장음표시 사용
141쪽
verit, videndi copiam facit, quinam ii sint qui, cum
olim male se gererent. nunc vice versa virtutis speciem prae se ferunt. Superest vero, ut Demosthenis adulationem paucis perstringam. Apparet enim Demosthenem. Cum integrum jam annum senator esset,
nullos unquam legatos sedibus primis dignatum esse se; sed eo tantum tempore Philippi nuncios hoc honore affecit . quibus quidem pulvinos substravit, puniceis stragulis sedes instruxit, peripetasmatis Ornavit : primo denique diluculo iis in theatrum praeivit, adeo ut propter insignem suam in blandiendo turpitudinem et nequistimam adulationem omnium sibilis explosus esset. Tum demum cum d hebas concesserint, tria mulorum juga mercede pacta iis vendidit.
nuntiosque Thebas deduxit; itu denique ab ei Iese gessit, ut civitatem exteri omnes magno cum risu e Xciperent et illuderent. Ut vero ad propositum, unde di- Nerti, redeam, recita mihi decretum de primis sedibus impertiendis conscriptum.
0. Hic igitur is te assentator tam inauditus et permagnUS, Cum prius a Charidemi emissariis Philippi mortem sciscitatus esset, rem eam in somnis sibi indicatum esse confingit: Jovem scilicet et Minervam, quos toto die periuriis laedit, sermones noctu secum contulisse, interitum Philippi nunciasse, aliaque rerum eventa praecinuisse comminiscitur. Die vero: ex quo
142쪽
rona rem iditus et albo vestitu indutus taurum maditabat, Ieges patriae et instituta violiabat: haec, inquam, perpet tisre fustinuit homo misera imus, etiam unica si- Iia, a qua primum salutaretur pater, amissa et per dita. Nec tamen infortunium ei exprobrandum velim ; sed id tantum ago, ut mores hominis perscruter et e X pendam Qui enim pater est malus et alieno a I beris suis animo, bonus Reipubl. administrator nunquam erit; nunquam, qui animas amicimmas et summa conjunctione sctoi devinctas chari Zme non dileXit, vos prae caeteris aestimabit; nunquam, qui in
privatis rebus male se gerit, in publicis non iniquet versabitur; nunquam denique, qui domi est improbus et nequam, in Macedonio erat legatus integer aut frugi ;non enim animum, sed coelum tantummodo mutavit.
3O. Unde igitur in tam diversas rerum facies sese converterit ad secundum enim tempus jam perveni unde factum sit ut Philocrates, consiliorum omnium et studiorum in Republica Demositheni socius et adjutor, laesae majesttatis postulatus fuerit et in exilium projectus, Demolthenes erὁ interim alios complures in judicium citaverit; unde acci erit denique, ut perdit illimus ille nebulo in aerumnas hasce omnes nos Conjecerit, haec prae caeteris operae pretium erit diligenter attendere. Cum primum Philippus in Thermopylas penetravit, et Phocidis urbes praeter opinio-
143쪽
nem omnium diripuit et vastavit, Thebanos vero praesidiis amplioribus, quam ut vobis tum vi suna erat)res vestrae et utilitates scrcbant, instru it et mur i-vit: vos a is exterriti castra movistis, et vasa sarcinasque domum retulistis : ad haec maxima invidia et
caluinniis vexabantur, qui de pace curia Philippo agebant, legati; praesertim vero praecaeteris Demosthenes et Philocrates, quippe qui non modo legationem obirent sed et plebiscita conscriberent. Hoc ipso tempore accidebat ut diuidium inter Demosthenem et Philocratem, eas cin sere ob res, de quibus eos disientire vos ipsi suspicabamini, esset coactatum. Tantis enim motibus, tanto tumultu e XOrto, quibus accesserunt etiam vitia ei insita et innata, consilia sua caute jam et formidolose agitabat Demosthenes; et Philocrati, quod largitionibus et pecuniis quas accepit esset conscius, gravissime invidebat. Putabat porro, si Philippi eorumque, quos legationis habuit collegas, accusatorem se praestiterit, Philocratem sine omni dubio periturum, caeteros omnes legatos in summam dimicationem adductos iri, se vero existit nationem omnium sibi paraturum, et, quanquam esset amicorum proditor malus et infamis, ani ni in populum fidεlissimi speciem habiturum. Cum ii igitur, qui tranquillitatem urbis vestrae impugnabant, haec adverti sient, in suggestum perquam avide accersebant Demosthenem, eum ex civibus solum in te pruna, solum ouaestu iminui. em appellabant. Ille vero in concionem prodiens
144쪽
malorum initium excitavit, belli et tumultus faces in cendit. ille iste est, Athenienses, qui 'errium murum, Doriscum, Ergiscam, Murgiscam, Ganos et Ganidem pervestigabat; loca quorum vel nomina quidem post
homines natos nemo cognorat. Eo tandem res nostras redegit, ut, si legatos non mitteret Philippus. civitatem nostram illudi et contemni; sin mitteret, emisse statos et insidiatores non legatos mitti praedicaret: sin autem eκ aliis quibusdam civitatibus aequos et Communes arbitros controversiis nostris componendis adhibuerit, nullum dicebat aequum arbitrum inter nos
ci Philippum dari posse. Halonesum dedit Philippus,
