장음표시 사용
431쪽
Pompeii, eoque omnem rationem belli conferro M. constituit. Pompeius paucis post diebus in Theia saliam pervenit : concionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias : Scipionis milites cohortatur, ut parta jam victoria praedae, ac prae miorum velint esse participes : receptisque omnibus in una castra legionibus, suum eum Scipione honorem partitur; a classicumque apud eum
cani, & alterum illi iubet praetorium tendi.
Pompeiani υictoriam sibi certissimam promittentes , de bonis, ct dignitatibus, quas Romae , fui to belIo, se habituros arbitrantur, conrendunt.
AUctis copiis Pompeii, duobusque magnis eX
ercitibus conjunciis, pristina omnium c OΠ- firmatur opinio, ct spes victoriae augetur, adeo, ut, quidquid intercederet temporis , id morari reditum in Italiam videretur si quando quid Pompeius tardius, aut consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio, di consulares, praetoriosque servorum hahere numero, dicerent. Iamque inter se palam de praemiis, ac sacerdotiis contendebant; in annosque consulatum definiebant. Alii domos, bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris . petebant: magnaque inter eos in consilio fuit controversia, oporteretne L. Hirri, quod is a Pom- pejo ad Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius necessarii fidem implorarent Pompeii , ut Praestaret quod proficiscenti recepisset; ne per elus auctoritatem deceptus videretur; reliqui, in Iabore pari , ac periculo , ne unus omnes antecederet sa elassicumque apud etim eant I aeque apud Scipionem cani adii que apud Pompeium. Cum enim duo summi duces aut con sules In unis castris erant . apud umimque classicum can hatur.' ideoque Asdrubal suspicatius alterum consulem inca-sra venisse. observari iubet , semia bis ne signum c at ira casni. LiviuI XXVII. 47.
432쪽
ret , recusarent . Jam a de sacerdotio Caesaris 83. Domitius, Scipio , Spintherque Lentulus quotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt : cum Lentulus aetatis honorem ostentaret b Domitius urbanam
gratiam, dignitatemque iactaret ; Scipio affinitate Pompeii confideret. Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Actius Rufus apud Pompeium , quod gestum in Hispania diceret . Et L. Domitius in consilio dixit , placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum de iis, qui ordinis essent senatorii, bello isque una cum ipsis non interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent, quique intra praesidia Pompeii fuissent, neque operam in re militari praestitissent. Unam fore tabellam , qui liberandos omni periculo censerent palteram, qui capitis damnarent ; tertiam , qui pecunia multarent . Postremo omnes aut de honoribus suis , aut de praemiis pecuniae , aut de persequendis inimicis agebant. Nec quibus rationibus superare possent, sed quemadmodum uti vidioria deberent, cogitabant.
Caesar exercitum e castris edueit , s suos praeliis assuefacit: iterum eastra movet ad defatigandum in itinere Pompeii exercitum. RE frumentaria praeparata, confirmatisque militibus , ct satis longo spatio temporis a Dyrrhachinis praeliis intermisso, cum satis perspectum militum animum habere videretur, tentandum Caesar existimavit , quidnam Pompeius propositi , aut voluntatis ad dimicandum habe ret. Itaque ex castris exercitum eduxit, aciemque
nutius Calvinus, Caesariana1, Vjde supra c. re.
433쪽
que instruxit . primum siris locis , paulloque a castris Pompeji longius; continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis, collibusque Pompeianis aciem subjiceret . Quae res in dies
confirmatiorem ejus emciebat exercitum . Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat; ut, quoniam numero multis partibus esset inferior, adolescentes , atque expeditos ex antesignanis electos milites ad pernicitatem armis inter equites praeliari iuberet , qui quotidiana consuetudine usum quoque ejus
generis praeliorum perciperent . His erat rebus effectum, ut equites eo apertioribus etiam locis v xx millium Pompejanorum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent; neque magnope
re eorum multitudine terrerentur . Namque etiam per eos dies praesium secundum equestri Discit, atque unum Allobrogem ex duobus , quos
perfugisse ad Pompe jum iupra docuimus , cum quibusdam interfecit. Pompeius, quia castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat; semper , ut videbatur , spectans , si iniquis locis Cassar se subiiceret . Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans, hanc sibi commodissimam belli rationem
iudicavit, uti castra ex eo loco moveret , iam perque esset in itineribus , hoc sperans, ut, movendis castris, pluribusque adeundis locis, commodiore frumentaria re uteretur, simulque in itinere , ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur , ct insolitum ad laborem Pompeii exercitam quotidianis itineribus defatigaret.
434쪽
cum Pompeitim longe a valla progressum Caesar vidisset , suos ad pugnam hortatur . Labienus eonsilium laudat Pompeii milites ad pugnam
HIs eonstitutis rebus . signo iam prosectionis
dato, a tabernaculisque detensis, animadversum est, paullo ante, extra quotidianam consuetudinem , longius a vallo esse aciem Pompeii progressam ; ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tunc Caesar apud suos, cum jam esset agmen in portis : Differendum est, inquit, iter in praesentia nobis , & de praelio cogitandum , sicut semper depoposcimus : animo simus ad dimieandum parati : non facile occasione nipostea reperiemus . Confestimque expeditas copias educit. Pompeius quoque , ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat praelio decertare . Namque etiam in concilio stiperioribus diebus dixerat , prius quam concurrerent acies, fore , ut exercitus Caesaris pelleretur . Id cum essent plerique admirati : Scio , me, inquit , paene incredibilem rem polliceri r sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in praelium prodeatis . Persuasi equitibus nostris, idque mihi se facturos confirmaverunt put cum propius sit accessum , dextrum Caesaris
cornu ab latere aperto aggrederentur: ut Circumventa ab tergo acie, prius perturbatum exerci
tum pellerent , quam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum, S poene sine vulnere bellum conficiemus . Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus . Simul denuntiavit , ut essent animo parati iaposterum ; & , quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe cogitavissent, ne usu, manuque reis liquo-
a tabernaetiti e defenss 3 refixis : sicut supra c. Sa. praeto rium tendi, hoc est figi atque erigi dicebatur ; ita detendi est destrui de auferri. Livius Tu. 4. nautici tabem mis σε tensum.
435쪽
87. liquorum opinionem fallerent . Hunc Labienus excepit , ut , cum Caesaris copias despiceret , Pompeii consilium sumnias laudibus efferret . Noli, inquit , existimare , Pompei , hunc esse exercitum, qui Galliam , Germaniamque devicerit. Omnibus interfui praeliis. Neque temere incognitam rem pronuncio . Perexigua pars illius exercitus superest : magna pars deperiit :quod accidere tot praeliis fuit necesse . Multos autumni pestilentia in Italia consumpsit r multi domum discesserunt : multi sunt relicti in continenti . An non audistis ex iis , qui per caussam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisii factas' Hae copiae, quas videtis , eX deIectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae ; ct pleraeque sunt ex colonis Transpadanis. Attamen , quod fuit roboris, duobus praeliis Dyrrhachinis interiit . Haec cum dixisset , iuravit, se, nisi victorem , in castra non reversurum: reliquosque, ut idem facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit . Nec vero ex reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret . Haec cum facta essent in concilio , magna spe, & laetitia omnium discessum est . Ac iam a animo victoriam praecipiebant , quod de re tanta. & a tam perito Imperatore nihil frustra confirmari videbatur.
Ostenditur quo ordine , ct qua ratione instructus progrediatur ad pugnam Pompeii , s Caesaris exercitus . Caesar , suo militibus consito desarato , pugnae signum dari iubet. εῖ- ar , cum Pompeii castris appropinquasset, is
ad hunc modum aciem ejus instructam animadvertit . Erant in sinistro cornu legiones duae , traditae a Caesare initio dissensonis ex S. C. qua-Tum una prima, altera tertia appellabatur . In
436쪽
eo Ioco ipse erat Pompeius . Mediam aciem Scupio cum legionibus Syriacis tenebat . Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis ,
quas transductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae . Has firmissmas se habere Pompeius existimabat. Reliquas inter aciem mediam, cornuaque interjecerat: numeroque cohortes cx. expleverat . Haec erant millia xlv. evocatorum circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant tquae tota acie disperserat. Reliquas cohortes vis.
castris, propinquisque castellis pretes dio disposus
rat . a Dextrum cornu ejus rivus quidam impeditis ripis muniebat. Quam ad caussam cunctum equitatum, sagittarios, funditoresque omnes in sinistro cornu obiecerat . Caesar , superius institutum servans , X. legionem in dextro cornu , ix. in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrha chinis praeliis vehementer attenuata; ct huic se adiunxit vi , ut poene unam ex duabus e Miaceret , atque alteram alteri praesidio esse iusse rat. Cohortes in acie Ixxx. constitutas habebat
stris praesidio reliquerat . Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, o media acie Cn. mitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium consistit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus , timens , ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter d exae tera dextrum eomu eius rivus quidam 3 Enipeus nomine . Lucanus lib. VII. Uers. M s. sanxia ne Romano mam turbidus Git Eninetis' Et vers. 224. ubi aciei ordinem describit:
Tappadocum montava cohors, s largias Babenis Ponticus ibat est nis
h quae fiamma erat M XXXII J In libris est XXII . quod mimis est numero cohortium . quarum singulis, si quod minimum est . quadringentos tribuis, fient in xxxII. e media acie Cn. Domiti&m praeposuerat J Sic libri: id est . in media aete. Domitius hic eX Calvinorum familia . Pluta
chus p. 728. mPs μεσοις ε πέΚαλὶ8ῖν eam τιον. d ex tertia acie Angulas cohortes 3 ex unaquaque legione temtiae aciei. Sex autem cohortes detractae ex totidem legioniis hvs Plutarchus d. l. ατώρας Vocat: Frontinus M. f. s.
M. Sex costartes in I sidio reticuit ad res Irasitas.
437쪽
tertia acie singulas cohortes detraxit , atque ex his quartam instituit, equitatuique opposuit, & , quid fieri vellet, ostendit: monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare ;simul tertiae aciei, totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurreret: se, cum id heri vel-Jet , vexillo signum daturum . Exercitum cum ''' militari more ad pugnam cohortaretur , suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, in Primis commemoravit, testibus se militibus uti posse , quanto studio pacem petisset , quae per Vatinium in colloquiis , quae per A. Clodium cum Scipione egisset; quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset . neque se unquam abuti militum sanguine, neque Rempublicam alterutro exercitu privare vo-Iuisse . Hac habita oratione, exposcentibus militibus , ct studio pugnae ardentibus , tuba fiagnum dedit.
Crastinus suos adhortatus, in pugnam primus pro
eurrit : praelium vario eveniti utrinque commisia
fiam . Pompeii equites se in altissimos montesvecipiunt, omnes postea fugiunt . Pompeius se in eastra confert . Caesaν Pompeii eastra expugnat . Pompeius Larigam perit , inde fugiens
st . a URat Crastinus evocatus in exercitu Caesa- La ris , qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X. duXerat , vir fingula-xi virtute. Hic, signo dato, Sequimini me , .inis quit , manipulares mei qui fuistis & vestro ima peratori , quam constituistis , operam date. Unum me praelium superest, quo confecto, ct ille suam dignitatem , ct nos nostram libertatem recuperabia Erat Crastineu moratus 3 Crassinium Plutarchus vocat r sed noli ram lectionem Lucani metrum defendit l. m. vers. 471. μου fensum pos fata tuae dem, crassine, morti. jus forta manti commist lancea Mutim .
Primaque Tre asiam Romano Ian im finxit .
438쪽
rabimus . Simul respiciens Caesarem , Faciam , inquit, hodie, imperator, ut aut vivo mihi, aut
mortuo gratias agas. Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procurrit , atque eum milites electi circiter cxx voluntarii eiusdem centuriae sunt prosecuti. Inter duas acies tantum erat reis setolictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus . Sed Pompeius suis praedixerat , ut Caesaris impetum exciperent , neve se I co moverent , aciemque eius distrahi paterentur. Idque a admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus excursus , visque militum infringeretur , aciesque distenderetur , atque suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur : levius quoque casura pila sperabat, in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent: simul fore, ut , duplicato cursu , Caesaris miliistes exanimarentur, & lassitudine conficerentur . Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur: propterea quod est quaedam animi Incitatio , atque alacritas naturaliter innata omnibus , quae studio pugnae incenditur . Hanc non reprimere, sed augere imperatores debent. Neque frustra antiquitus institutum est , ut si
nna undique concinerent, clamoremque univer
si tollerent , quibus rebus & hostes terreri , Ssios incitari existimaverunt. Sed nostri milites, ρ3.
dato sgno . cum infestis pilis procurrissent, atque animadvertissent , non concurri a Pompei nis , usu periti, ac superioribus pugnis exercitati , sua sponte curium represserunt , & ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent ἰ parvoque intermisso temporis spatio, ac rursus renovato cursu, pila miserunt, celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompejani huic rei defuerunt . Nam S tela missa exceperunt, &impetum Iegionum tulerunt , & ordines conse
a admonitu C. Triarii 3 Hic Triarius videtur . qui Μithrid, tico bello infelix Luculli Iegatus fuerat: cuius plena sitier Me senectutis oratio laudatur a Cicerone in Bruto c. m.
