domiti s ad singulas anni solemutates,

339쪽

OLE G. III. SEC. V. S. XXXV. 3 or

ta Epistolas multas satis elegantes: ligata item oratione in Genesim 3c de quibusdam aliis sacris argumentis. Vita autem S. Ginesii. miae sub ejus nomine invenitur apud Surium, falso Ei adscribitur a Fuit 8c alter in Africa Hilarius Augustini discipulus Laicus, sed satis cultus , cujus aliquae exstant ad Augustinum epistolae , & qui cum S. Prospero Romam petiit ad Ccelestinum Papam relaturus de rebus Semi agianorum. Nos inter Hilarium Arelatensem numerat Natalis . Nititur autem verbis Prosperi ad Augustinum ita scribentis : Unum corum praecipuae authoritatis. & spiritualium studiorum virum, Sa ctum Hilarium Episcopum Arelatensem sciat Beatitudo tua. admiratorem, sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrime, & deline quod in querelam trahit , jam pridem apud Sanetitatem tuam sensum suum Per litteras velle conferre . Sed quia utrum. & quo gine .lM facturus sit. incertum est δα. Ex quo patet satis fuisse illo tempore ut quis circa Augustini doctrinam de gratia quid dubitaret . aut

dissicultatem opponeret aliquam, ut Semipelagianus audiret . Sicut nunc contra evenit. Nam petulantium ingeniorum vitio . nimis Α-gustino tribuentium . & suum passim Augustinum jactantium factum est, ut quisquis in materia praesertim de gratia cum Augustino seu tire se dicat. hoc ipso Bajanus, aut Iansmisia habeatur. Falso utrumque , ne dicam temere . Nam in profundioribus , ac dissicilioribus partibus incurrentium quaestionum , quas latius pertrae arunt, qui P sterioribus Haereticis restiterunt. quasque aut Augustinus non tetigit, aut in quibus Augustini authoritati , Ecclesiae authoritas non accessit , in his, inquam , sicut Augustini aut horitatem non debemus contemnere, ita neque cum ipso sentire in singulis tenemur . Quot enim sunt ab Augustino dicta , quae poterant . possuntque dissiculta tem ingenerare etiam corum animis, qui in materia Gratiae eum Augustino sentiunt 8 Sed de his satis . 9. Eucherius Lirinensis Monachus, deinde Episcopus Lugdunensis librum scripsit, cui titulus: Formularium spiritualis intelligentiae ad Veranum silium : duos alios Instructionum ad Salonium silium . Primus quaestiones continet, & responsiones super quibusdam novi, dc veteris T stamenti locis: secundus interpretationes quorumdam ninminum Hebraicorum S. Scripturae . Feruntur quoque ejus duae Epistolae , qu)rum altera de Contemptu mundi, altera de laude Eremi. Tribuuntur etiam seniori huic Eucherio nam fuit alter Arausicani

II. Concilii tempore ) homiliae nonnullae ex iis quae sub Eusebii Emis- seni nomine vulgatae sunt . in quibus illae de S. Blandina . de S. Maximo Lirinensi. εc de SS. Epipodio, & Alexandro. Liber de Passione M M. Thebaeorum cujus Eucherii sit dubitatur; at Commenta ria in Genesim , & in libros Regum quae in Bibliotheca P P. sub

340쪽

364 PROLE G. III. SEC. V. s. XXXV.

Eucherii nomine habentur , neutri ex his tribui possunt. Nam Α thor se Anglum profitetur , & Gregorio Magno , & Cassiodoro se posteriorem demonstrat.

S. XXXVI.

Salaianus, Salonius, Chrysologus, Basilius Seleucus, Prosper, Pomerius, Faustus, Arnobius, namertus, Theodoretus, Leo Li. Salvianus Massiliensis Presbyter, non Episcopus, ut quondam creditum , qui medio saeculo V. floruit , libros composuit de Providentia, de vero judicio, itemque ad Ecclesiam Catholicam , quos Salonio Eucherii laudati filio nuncupavit. Fertur etiam liber ipsius de Avaritia , & nonnullae EpiStolae non minus elegantia omnia , quam pia. a. Salonius item Dialogos scripsit in Proverbia, & Ecclesiastem , qui habentur in Biblioth. PP. 3. Petri Chrysologi exstat brevis, sed gravis ad Eutychem Episto la , Sc nonnullae Homiliae. . Basilii Seleuciensis exstant IIomiliae 4o. satis elegantes, quas novissimus interpretatus est Combessius . Quindecim cluntaxat agnovit Photius d. ι.ε. cui etiam Metrum tribuit de vita, & Mari tyrio S. Τheciae. Libri ergo duo de vita S. Theclae soluta oratione scripti falso Basilio adscribuntur . Photius coaevum . 8c amicum facit Chrysostomi, eique libros de Sacerdotio nuncupasse Chrysostomum scribit, nam sigurarum, inquit, tam familiaris usus , magnum est singularis cum Ioanne consuetudinis, & lectorum ejus librorum argumentum. An vero non potuit Chrysostomi libros legere , stylumque imitari post Ioannis mortem λ . Prosper Aquitanus , quem Baronius Fori Lepidi , quod nunc Regium dicitur, in A milia Episcopum fuisse putavit , alterius Prosperi nomine deceptus , ut probat Nat. Alex. , scripsit librum contra Collatorem , de quo supra : item contra Capitula Gallorum : contra objectiones Vincentianas, Poema quoddam de Ingratis, Epistolas ad Aug. tres , unamque ad Russinum : Chronicon ab initio mundi ad ann. 4 3., de quo tamen dubitat, Sed immerito, Garnerius. Poema de Providentia, quod Labhaeus edidit supposititium habetur . Circa libros duos de vocatione G cntium magnum est dubium . Anthelmius Prospero, Quesnellius Leoni adjudicat; Natalis utrumque excludit ,

sed certum authorem non profert ; Asserit tamen horum librorum scriptorem eundem esse, atque Epistolae ad Demetriadem , quae inter

Prosperi opera habetur. Libros de Praedictionibus, & Promissionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION