Francisci Xaverii Alegrii ... Institutionum theologicarum libri 18. In quibus omnia catholicae Ecclesiae dogmata, praecepta, mysteria, sacramenta, ritus adversus paganos, haereticos, et recentiores philosophos asseruntur, et explicantur. Tomus primus

발행: 1789년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

. PROLE 'C. III. SEC. N. S. XXX. a 83

Macrinae, quae duo postrema Basilio attribuuntur ; neque de Philosophia libri octo , quae inter Nemesii opera circumferuntur, sub cujus nomine habentur etiam in tom. 9. Bibliothecae P. P. Styli ejus caraeier est, ut henis adnotavit Photius , Bibliot. Cod. 6. venustas orationis , Se splendor quidam cum jucunditate permixtus . 3. Amphilochius vivebat adhuc quum Hieronymus Scriptorum Ecclesiasticorum catalogum texuit . Opus scripsit de Spiritus Sancti divinitate , & nonnullas Epistolas, omnia adeo docta, & gravia, ut

nescias, inquit Hieronymus, Ep. ad Magnum quid in illis primum mirari debeas, eruditionem saeculi. an scientiam Scripturarum.

Vita S. Basilii, quam sub ejus nomine edidit Combessius Dominicanus , ipsius opus esse non creditur ab oculatiorihus Criticis . 4. Gregorius NaZianetenus ob integritatem , 8c profunditatem do ctrinae Theologus appellatus , id obtinuit apud Deum , & homines meriti, inquit Ruianus , L. hin. Ecc. c. ι . ut quicumque ausus fuerit doctrinae ejus in aliquo refragari , ex hoc ipso Haereticus

arguatur. Manifestum enim habetur indicium non esse orthodoxum, omnem qui in fide Gregorio non concordat Tanta propterea ejus est in sacra doctrina authoritas , inquit D. Thomas , ut nemo unquam ejus dictis calumniam inferre praesumpserit . Inter opera , quae sub ipsius nomine vulgata sunt , Spuria habentur I. Tragedia , quae inscribitur Christus patiens quam Apollinari Laodicaeno tribuit Baronius . Spuriae item habentur oratio 48. in M. Martyres: item tractatus, cui titulus : Significatio in Ezechielem , tum qui inscribitur: Metaphrasis, seu Translatio in Ecclesiastem, quem Hier

nymus In Cap. .. Ecclesiast. Gregorio Thaumaturgo adjudicat . Nec NaZianχeni est Tractatus de Fide , nec alter dictus de fide Nicaena, qui potius Gregorio Baetico tribuendus videtur cum Natali Alexandro Sac. IV. cap. an. ar. ) Quesnellium sequuto. Augustinus Epist. 3. quidem tractatum de fide allegat sub nomine Gregorii cujusdam Orientalis . Sed potuit , inquit idem Gregorium

Nazianzenum, aut Orientalem cum Baetico confundere , sicut potuit alibi Epist. r. coni. Iulian. c. s. , Narianzenum cum Nysseno CO fundere . In oratione quae inscribitur in laudem Heronis Philos

phi , legendum est, Maximi Philosophi, quod notavit Hieronymus .c Catalogo Scripti Ecc. Epistola 43. ad Evagrium dubia est. Pet Vius T. ι. L. a. c. o. spuriam putat, legitimam Natalis. Ibidem

3. Caesarium Gregorii NaZianzeni fratrem authorem praeferiant quutuor libri Dialogorum, quos tamen Natalis Alex. Ibid. art. a/- aliique permulti supposititios putant. Certo antiquissimi sunt, εc jamjam ab Nicephori, di etiam 'Photii aetate Caesarii nomine circumserebantur. Nec Natalia Alexandri ratio magni ponderis esse videtur,. quod Dissiligod by Gorale

322쪽

quod nimirum Catechumenus usque ad vitae finem manserit Ac in

aula vitam transegerit.

Didymus . Gelasius . Paci omius, Paesin. I loem, Ambronus se Marc. Eremita , Epiphanius. I. Didymus Alexandrinus librum scripsit de Spiritu Sancto, quem an latinum sermonem vertit Hieronymus . Hunc qui legerit, inquit idem, Epist. ad Paulinum . Latinorum furta cognoscet, &

temnet rivulos, quum coeperit haurire de sontibus. Imperitus est sermone , sed non scientia, Apostolicum virum in ipso stylo exprimens tam Sententiarum lumine, quam simplicitate verborum. TI a. Gelasius Caesariensis in Palaestina Episcopus in Gheeum sermonem

transtulit libros duos , quos Rufinus Historiae Ecclesiasticae Eusebii addidit, cujus meminit Hieronym. Catalogo c. r. r. 8c Photius , Cod. εν. qui distinctum eum censet ab alio cognomine ejusdem urbis Episcopo authore libri cujusdam contra Anomaeos. l 3. Pachomii Ahbatis Tabennensis exstat in Biblioth. PP. Regula

Nonachorum, ex qua multa resert Sozomenus in 3. Ust. cap. I 4. Pontius Aestius Paulinus in Aquitania natus , prius a Lampio Barcinonensi praeter morem sineacerta Ecclesia Presbyter ordinatus, dein Nolae in Campania factus Episcopus: diversas scripsit Epistolas, di Poemata sacra , quae habenturi in tom. α' veterum Poetarum L tinorum . Vita tamen Sancti Martini Hexametris coscripta Paulini alterius posterioris esse creditur Sicut Epistola in Faustum Regiensem . Vita S. Ambrosiil non Paulinii Nolani , sed alterius Paulini ejusdem Ambrosii Clerici, cujus memirut Marius Mercator in Cor

3. Ambrosii operum quinque circumseruntur tomi. Sed ex I. spu.ria habetur secunda Apologia Davidis, quamvis eam Τheophilus Rah-naudus tuetur . Ex II. Erasmus librum ste Tobia supposititium putat . In III. habentur Commentaria in Epistolas Pauli, quae non esse Ambrosii fere apud omnes constat Vid. supr. in Hilario. In IV. liber de Filii Divinitate non est Ambrosii , nisi forte ab illo in latinum sermonem translatus. Liber de Sacerdorali Dignitate certe nothus est, quem nonnulli Anselmo, alii Gerberio tribuunt, qui postea Silvester II dicitas est. labros duos' de Poenitentia rejicit Petrus de ' Soto lsed ipsius esse putant meliores Critici, Augustini testimoniis nixi, qui eorumdem ainhoritate non semel est usus. De libro ad Virginemiapsam Obuat Bellamunus; sed ejus ratio non satis firma eat, ut

323쪽

alibi adnotavimus. Libri de Vocatione Gentium Ambrosii non sunt :sed eo authore non indigni. Εκ V. tomo spurii habentur , aut saltem dubiae fidei sermones omnes praeter hos quatuor: in funere The dosii. in funere Valentiniani: de non tradendis Basilicis, de reliquiisSS. Gervas. & Prot. Ex Epistolis rejiciendae sunt quae inscribuntur ad Demetriadem, ad Florianum, ad Virgines sacras, de inventione M. Gervas., M Protas. 8c Vitalis, atque Agricolae . In eodem numero hahenda sunt Commentaria in Cantica

Commentaria in Apocalypsim . Concordia Matthaei. dc Lucae in genealogia Christi Liber ad Simplicianum de Virtutum , & vitiorum conflictu. De Origine, & moribus, Brachmanorum. LDe Spiritu , 8c Poenitentia. Liber de Expositione fidei advers. Arium non est nisi Synopsis quaedam libri primi de fide ad Gratianum . Liber ici Symbolum Apostolorum ex Ambrosii ipsius , & aliorum amtiquorum fragmentis consarcinatus est.

De Hymno Te Deum alibi dicetur . Hymnorum alii plures dubiae fidei sunt. Multi Ambrosii libri periisse videntur . quos ab Aug. .

Paulino , & aliis allegatos alii commemorant, ut Nat.ωAlex. ΙΗ art. ε . Multa ab Graecis mutuatus est Ambrosius. quod in lib. de Spiritu Sancto maxime patet . In rebus non ad fidem , sed vel ad disciplinam spectantibus , autiindifferentibus opiniones nonnumquam sequitur, Be loquendi modis utitur in communi sensu remotis. Sensus item Allegorici sectator ut plurimum , obscurisi quandoque Tropologiis pro morum doctrina involvitur. De caetero in ejus principue libris Romana elucet fides , di Scriptorum Latinorum flos quidam speciosus enituit , cujus fidem . & purissimum in Scripturis sensum , ne inimicus quidem ausus est reprehendere, ut quamvis II reticus', consessus est Pelagius . δἰ Aug. L de Gratia Chras. cap.

6. Marci Eremitae meminerunt Sozomenus , I. .. cap. ast. ERNicephorus, i. δή. cap. νή. qui eum Ioannis Chrysostomi discis. pulum facit . Hunc Mansius in Schol. ad Natalem Alex. non qua to, ut iste asseruit saeculo, sed quinto floruisse contendit. Scripsit Marcus Asceticorum libros octo, qui habentur in Biblioth. PP. Item librum contra Melchisedechitas, quem periisse butavit laudatus Natalis ; opera tamen Balthasaris Remondinii post Natalis obitum in lucem prodiere sub Marci nomine sermones gemini de Iejunio , N

324쪽

Melchisedech. Sed an idem Sit non satis liquet nec de iis Reee

liorum inventis est multum curandum.

r. S. Epiphanii opera duobus circumseruntur tomis . In primo e stat Panarion sive Arcula, quae omnium Haeresum , Ac Haeresiarch rum Synopsim continet usque ad Ilessalianos . In hoc opere non simplex dumtaxat haeresum recensio sit, verum etiam unaquaeque e rum impugnatur; author vero, quod Photius adnotavit . ut plurimum infirmus est , in conflictibus adversus impias haereses susceptis . Est tamen ubi sortiter aggreditur, atque irruit, quamvis neque verborum ipsius, neque constructionis proprietas ulla ex parte . praestantior ess-ciatur . Augustinus vero contrarium disertissime testatur . Ait enim Epiphanium scripsisse de Haeresibus historica narratione omnia comis memorans, nulla tamen di Sputatione adversus falsitatem pro veritate decertans, quod se etiam imitaturum esse. pollicetur & cerse imit

latus est in suo libro de Haeresibus ad quod vult Deum . Quid ergo dicendum ' Vel Augustinum , qui Graece nesciebat non ipsum Epiphanii opus ad manum non habuisse,' sed ejus synopsim aliquam Latinam, uti Nat. Alex. existimat , vel medio illo tempore inter A gustinum , & Photium adjectas fuisse , ab Exscriptore aliquo majoris utilitatis causa clumbes illas argumentationes , quae nunc in Panario leguntur. Hoc vero Secundum est dissicilius , & contra communem Eruditorum sensum , qui opus illud , uti nunc legitur purum, digenuinum Epiphanii stetum esse arbitrantur. Scripsit praetcrea Expositionem quamdam sdei Catholicae , cui titulus: Anchoratus: De Ponderibus , & mensuris librum unum, alterum de Lapidibus , quorum Hieronymus meminit; tertium , cui nomen edines , Epistolam ad Ioannem Hierosolymitanum , quae penὰ integra invenitur apud Ilieronymum. Epist. ad Pammach. Hanc Baronius , & Bellarminus interpolatam, &bscedE corruptam putant; Natalis eorum argumentis respondet; sed ut quibusdam videtur, non Satis ad gustum .

Tribuuntur etiam Epiphanio vitae Prophetarum & Homiliae duodeviginti, quae certe ipsius non sunt. Εjus dictio humilis est , 8c rudi ribus ingeniis accommoda, qualem ejus esse oportuit , inquit Pho. tius, qui Atticae elegantiae rationem haberet nullam . In Historia, &Chronologia parum est accuratus, quod saepe observat Dionysius Pe-tavius, qui eruditis adnotationibus ipsius opera illustravit.

S. XXXII.

325쪽

a ' S. XXXII.

chrysostomus, meronymus, Dannes Hierosolymitanus. I. Ioannes Chrysostomus unus ex celebrioribus Graeeae Ecclesiae Patribus Homilias multas habet in Genesim, in Psalmos, in Mathaeum, in Ioannem , in Acta Apostolorum . in Epist. ad Romanos, ad Corinthios, ad Ephesios . ad Timoth. de Sacerdotio libros sex: adversus impugnatores vitae Monasticae libros tres , itemque Liturgiam , qua majorem anni partem utebantur Graeci, quod Proclus opusc. de Tradit. Diuina Missa. testatur . quoniam Basiliana arulto brevior esset. His operibus multa adjecta sunt spuria , multa item hahentur dubia, quorum catalogum retexere longum esset , praeSertim quum videri possit apud Statum Senensem , Bellarminum, Sc utro que prolixiorem Natal. Alex. Est autem inter haec celeberrimum opus quod imperfectum dicitur. & homilias in Matthaei Evangelium com-ylectitur quatuor & quinquaginta. Has gravissimi authores , quos inter D. Thom. sub Chrysostomi nomine passim laudant; recentiores tamen Critici opus illud Chrysostomi non esse multis ducti non levibus argumentis demonstrasse sibi visi sunt, Bellarminus, Putavius, Doujatius, & hos sequuti multi. Sixtus Senensis. dc Natalis saltem homilias illas a posterioribus Haereticis miserε deformatas & corruptas putant , quod palmaribus erroribus ibi repertis convincitur. His ce te naevis, ac laciniis, quae adscititiae videntur, sublatis . opus illud quum ob antiquitatem , tum ob eruditionis copiam, inquit Maldon. tus, doli rinamque , ut plurimum sanam , & interpretandi genus ingeniosum simul ac solidum magni semper habitum est in Ecclesia Catholica, & dignum quod Chrysostomi esse crederetur . Epistolam ad Caesarium spuriam multi cum Doujatio, de qua celebris controversia inter Basnagium , & Massiejum. Pro Basnagio stant Combefi-sius, Se Natalis. Quae autem ex ea adversus Transubstantiationem a seruntur Verba non adeo urgent ut propterea illegitima dicenda sit , nam & multa alia sunt apud Chrysostomum durius dicta, quae non exiguum facessunt negotium Theologis; commoda tamen interpretatione non carent scientibus non idem esse oratorium , ac Dialec icum,& Scholasticum dicendi genus. Non invenitur quidem in Graecis Cindicibus illa Epistola: ac stylo Chrysostomi simillima est, cujus uwque ad initium clapsi saeculi editio Graeca nulla fuit. Dictionem linsius de more perspicuam, & puram . splendidam insuper, ac fluentem commendat Photius . Cod. δε. Laudantur ob dictionis elegantiam praecipue Commentaria in Psalmos , S in Pauli Epistolas , Tomus L. Τ atque

326쪽

atque in Acta Apostolorum . Quum enim ubique, inquit Photius . Cod. ι a. orationem puram, illustrem, ac bene dispositam non

sine voluptate artificiose contexat; in his maximε scriptis virtutibus illis, exemplorumque ubertate, atque Enthymematum copia. 8equum opus est, etiam graVitate Praecellit. Nonnunquam quae interpretationis subtilioris , atque prosandioris disquisitionis indigere videbantur, vel neglexit prorsus, vel lavissime tetigit . ad audientium utilitatem unich spectans. - 2. Hieronymus Latinorum Patrum doctissimus multa scripsit, quae habentur 9. tomis collecta in Edit. Paris. ann. I 623. Omnium penε meminit idem in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum. Inter haec autem nonnulla irrepserunt Spuria. Hujusmodi sunt Criticorum iudi- diui . In I. tomo Ep. 14. ad Celantiam, Sc 4 . ad Augustinum. In II. Ep. 36. ad Apronium, 6 I. ad Pammachium . 6 a. ad The Philum, 98. ad AuguStinum. In tom. III. Ep. I 26. ad Evagrium, itemque I 42., ΙΑ .s I 44. ,r43. Item Quaestiones, aut Traditiones Hebraicae in libros Regum s& Paralipomenon. 8c Appendix in Acta Apostolorum. In tom. IV. inveniuntur adjecta Commentaria in Threnos Ieremiae, quae Sixtus Senensis, S Bellarminus Rabano Mauro tribuenda esse

arbitrantur.

In tona. II. spuria habentur Commentaria mysticae expositionis in

Marcum

Ex tom. VII. Commentaria in Psalmos a nonnullis prorsus Suinposititia censentur. Bellarminus Saltem corrupta, M interpolata arbitratur ab quodam posteriorum temporum exscriptore Monacho desumptis multis ex hrevi commentariolo in Psalmos. quod Hierondimus idem se scripsisse testatur . & ex aliis orthodoxis aut horibus . Ex tom. VIII. resecanda cssent Commentaria in Ioh . & in omnes Epistolas Pauli. Prima attribuuntur rectius Bedae , cujus inter opera inveniuntur. Secunda eadem videntur esse quae Pelagius scripsit t.

ste Aug. multis in locis, l. 3. de peccat. meritis, O remus. c. l. ra. Et l. de pecc. Origin. c. ae. O alibi. Mario Mercatore In Comm. c. a. SCassiodoro . Dices: Eccur in hujusmodi Commentariis Pelagiani dogmatis ne quidem vestigium apparet . Respondetur

Ι. Cassiodorum Epistolae ad Romanos commentarium , in quo Pulv8iani erroris venena erant Seminata, qua Potui L curiositate purgasse. ut ipsemet loquitur Divinar. Ibection. c. 8: reliquas autem Epistolas in chartaceo inquit , Codice scriptas, vobis, id est suis monachis emendandas reliqui. Respondetur II. falsum assumi . Nam in commentario ad cap. 7. epist. ad Roman. , vel quod Cassiodorum prae

327쪽

FROLE G. III. ST C. IV. g. XXXII. xys

tervolaverit, vel quod postea ab inscio quodam , aut improbo restitutum fuerit, hoc habetur: Si quum Ie X non esset, peccatum mortuum est ; insaniunt, qui de Adam per traducem ad nos asserunt pervenire peccatum, quod non Vestigium solum, sed summa est P lagiani erroris . Ex tomo IX. resecanda quoque sunt multa, ni Expositio Symboli ad Damasum, quam Pelagii ejusdem Detum esse constat ex Augustino , l. de pecc. origin. e. ar. 8c Zosimo Papa . Epist. a. ad Asrie. Episc. Item Epistola ad Demctriadem , quae jam scribente Beda eidem Pelagio tribuebatur. S ex epis. Augustini

ad Iulianam Demetriadis matrem satis aperti colligitur. Item epist. 3. , Io. , II. quae est de Assumptione, I . de gradibus EccIes . 29. de Cereo Paschali. 36. de observatione Vigiliarum , 4O. de duobus siliis, s I. de vita Clericorum , 3 a. ad Damasum, & hujus responsio. Verbo. Caetera quae in 9. tomo inveniuntur, aut perperam Hieron mo adscripta sunt, inquit Nat. Alex. , vel suis titulis proprios auth res produnt. Hieronym. in dicendo purus, Sc simplex, & plerumque elegans, in eX ponendo solidus , 8c historico sensui inhaerens , ubet

item, Sc multae lectionis copia nonnumquatin redundans . atque ita aliena reserens, ut ea quandoque adoptare videatur: in epistolis rotundus, ornatus: in impugnando acer, ac Vehemens ut nonnunquam orationis velut impetu delatus in extremum oppositum videatur impegisse, uti quum de secundis nuptiis, quum de Religione juramenti , quum de Presbyterorum dignitate, quum de virginitatis merito , & nonnullis aliis, unde Dallaeus, & Εterodoxi alii ejus nonnunquam testimoniis abutuntur, quae in hujus operis decursu attingentur.3. Ioannem Hierosolymitanum Petrus Tastellus Carmelitanum secit , & scriptorem libri de Institutione priorum Monachorum . Sed neque hunc Ioannem, neque Graecum aliquem ejus libri authorem esse patet, ex Latinis Graecorum nominum interpretationibus, ut iula μοιος latino dicitur unus, tristis , quasi sua, M aliena peccata solitarius lugens , atque hujus generis sexcenta. Ipsum Origeni plus aequo addictum suisse, dc propterea errorum nonnullorum accusatum ab Hieronymo, di Epiphanio insensiorem patet ex horum Patrum epistolis; I. a . errores Ioan. Hieros. at ille edito adversus obir clatores suos libro sese purgavit ostendens Origenisse ingenium, non

fidem ac doctrinam sequutum, ut est apud Gennadium in catare.

T a s. XXXIII.

328쪽

asa PROLE G. III. SEC. IV. S. XXXIII. S. XXXIII.

Theophilus, Palladius , Rinnus, Seuerianus , Gaudentius, Chromatius, commodianus , Zeno , Synesius, Severus Sulpitius . I. Geophilus Patriarcha Alexandrinus tres Epistolas Paschales scripsit , & Paschalem Cyclum , quem Theodosio Augusto dedicavit .

