Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

IN CTESIPHONTEM. gneque Tribus quam penes prima sunt subsellia, decima civitatis pars, coercere possunt.

3. Cum igitur haec ita se habeant; cum talis ta uti vos ipsi facile sentitis civitatis vestrae status ; hoc unum si quid e si in me prudentiae) quo Respublica

Confirmetur, restat remedium, judiciorum de violatis legibus vindicatio. Quod si haec quoque vel vos ipsi. vel alii vestro permisiti res gerint, augurari non est arduum, vos totam propemodum Rempublicam ambitiosis quibusdam hominibus inscienter prodituros. Probe enim nostis, Athenienses, tria esse apud Omnes gentes dominationis genera; Unius, Paucorum, et totius Populi principatum. Ex quibus duo illa priora eorum arbitrio, qui praesunt, administrantur: civitates ve O, in quibus dominatur populus, statis legibus reguntur. Unusquisque igitur vestrum probe intelligat se eo ipso die, quo in judicium venerit legum violatarum litem decreturus, de sua etiam ipsius dicendi licentia et securitate pronunciaturum. Quamobrem in ipso sacramenti initio Judices obstrinxit legislator, ut juxta leges suffragia ferrent: illud nimirum pro comperto habuit, si civitatis leges servarentur, una etiam servari imperium populare. Oportetigitur vos, dum haec omnia memoriae vestrae penitus sunt infixa, eos, qui decreta a legibus abhorrentia conscribunt, acriter odisse: nec ullum hujusmodi crimen leve aut minutum, sed grande atque acerbum ari. bitrari. Hoc porro aequissimum jus neminem vobis eo

112쪽

4 AESCHINIS

Iipere patiamini: neque imperatorum patrociniis squi jamdiu, oratoribus quibusdam adjutores adsciti, Rei publicae statum evertunt neque hospitum solicitationibus squos quidem nonnulli subornant et, quamvis legum in gerendis magistratibus violatarum sint rei, judicio tamen liberantur nemini, inquam, de hύcuefird potestate quicquam concedite. Sed quemadmodum in praelio puderet vos ordinem et stationem, a duce assignatam, deserere; ita etiam et nunc pudeat ab eo loco migrare, in quo a legibus constituti estis hoc ipso die, publicae libertati S propugnatores. . Illud etiam sJudices memoria quam tenacissime custodite, omnes reliquos cives vestrae fidei et tutelae Rempublicam credidisse; quorum alii quidem

hodiernae intersunt causae, alii vero absunt rebus privatis occupati. Quos vos summa reverentia prosecuti et sacramenti legumque memores, si Ctesiphontem et a legibus et a veritate civitatisque commodo maxime alienum decretum tuliste aperte evicerim, abrogate δε thenienses plebiscita legibus repugnantia, dominationem popularem civitati confirmate, eos, qui in gerenda Republica nec legum sanctitati, nec vestro, nec communi commodo consulunt, gravi supplicio coerce- te. Tum denique si eo animo affecti orationem meam audieritis, certo novi vos justitiae sacramentoque, quo obstricti estis, congruentem, Reique publicae vehementer utilem, sententiam pronuntiaturOS. s. Jam vero de universa accusatione satis multa

113쪽

me praefatum esse consido. De legibus autem, quae contra eos qui reddendis rationibus sunt obnoxii statuuntur, et contra quas hoc decretum tulit Ctesiphon, pauca subjungam buperioribus enim temporibus nonnulli summis ossiciis functi, et vectigilibus curandis praefecti, quamvis soratorum quorundam Ope, quos tum a plebe tum a Senatu admini ros sibi adsciverant)turpi stimum lucrum secissent, tamen laudibus suis et

praeconiis per urbem prius decantatis ne magistratus gesti rationem redderent, multo ante praecaVebant. Cum ii ia itur in disquisitionem vocarentur, accusato res quidem, sed multo magis judices, in maximam dubitationem et angustias redacti erant. Multi enim eorum, qui administrationis suae rationem reddere tenebantur, cum manifesto repetundarum et sordidissimi peculatus arguerentur, e judiciis tamen evaserunt. Quod mihi sane non mirum videtur. Opprobrio enim,

opinor, judicibus esset, si idem ille, de quo nuper in ludis publicis praeconium fieret, quod virtutis ergo et

justitiae aurea a populo corona donaretur, in eadem urbe, forsan etiam et eodem anno, certe non ita multo post, furti causa repetundarum damnatus e foro exire

videretur. Quocirca judices huc nece litat e presi, non prout criminis turpitudo postularet, sed quo civium pudori consuleretur, sententiam ferre cogebantur. 6. Haec cum legislator aliquis animadvertis et incommoda, legem sane optimam rogavit, quae, ne red de udis rationibus obnoxii corona donentur, diserte ve-

114쪽

tat . Sed quanquam ea fuerit legi satoris cautio et prudentia, eXCogitantur tamen caltida qUaedam et veleratoria verborum aucupia, quae vim legis et authoritatem eludunt: quorum nili quis certiores vcs faciat, imprudenter eritis decepti. Eorum enim nonnulli, qui rationis reddendae judicio obstrictus corona donant, natura quidem sunt moderati siquis tamen eorum moderatus dici potest, qui scita legibus adversa conscribunt;) sed rei suapte natur turpi honesum quoddam

integumentum praetendunt. Decretis enim simile huic aliquid in farciunt, se velle eum, qui administrationis suae quaestionem debet subire, corona donatum iri, postquam rationes retulerit: et tamen civitas aequam utrobique patitur injuriam ; praeciduntur enim praeconiis et coronis illae, qxiae exigendae erant, rationes. Qui vero istiusmodi decretum facit, concilio innuit, se quidem contra leges id scripsisse, delicti vero ipsum pudere. Ctesiphon vero et legem illam de rationibus reddendis latam transfressus, et eXcusationem scujus jam nunc memini) omittens, scito jussit Demosthenem, priusquam ossicio defunctus fuerit, priusquam rationes retulerit, corona donari. 7. Aliam porro, Athenienses, eXcusationem et quae aliquantum cum superiore pugnat, afferent: dicentque quod cuicunque eK plebiscito demandatum fuerit negotium, is non magistratum sed tantummodo curationem quandam et administrationem obierit. Ma-sul ratus velo appellant eos, quos Thesmothetae in

115쪽

IN CTESIPHONTEM. 7

templo Thesei sortitione facta constituunt; eos praeterea nempe eXercitus Praesectos, equitum magistros caeterosque id genus Magistratus) quos populus in comitiis per suffragia declarat : reliqua vero Omnia munera, negotia esie et occupationes per decretum mandata. Contra vero has quaesitas eXcusationes le rem vestram ob oculos dabo, quam vos ipsi, ne speciosis hisce commentis ulla praeberetur occasio, san X- istis. In ea enim disertis verbis scribit legislator, om

nia illa munera quae populi subfrogiis sciscuntur ad

vertite quaeso ut sub uno nomine cuncta, quae populi suifragiis sciscuntur, comprehendat) magistratus esse: quibus addit eos etiam qui aliquam in civitate admini rationem ultra triginta dies obeunt, eos praeterea qui publicis operibus praesunt, et eos denique qui γα-ris dicendi potesatem accipiunt: Demosthenes autem muris reficiendis est curator, unus ex summorum Operum magistratibus; operibus item Praesecti omnes juris dicendi authoritatem habent. Et hos quidem Omnes non rem administrari, sed magistratum gerere

jubet lex, postquam in judiciali foro fuerint probati: si quidem nec magistratus qui sorte sunt delecti, nisi

bene cogniti prius et spectati, ad officii munus exequendum admittuntur. Jubet etiam eos, uti et Omnes alios magistratus, apud tabularum custodes et ratiociniorum praefectos in codices reser re ratione3. Uigitur me vera diXisie cognoscatis, recitentur leges.

116쪽

LEGES. 3. Cum igitur, Athenienses, ossicia illa publich. quae Magistratus appellat legis scriptor, illi curationum numine signent et nuncupent, vestrum est eorum impudentiae leges opponere. Facite etiam ut sciant vobis non gratum ene callidum sententiarum artis cena,

qui subdolis, verborum auctis iis leges labefactare confidit. Inonosentiant quanto in dicendo sit praestantior,

qui legibus contraria decreta perscribit, vos tanto acrius in eum concitari et incendi. Debet enim orat Oris vox cum legibus latis consentire : ubi vero aliud dicit lex, aliud orator. vestrum est: secundum legis aequitatem sententiam ferre, non ut perdita illius suadet impudentia.

9 De illi vero inexpugnabili ratione, qu mire adeo se effert Demosthenes, pauca praemittam. Sic enim ille disceptabit, muris resciendis me esie curatorem fateor: sed in civitatem de meo centum minarum impensam feci, et aedificium amplius multo atque Ornatius extruXi. Quid igitur est causae cur rationes a me exigantur, nisi qUis benevolentiae suae rationem reddere sit obstrictus. Sed e X cogitatas hasce argumenta tiones diluet mea responso, quam quidem valde aequam et utilem omnes uno ore libenter sin Petis. In hac enim civitate tam magna et per antiqua nemo e iis, qui in qualicunque publico munere versantur, rationibus reddendis est solutus. Quod vobis primum

117쪽

IN CTESIPHONTEM.

explicabo in iis quae maxime miranda et supra fidem

videantur. Sacerdotes enim sive mares sive foeminas, et omnes eos etiam qui ad Deos pro vobis, honorario tantum aliquo accepto, supplices accedunt, rati Cnea

referre jubet lex. Quibus insuper adjungit familias etiam, quales sunt Eumolpides, Ceryces . aliique Omnes ejusdem generis. Praefectos item triremium hac judicio teneri jubet. immo eos qui non publicam pecuniam tractant, non multum a censu vel ro furantur,

nihil interim de suo impendunt. vestrosque tantum nummos aerario reddunt, cum suos eroga Te impudenter jactitaverint; eos, inquam, quos patrimonia sua ad vestram gratiam conciliandam expendisse, neminin eii compertum. Neque tantum triremium Praefecti, sed maxima quoque, qu te in civitate sunt, concilia sub hanc judiciorum censuram veniunt. Jubet enim lex ipsum Areopagitarum consessum rationes suas apud aerarii custtodes in tabulas referre, eosque maXimarum et gravissimarum causarum arbitros vestris calculis subjici. Ipsius igitur Areopagi Senatores an

relatas rationes corona donari non solent. Nec enim donationem hunc, quanquam in honorem illum consequendum vehementer admodum anni tam ur, ambiunt:

siquidem iis non satis est siquis peccatum non admiserit, sed si peccaverit, acriter cistigant. Vestri autem oratores lugui indulgent, licentia aue impane exultant. Postremo concilium Quingentorum reddendis rationibus obnoxium fecit te ictator. Et adeo vehementer

118쪽

AESCHINIS

iis, qui rationes nondum retulerunt dissidit, ut in in itio legum diserte vetuerit Magistratum, rationibus non relatis, peregre proscisci. Cavendum nempe du- Nit, ne forte publicis rebus et pecuniis male admini-st ratis et proditis, in fugam se conjiceret Magistratus.

Rursum vetat etiam nequid de patrimonio suo consecret, nequod in Deorum templis donum suspendat. Vetat ne adoptetur, ne quem bonis suis haeredini instituat, aliaque permulta, antequam rationes ab eo sint relatae. Uno ut dicum verbo, facultates eorum, qui ossicii suscepti rationem nondum reddiderunt, pro pignore detinentur, donec de adrnini fratione su a retulerint. Sed sit quispiam qui n hil eac pecunia publica aut accepit aut insumpsit, magistratu tamen aliquo interim functus: etiam hunc jubet leκ rationes apud thesauri custodes referre. Quomodo autem ille, qui Lihil ex aerario aut sumpsit aut impendit, civitati rationem referre debeat, paulo infra lex ipsa ostendit. Jubet enim hoc ipsum tabulis inscribi, quod neque quicquam a civitate recipi et neque erogasset. In hac enim civitate nihil est quod sub examen non veniat,

nihil quod a disquisitione sit immune, nihil deni uece quo non exqui,seos a s t perscrutatio. Ut tamen haec vera esse pernoscatis, legia ipsas audite. LEGES.1 o. Cum igitur in hoc magnifice se iactabit De- mosthenes, dicetque se propter largitionem, suam iπ

119쪽

rioitatem fecit, rationibus reserendis non esse obnoxium, lu: i ni sic occurrite: oportebat te tamen, o Demosti henes, ratiocinatorum praeconi permisisse, ut pro amore, squis vellet, ad accusandum citaret. Permitte quaeso ut civium aliquis tecum arguat, te non tantum nihil de tuo contui i Te, sed ex decem illis talentis, quae ad muros reficiendos a civi

tate accepisti, satis pauca impendisse. Ne quia es gratiam hanc et laudem liberalitatis tibi ita insolenter arroga; ne judicibus liberam sententiam per vim eripe, nec in gerenda republica leges antecede sed sequere. Haec enim sunt quae populi jura et potestatem firmant

et tutantur. Ce his igitur futilibus eorum causis et commentis satis multa me diXiste censeo. Quod autem, ubi Ctesiphon hoc scitum scripsit, Demost nenes revera nondum rationes retulerat, cum jam tum et aerario theatrali et muris reliciendis praefectus esset, ex tabellis publicis evincere conabor. Recita igitur qUo Archonte, quo mense, quo die, quo denique in conventu theatralis pecuniae in administratio Demostheni mandaretur, ut perspicues videatis eum in medio magistratu versatum suisse, cum coronam Crobloniis

decreto consecutus esset.

SUPPUTATIO D I E R U M. Quanquam igitur nihil amplius probavero, aequis mojure causa caderet Ctesiphon: neque enim mea a CCu-

itio, sed publici libelli eum arguunt et condemnant B a

120쪽

AESCHINIS

II. Superioribus sane diebus Custos a civitate erat delectus, qui in singulis tribuum imperiis reditus et vectigalia in publicas tabulas ratione inita, referebat. Sed cum tantam in Eubulo fidem reponeretis, omnes deinceps. ante legem illam Hegemonis, theatrali pecuniae populi suffragiis praepositi, commissam

sibi habuerunt publicarum rationum curam et pecuni arum custodiam : quin et armarii fabricatio, navalium insuper et viarum curatio iis erat commendata: ii

denique totam quasi civitatis administrationem opud se ferme despue tam obierunt. Et hoc equidem dico

non Ut eos quoquo modo redarguam aut incusem, sed id duntaxat velim evincere, quod legislator neminem, infimo licet magistratu esset fundius, ante rationes redditas corona donari permittat. Ctesiphon vero De mosthenem, qui tum omnes una magistratus gerebat, sine omni haesitatione corona donandum esse decrevit. I 2. Ut autem liquido constet eum muris reficiendis, cum hoc decretum sanxit Ctesiphon, praefectum fuisse, etiam et pecuniae publicae custodem et coa

rem, quales sunt caeteri magistratus) judiciorum denique quaestiorem, ipsum Demosthenem et Ctesiphontem hujusce rei testes producam. Chaeronda enim Archonte, Gargetionis vigesimo nono die in concione scitum secit Demosthenes, ut secundo itemque tertio die Scirrophorionis Tribus omnes in concilium coirent: edixit praeterea, ut singulae Tribus viros, qui muris reficiendis et pecuniae ministrandae praefecti

SEARCH

MENU NAVIGATION