439쪽
Eodem tempore equites a sinistro Pompeii eo nu, ut erat imperatum, universi procurrerunt ,
omnisque multitudo sagittariorum se profudit ,
quorum impetum noster equitatus non tulit , sed paullum loco motus cessit, equitesque Pompeiani hoc acrius instare , & se turmatim exisplicare , aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt . Quod ubi Caesar animadvertit , I v. aciei , quam instituerat ex cohortium numero , signum dedit . Illi celeriter procurrerunt , infestisque signis tanta vi in Pompeii equites impetum fecerunt , ut eorum nemo Consisteret , omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes aliatissimos peterent. Quibus summotis, omnes fa- pittarii funditoresque destituti inermes sine prae-s . sidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistro cornu , pugnantibus etiam tum , ac resistentibus in acie Pompeianis , circumierunt, eosque a tergo sunt adorti . Eodem tempore temtiam aciem Caesar, quae quieta fuerat, ct se ad id tempus Ioco tenuerat, procurrere iussit. Ira , Cum recentes, atque integrI defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur , sustinere Pompeiani non potuerunt , atque universi terga Ue terunt. Neque vero Caesarem fefellit , quin abiis cohortibus, quae contra equitatum in IV. Reie collocatae essent, initium victoriae oriretur ,
ut ipse in cohortandis militibus pronunciaverat. Ab nis enim primum equitatus est pulsus ; ab iisdem facta caedes sagittariorum, atque fundito rumi ab iisdem acies Pompeiana a sinistra paria
te circumventa , atque initium fugae factum ιSed Pompeius, ut equitatum pulsum Vidit , atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit , aliis diffisus acie excessit, protinusque se in castra equo contulit , Si is centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare , ut milites exaudirent ,
Tueamini, inquit, castra,& defendite diligenter , si quid durius acciderit. Ego reliquas portas circum eo , ct castrorum praesidia confirmo . Haec
440쪽
Haec eum dixisset , se in praetorium contulit , summae rei dissidens . S tamen eventum exspectans. Caesar, Pompeianis ex fuga intra vallum y compulsis, nullum spatium perterritis dari oportere existimans , milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur , castraque oppugna
rent ἰ qui, etsi magno aestu fatigati; s nam ad
meridiem res erat perducta ὶ tamen ad omnem laborem animo parati, imperio paruerunt . Castra a cohortibus. quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur ; multo etiam acrius a
Thracibus, barbarisque auxiliis. Nam qui ex acie refugerant milites , & animo perterriti , &lassitudine eonfecti , missis plerique armis , si- pnisque militaribus . magis de reliqua fuga, quam
de castrorum defensione cogitabant . Neque vero diutius , qui in vallo constiterant , multJtudinem telorum sustinere potuerunt; sed consecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes, ducibus usi centurionibus, tribunisque militum, in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, Confugerunt . In castris Pompeii videre licuit a triclinia strata , magnum argenti pondus expo- stum , retentibus cespitibus tabernacula constrata, L. etiam Lentuli, & nonnullorum tabernacula protecta hedera , multaque praeterea, quae nimiam Iuxuriam , & victoriae hduciam designarent i ut facile existimari posset , nihil eos de eventu eius diei timuisse , qui non necessarias
Conquirerent voluptates: atque ii miserrimo, acetientissimo exercitui Caesaris luxuriem objicie-ant , cui semper omnia ad necessarium usum defui ssent. Pompeius iam cum intra vallum nostri versarentur , equum nactus detractis insi-nnibus imperatoriis, decumana porta se ex ca-
a re lima strata I Et spartianus Hadr. c. Io. in castrorum luxu triclinia notavit: quamvis non ignorem. utrumque I cum a Salmasio sollicitari . Tventur Casauhonus & Dionysus Vossius . vehementius scaliger ad Festum voce Umbrae manu striolorum urget tνichilas sed his qui convenit vox I ratas i & quae sequuntur . maenum argenti povatis evo