Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IN CTESIPHONTE M.

I 3 essent, eligi curarent. Et in hoc sane optime se gessit Demo lenes; ut certi homines Civitati praesio essent, a quibus pecuniae impensae rationem posset repetere. Lege itaque decreta. DECRETA. 1 3. Quin vero ille statim ex contrario respondebit, sibi neque sorte neque populi suffragiis murorum curationem obtigisse. Et in hoc Ctesiphon et Demosthenes permultum sane morabuntur. At mea oratio

brevis admodum erit et perspicua, et quae artificia istorum ac fallacias statim refellet. Sed priusquam illac perrexero, mihi piluca quaedam praefandi veniam date. Tria sunt apud nus, Athenienses, Magistratuum genera: ex quibus quidem illud quod sorte aut populi suffragiis confirmatur, nemini non satis innotescit. Alterum genus Magistratuum est, qui civile aliquod munus ultra triginta dies tractant, et quibus aliquod ex operibus publicis est commissum Tertium vero diserte consitituit leX, et caeteri, inquit, omnes qκi, electione creati, juris dicendi potestatem habent,

Magi iratu, postquam spectati fuerint. fungantur. Si igitur excipiuntur illi qui vel sorte vel suffragiis

sunt creati, superest ut ii, quos Tribus tribuumque trientes, et pagi Attici ex suis ad pecuniam administrandam assignant, magistratus sint delecti. Et hujuscemodi sit electio, cum, uti nunc, aliquid per decreta tribubus sit mandatum, nempe vel fossis extruere 'el

122쪽

AESCHINIs

triremes fabricari. Et ut omnia haec sciatis esse vera, recitentur vobis leges.

LEGES. Meministis, Judices, praeceptum esie iis, Qui e X tribu bus fuerint delecti, i gistratus, postquam in Judiciali

foro probarentur, C Hicio fungi. Tribus vero Pandionia Demosthenem muris reficiendis praesccit, cui cu rationis nomine ad operis sumptum decem propemodum talenta donavit civitas. Alia vero lex diserte vetat magistratum, rationibus nondum relatis, corona donari. Orator vero iste, nulli istiusmodi excusatione

praemissa, scito justit Demosthenem, priusquam rationes retulerit, coronari: In curvia certe acerrime anima erietis, i quidem juxta leges sententiam ferre sacramento e sitis obstricti. Iq. Jam demum et teribus et decretis ipsisque adversariis in testimonium addustis, crimen comprobavi. Nec fieri potest ut quispiam xiolatarum legum reus manifestius convinci queat. Nunc vero vobis insuper ὀstendam, etiam et ipsam coronae praedicationem, Ctesiphontis jussu, contra leges habitam sui fle. D sertis enim verbis jubet lex, coronam, quam donat Sen Atus, in Curia, quam vero populus, in Concione promulgari: cmnem vero alium planc excludit locum. Recita legem.

123쪽

IN CTESIPHONTE V.

ISL E X. Atidistis legem, Athenienses, aequam sane et praeclaram. Oratoris enim ut opinor) ossicium esse duxit

legislator, ut gratia et honore, quo a civitate sua affecIus eset, contentus frueretur, non ut apud exteros se magnifice jactans laudes et praeconia turpiter captaret. Atque ea quidem erat legislatoris sententia; a qua quantum discesserit Ctesiphon, scito recitato facile sentietis.

DECRETU M.

Vidii is Athenienses, legislatorem coronae, quae a po pulo donaretur, praedicationem in Pnyce loco congionis legitimo, nusquam vero alibi fieri, jussisse. Ctesiphon autem in theatro eam peri edixit, non tantum lege violata, sed loco etiam commutiato; neque Athe niensibus in concionem congregatis, sed novis tragoedis fabulas agentibus; neque porro coram populo, scd Graecis; ut ii nobiscum aeque sciant qualem virum tam ana o honore, tam ingenti reverentia serosecuti sumus. i s. Cunia igitur manifeste adeo decretum contra

leges tulit Cliphon, Demosthenem consilii socium sibi

mon adsciscet, quomodo fallacia et callido quodam artificio leges eludat: ego Autem ictiorum astutias palam jam erplicabo, ne vobis forte imponant. In sei ara enim non petiunt, quin lex diserte prohibeat eum,

124쪽

AESCHINISI 6

qui a populo corona donatur, e Xtra concionem prae dicari: adducent vero, qua se fatis defendi a brtrantur, legem Dionysiacam; atque hujus sane certam quandam partem callide e X cerpent, quo aures vestras facilius decipiant judiciumque pervertam. Legem denique proferent, quae ab hic sodiernu causa quam maxime aliena est : dicentque, duas esse leges de coronae promulgatione constitutas ; quarum una quidem, illa nimirum jam ante a me laudata, aperte vetat de eo, qui a populo corona donatur, extra concionem

praedicari; sed tamen altera est uti aiunt) huic prorsus contraria, quae in theatro, tragoedis ibi tum agentibus, praeconium fieri, si populus ita scitum fecerit, permittit. Et juxta hanc legem inquiunt decretum tu.lisse Ctesiphontem. I 6. Ego vero, ut diluam istorum fallacias, legem

vestram in patrocinium meum advocabo: ad quam quidem tota haec mea accusatio quasi vindicem quandam se sedulo convertit. Si enim revera talis in civitatem vestram consuetudo irrepserit, ut leges irritae inter ratas referrentur, duaeque inter se repugnantes de eadem re conscriberentur, quid de vestra republica sentire possit ouispiam, cum eandem rem et jubeant simul legcs ct prohibeant 8 Sed haec ita se non habent, neque unquam erit apud vos tanta lesum confusio et diversitas, ut constigant et collidantur : quin nec legislatori, qui populare imperium constituit, res illa non erat curae. Viserte enim Thesmuthetia edi cit, ut

125쪽

IN CTESIPHONTEM.

I 7 unoquoque anno leges in concione recenserent, diligenti perquisitione habita si qua lex alteri contraria esset scripta, siqua etiam olim ab togata inter ratas haberet locum, si denique alicubi esset plusquam una de eadem re sancita. Jubet eos praeterea, siquid hujus modi invenerint ad decem Heroum si cluiss in tabulis deferre; jubet civitatis principes concionem advocare, et nomina eorum, qui l ges illas sanxerint, ascribere: jubet denique Praesdum Praefecti: m populo permittere, ut unam legem aut alteram fuit agio praeferrent: ita Aliae hoc modo refixae, aliae erῖnt Confirmatae, Ut una tanti m de eadem re constituta cis i le X. Recitale ge S.

LEGES. Si igitur vera esset, quam illi asserunt, oratio, duae quae de praedicatione statuerentur legcs, putὰ rem certe, cum diligenti adeo perquisitione a Thesmothctis deprensae e sient, iisque qui eas tulerint per civitatis Principes redditae, necessatium iu sie, ut altera e V legibus tolleretur. Sed cum nihil tale quicquam factum videmus. aperte satis constat eos non tantum

salsa sed etiam ista, quae nullo modo fieri poterant,

impudenter asserere.

1 7. Unde vero artificiosam hanc fallaciam erue rint, vobis ostendam, ubi quam ob causam leges illae, quae ad theatralem praedicationem speetant, rogabantur, pauca fuero praefatus. Cum enim ludi Tragici

126쪽

io urbe celebrarentur, quidam coronae praeconi Cm, venia a populo non impetrata, fieri juss runt: quorum quidem alii in excusiat Anem suam nuntiabant quod a contribulibus suis, alii quod a municipibus coronam accepi sient . Alii rursus audientia per praeconem facta. servos suos domesticos ii ,ertate donabant, et in hujusae in anum fionis testimonium Grascos adhibebant. Ad haec porro quod maxime erat invidiosum, quidam pro gratia et hospitio, quo ab e X teris civitalibus essent accepti, perfecerunt ut praeconium fieret

se a populo, puta fortasse Rhodio vel Chio vel alio

quocunque, Virtutis ergo et magnanimitatis corona

donari. Et in his quidem patrandis aliam prorsus in-ri ebant viam, quam ii, qui a Senatu vestro vel populo coronantur, solent; neque enim aut vestrum omnino consensum et decretum conciliare aut de vobis

bene mereri sud ant; sed ipsi sine vestra venia in-

gratiis sibi praeripiebant coronam. Hinc processit, ut spectatores, ludorum praefecti et histriones interturbarentur; ii autem, qui in theatro praedicabantur, laudem multo majorem consequerentur, quam ii quibus coronam donavit populus. Hi quidem sibi praescriptam habuerunt, in qua, et nusquam alibi: praeconium fieri deberet, concionem; de iis vero coram omnibus Graecis, qui ad ludos con xerunt, praedicatum erat: et illi quidem vestrum consensum vestrumque scitum ad praeconium faciendum obtinebat, hi mero sine utrovis de se nuntiandum esse perfecerunt.

127쪽

IN CTESIPHONTEM.

coronam accipiunt lata) commune quicquam habet. neque eam rescindit sin theatro enim, non concione,

erat tumultus) neque legibus antiquis Quod nequa quam licet) adversatur: sed ad eos tantum qui fine vestro populi scito a contrii; ulibus seu municipibus su igcorona donabantur, ad eos qui servos suos manumit

tebant, ad coronas denique hospitales Iex illa pertinebat Quae diserte vetat, nequis servum in theatro manumittat, nequis seu a contribulibus suis seu a municipibus seu alio quocunque coronatus in thectro praedicetur: alio qu i jubet ignominia assici praeconem. 18. Cum igitur lator legis aperte jubeat coronam, quae a Senatu datur, in curia, quae a populo, in concione promulgari; prohibeatque eam, quam contribu Ies et municipes donant, in ludis Tragicis praedicari, nequis nimirum, coronis falsisque praeconiis quas emendicatis, munificentiae et meritorum in Rempublicam fama perfruatur : cum eam prohibeat insuper in hac ipsa lege a contribulibus aut municipibus aut alio quocunque, absente populo et Senatu, nuntiari : his

inquam omnibus remotis, quid restat nisi hospitales Coronae Z Atqui jam quae me vera dixisse abunde

satis evincat, magna argumenta ex ipsis legibus depromam. Jubet enim lex illam ipsam auream coronam, quae in theatro urbano promulgatur, ei, cui donabase

ur, ademptam, Minervae dedicari. At vero quis ἡ

128쪽

AESCHINIS

xodis populum Atheniensem tantae r l liberalitatis danan Ai e Audeat Non nim modo a communi omnium civium conventu. sed et a privato quocunque absit in-d , s tam parum Den: Osa, Ut coronam, quam ipse donavit, eoncm rem nisic promUlget. AUDrat et devoveat. At opinor sane cons. cratisnem. eo quo a corona est et hospitalis, fieri; nequis 'exterae cujuspiam civitatis benevolentiam aucupatus, animo a patria sua alienocvadat. Illam enim, quae in concione praeconis voce pronuntiatur, nemo consecrat sed libere licet ei, cui

donatio st, possidere ; ut non modo ipse, sed omnes etiam illius posteri hoc quasi monimentum in domo

conservantes, in rempublicam nunquam sint degeneres et ingrati. Et hane ob causam alcripsit legislator, ne e X tera corona in theatro prae edicaretur, Nise ita populus scitum fecerit; ut ea civitas, quae ex nostratibus aliquem corona vestet donare, missis ad populum nuntiis, ver iam oraret: s c enim pacto illum, cui sit donatio, m Ajorem vobis, quod coronam promulgari permiseritis, habere gratiam voluit, quam iis a quibus accepit. Et haec vera esse ex iplis legibus pernoscetis. LEGES.Cum igitur, Athenienses, isti homines vos fallere conati dicant, in lege scriptum esse quod, Si populus ita Di erit, liceat iis in theatro coronari: mementote illis ita objicere, immo quidem fatemur, si alia quaevis civitas coronam donet; sin autem populus Atheniensis,

129쪽

1N CTESIPHONTEM.

II constituitur locus in quo praeconium seri Cebet, nam extra concionem praedicari aperte proh bent leges.

Et si enim, Ctesiphon, quo spectant haec verba Ausequam vero alibid universam diem disceptaveris, nunquam hercle legitimum dccretum a te latum sv iste

evinces.

I9. Jam vero pars aecusationis mihi superest: prο-lixior, in qua acerrimum studium possiturus sum : quae quidem ea continet commenta, quamobrem Demosthenem corona dignum arbitratur Ctesiphon. ita nini in plebiscito scribit, Et jubeo praeconem in Ineatro coram Graecis nunciare, quod Demoshenes a p pulo Atheniensi coronia donctur virIutis ergo et fortitudinis, et quod e sit omnium maximum) quiu tum dictisium facilis bene de republic et mereri semper persistit.

Jam vero simplex omnino et perspicua in posterum mihi erit oratio, et vobis, Auditores, judicatu sacri lima. Mihi enim accusatori incumbit, ut hoc vobis Compertum faciam, laudes eas, quae Demostheni tribuuntur, falsas esse; cum neque optima civitati dicere unquam coeperit, neque jam facere perseverat. Quod si haec evicero, aequistimo jure causa cadet Ctesiphon ;cum omnes leges diserte prohibeant, nequis in publicis decretis falsa perscribat. Reo autem probandum incumbit, quod nosrae sententiae contrarium es Vos igitur nobis eorum, quae utrinque asserentur, eritis Judices; causamque nostram, quae ita se habet, ea aequo dirimetis.

130쪽

ao. Ego vero ad totam Demosthenis vitam penitus enarrandam lonaiore multo oratione, auiam nuΠί insiluo, opus esse arbitror. Quid enim ista nunc commemorem, quae propter vulneris actionem, nempe

contusum caput, illi acciderunt, cum in judicium apud Areopagum Demomelem Paeaniensem, consobrin una suum, adduxit Quid inta quae in praefectura Cephisodoti, cum classis in Hellespontum proveheretur, machinatus est Z qua tempestate Demosthenes, cum unus esset ex triremium principibus, praesectum in navi sui circumduceret, simul cum eo victitaret, sacrisca ret, libaret hac scilicet illum benevolentia, pro necessisitudine quae patri cum eo esset, dignatus) postea tamen non dubitavit, cum lis ei de judicio capitis intenderetur, eundem Cephisodotum acchi sare. Quid ista refricem, quae ei cum Midia intercesierunt ρ quid tubera, quid colaphos, quos in orchestra, cum ludi esset praesectus, accepit Z quid porro exagitem quo modo et iniuriam, qua ipse erat assedius, et populi judicium in templo Liberi contra Midiam pronunciatum trigintaminis vendiderit Z Haec quidem et alia hujusmodi complura libens praetereo, non quo vobis fallaciam intendere aut adversarii gratiam aucupari velim; sed vereor prosedio ne a vobis hoc responsum seram, me quidem vera dicere videri, sed valde perantiqua, in ore vulgi et communibus proverbiis versata. Jam vero, Ctesiphon, cujus famosissima facinora ab auditoribus ita cognita sunt et comperta, ut accusatori p0tius iis

SEARCH

MENU NAVIGATION