Epistolam item Synodicam adversus Origenem, & de Sacris mysteritS librum, quem Latinum fecit Hieronymus. Aliquot ipsius Poenitenti les Canones apud Zonaram, aliosque inveniuntur. Ioanni Chrysostomo insensior fuit , quem etiam in exilium mittendi author fuisse perhibetur. Hoc tamen non obstante ah Hieronymo, Leone, D.

a. Palladius Helenopolis in Cappadocia Episcopus scripsit de vita, de institutis Monachorum, quem librum, quod Lauso viro Aulico dedicaverit , Lausiaca appellavitat Vitam item S. Ioann. Chrysostomi . Origeni addictissimus suit , nec a Pelagii erroribus multum abhorruit . ut ex Hieronymo colligitur in pretes libri ad Ctesiphontem .

3. Severianus Gabalitanus in Syria Episcopus homilias plures scripsit, ex quibus nonnullae supersunt, quas inter opera Chrysostomi in lucem dedit Savilius . Hujus authoris stylus comptus, ornatus, ele' gans , & cum doctrinae ubertate, & gravitate jucundus. q. Russinus AquiIejensis Presbyter , quem tantum laudavit quon dam , quintum postea reprehendit Hieronymus, vir fuit, ait Genia dius , elegantis in vertendis Graecorum libris ingenii. Ex eo habemus Clementis Romani Recognitionum libros, Euschii Caesariensis historiam Ecclesiasticam, Iosephi IIebraei opera omnia, & Origenis libros περ α - cum homiliis Basilii octo. Addidit Eusebio historiae Ecclesiasticae libros duos. Scripsit Expositionem Symboli ad Laurcntium t de benedictionibus Patriarcharum . Commentaria in Oseam , Ioelem , Amosium , tresque Apologiarum libros adversus Hieronymum , qui Eput. ad Ctesiph. 3 eum Origenismi, M Pelagianismi accusaverat. In Egyptum & Orientem peregrinatus est Melaniam so minam Sanctissimam comitatus, unde redux inquit Hieronymus Romam invexit navem plenam suarum blasphemiarum . Librum item

edidit Sententiarum, & Proverbiorum Moralium sub nomine Sixti Papae , di Martyris, in quo, ut idem Hieronymus scribit Prafini. ... Comment. in Ierem. ) juxta dogma Pythagoraeorum qui hominem exaequabant Deo, multa de persectione id est impassibilitate , Seimpeccantia hominis, quae in Cerunnio Origenis discipulo damnata

329쪽

Rterat dicebantur . ut qui nomen Philosophi nescirent, sub Mart

ris nomine hiberent de aureo calice Babilonis. Tribuuntur etiam Rus-fino Commentaria super I . ex Psalmis, quos tamen aliqui cum Do. tijatio centones arbitrantur ex Aug., Gregorii , & posteriorum PP. sententiis consarcinatos. Reddidit etiam Latine libros Evagrii Ponti ei de hominis impeccantia, & naturali justitia. Unde in suspicionem venit negati peccati originalis, quam suspicionem adauxit Coelestilconsessio , qui m Carthag. Concilio sub Aurelio protestatus suerat. sea Russino didicisse i quia tradux peccati non erat. At Ioannes Ga nerius S. I. Τheologus contendit Bussinum , a quo Coelestius haec audierat , non fuisse Aquilejensem hunc , de quo loquimur, sed Rusmnum Syrum, de quo Hieronymus in ep. 66. ad ipsum Russinum Aqui. Iejensem data. Natalis Alex. Garnerii conjecturas diluere conatur . Sed hos disputare stinamus. Illud certum est Rufinum ob Origenismi vehementem suspicionem in Anastasio Papa damnatum , non , ut reor, velut haereticum, sed Velut contumacem , quippe qui ad judicium vocatus Romam venire contempserat. Anastasii Epistola huhetur apud Marium Mercatorem , ubi statim subnectitur : Incipit fides ejusdem Rumi. Russinus scripta ad Anastasium Apologia omnia sibi objecta diluere conatus est. Certε Gelasius Papa quanquam in Bussino ea omnia condemnet. in quibus ab Hieronymo reprehendi- eur, tamen eum virum Religiosum Vocat, dicens: Rumus vir Religiosus: plurimos Ecclesiastici operis edidit libros &c. Cassianus item n 7. de Incarn. Russinus, ait, Christianae Philosophiae vir , non contemnenda Ecclesiasticorum Doctorum portio, quod idem elogium habetur apud Gennadium in catalogo. Hieronymus amori solum do- virinae , sia & sanctimoniae laudem ei tribuit ingentem ep. l. ad Florentium , ibi et Frater Rinnus individua mihi germanitatis charitate conjunctus . . . Noli nos ejus aestimare virtutibus . In illo conspicies expressa sanctitatis vestigia: ego cinis , dc vilissima pars luti satis habeo , si splendorem morum illius imbecillitas oculorum meorum se re sustineat . Quod vero librum X isti Philosophi . Sixto Pap. 8cΜartyri tribuerit Rinnus, non videtur malae fidei vertendum. Nam quum Sixtus Papa Atheniensis suerit, dc philosophiam professus, ut in ejus lectionibus emendatioribus habetur, cur non potuit vel adhuc Catechumenus, vel nondum satis in divinis litteris versatus. 8c in sacris mysteriis eruditus librum scribere, in quo sine Scripturis , sine Patrum , qui tunc vix ulli fuerant, testimoniis , fidem Christianam cum Pythagorica Philosophia, qua imbutus erat, Conciliare conaretur An non idem fecerunt Tatianus, Aristides , Athenagori, Minutius Felix , Arnobius , Lactantius, immo ipse Iustinus, & Clemens Alexandrinus , in quibus propterea multa sunt non. satis adamussim

Tomus I. T 3 dicta,

330쪽

dicta , quod Pythagoricae, aut Platonicae philosophiae placita mndunt animo exuissent, di fidem cum illa componere , & conciliare si duerim Θ Cur ergo id Sixto accidere non potuit λ Cur hujusmodi brum Rustinus post Sixti Pontificatum, & Martyrium edere non mintuerit λ Certe haec conjectura Bussinum , si non ab errore aliquo saltem a malae fideis suspicione liberabit . nota vero haereseos tum vendicat Norisius Cardinalis in I. hist. Pelag. c. Nec muti tum abhorret Pagius ad an. 41 o. quo iIIe diem obiit, quum vastata ab Visigothis Aquileja, sese in Siciliam recepisset . s. Gaudentii Brixiensis Episcopi nonnulli sermones , seu breves Tractatus habentur in Bibliotheca Patrum. Sanae prorsus . doctrinae , nec icijucundae dictionis vrt. Floruit exeunte quarto , & ineunte

saeculo.

6. Chromatius aquilujensis Episcopus Ambrosio familiaris , quem Eieronymus Episcoporum sanctissimum , & doctissimum vocat in praef. ad libros Paralipom. quos illi nuncupavit. edidit Commentarium in Matthaeum 8c dictionis elegantia, oc rerum ubertate, & Beligionis scientia, dc morum doctrinae laudatissimum . Ex quo tantae molis opere . tres duntaxat supersunt Homiliae , dc fragmenta norinulla in ead. Bibl. . Commodianus, ut est apud Gennadium, Silvestri tempore factus Christianus, & volens aliquid studiorum suorum osterre Christo suae salutis authori, instructionem scripsit ad Paganos, ut eos in id

lorum cultu, ad Chrissum avocaret. ripsit autem mediocri sermone , & quasi VerSu, nec enim aut pedum numerum , aut syllabarum observat quantisptem, Sed quandam solum ex primis cujusque line Ita litteris Achrostichidem. Et quia parum nostrorum litteras attig rat, magis illorum dogmata destruere potuit, quam nostra firmare .

Unde de divinis repromissionibus adversus illos, vili satis , & crasso .

ut ita dicam, sensu disseruit -- diis P. I

8. Zenonem Veronensem Episcopum inter authores tertii saeculi recensuit Natalis Alex. , quamvis eum sub Constantio, aut Ioviano diem obiisse existimet. Omnes qui ejus nomine circumferebantur ita-ctatus, aut Sermones, Supposititios esse putavit cum Sixto Senensi Natalis idem . Post editam autem Natalis historiam Balterini fratres

ann. I 739. novam Zenonicorum operum editionem adornarunt ex

Codice , ut dicitur, M. S. quem ante annos sere mille uincmarum Bhemensem Monasterio S. Zenonis in sua Dioecesi sito dono dedisse commemorant. Ibi triginta Zenonis genuinos Sermones contineri ajunt, ει undecim adjectos plani diversae manus , quos illos esse asserunt,

de quibus Sixtus Senensis, Sc Natalis loquuntur. Observant Editores Veronenses Zenonem prope quarti saeculi finem vixisse. Nam Ambrosius

SEARCH

MENU NAVIGATION