interdigit ille ne acciperetis, si modo dederit, nisi etiam et dediderit: de syllabis scilicet litigans et cavilla
tu S. Postremo autem, cum Aristodemum sociosque ejus, qui per Thessaliam et Magnesiam, contra pactiones pacis et conventa, copias in e X peditionem e duXerant, corona donasset, pacem diremit, bellum conflavit, Reipublicae gravissimam plagam in si Xit. 3I. At vero aeneis et adamantinis, ut ipse jactat, muris, cum Euboeos et Thega nos societate vobis ConjunXit, regiones Vesitras obsepsit. At ait. Athenienses, in hac re tres insignissimas injurias vobis intulit, quarum estis Omnes vehementer ignari. Quanquam vero ad maximam illam cum Thebanis societatem impensius se lino, de Euboeis primum, ut rectum indicendo ordinem conservem, pauca praefabor. Vobia
enim, Athenienses, gravissimas saepe iatulerunt i d -
145쪽
rias tum Mnesarchus Chalcidensis, pater Calliae et Tauroilhenes squos hic noster Demosthenes pretio Corruptus, cives Atticos audet decernere tum Themison Eretriensis, qui pacis tempore abripuit vobis
Oropum. Horum vero omnium memoria sponte deposita, statum ac in Euboeam Thebani, ut Oppida ejus urbesque in servitutem adducerent, transissent, intra quinaue dies classem suboris et pedestrium copiarum auXilia artultilis. Priusquam vero triginta d escHugerant, J hebanos foedere obstri tos impunes demisistis; Euboea ue jam in ditionem vestram redasta, urbes omnes et dominationem insulae iis, qui eam
vestrae tutelae commendarant, summa cum aequitate
et fide restituistis : iniquum scilicet esse rati, cum apud vos deposita esset et collocata Respublica. veteres simultates recordari. At vero tantis vestris beneficiis affecti Chalcidenses, parem vobis gratiam haud - quaquam reddebant. 32. Cum igitur in Euboeam opem Plutarcho la-j turi transiretis, sub primo sane tempore fictam erga vos amicitiam ostentabant. Sed statim ac in Tamynas permeavimus, et montem, cui nomen inditum est Co
j tylaeo, praetergressi fuimus, tum illico Callias ille
Chalcidensis quem Demosthenes, mercede correpta, in pignus accepit cum videret exercitus nostri aciem in angustias quasdam ita adduci et compingi, ut, nisi victoriam reportaremus, nullus esset nobis receptuit scu3, nulla aut mari aut terra auxilii spes, copias λ
146쪽
Philippo accersivit, exercitum ex omni Euboea conflavit; cum haec, inquam, videret, Cum fratre Taurosthene qui nunc nobis omnibus manum benigne tendit et adblanditur) conjunctus et sociatus, militibus, quos e Phocide ictim frater conduxit et transmisit, inst ructus, vehemenIi impetu in nos rucbat, quasi qui ad infern ionem omnes mactaret. Et profectis ni si Deorum aliquis singulari benevolentia eXercitum vestrum conservasset, nisi equestres pedestresque copiae acerrime dimicassent, nisi hostilem aciem in E questri illo apud Tamynas circo conserta manu Conjunctisque copiis fudissent, et post datam vobis sidem
dimisisient, periculum certe fuisset, ne civitas vestra ad ultimam infamiam, ad extremum dedecus redacta esset. Non enim Diis adversis pugnare, maXimum est malum ; sed quando quis cum adversariis indignis in dimicationem venit, si tum excidat victoria, gravior multo et duplo major ea erit calamitas. At licet vos tantas pasti estis contumelias, cum iis tamen decidistis, iterum eos in gratia posuistis. 3 3. Quanquam vero perfidiae veniam a vobis impetrasset Callias, brevi post tempore ad ingenium su-Um remigrabat. Cum enim se Euboicum concilium ad Chalcida convocare simularet, revera Euboeam contra vos praesidiis firmabat, et summam sibi dominationem arripere studebat. Cujus quidem consilii cum Philippum fore adjutorem speraret, Macedoniam concellit: ibi cum Philippo familiat ictime versatus est, et
147쪽
in amicorum ejus numero putabatur. Sed ob injurias
Philippo factas profugit; et delatus ad J hebanos, in eorum fidem se dedit. Deinde iis itidem dertilictis,
cum hinc inde vagus errasset, cum Crebrius, quam reciprocus patrii Euripi fluctus, se identidem revolvisser, medius incidit in Thebanorum et Philippi inimicitias. Posit remo cum quid sibi commodum saetu foret prorsus nesciret . cum aciem contra se in lirui et duetari videret, hanc sibi unicam salutis viam relinqui advertit, si Atheniensibus in sociorum numerum se ascribi esse-eerit, eosque sacramento obstrinxerit, ut, siquis in eum incursum fecerit quod haud dubie eventurum es.set. nisi vos prohiberetis) auxilia mitterent. Haec itaque dum agitabat consilia, legatos huc misit Glaucetam, Empedona, et Diodorum illum cursu pollentem, qui quidem populo spem vanam et fallacem, Demostheni vero ejusque affectatoribus mercedem attule
runt. Tria autem hos uno tempore emebat et con
duxit. Primo, ne societatis spe excideret nihil enim
ei erat medium, si populus veterum injuriarum memor societatem repudiaret, Quin aut ex Chalcide fugam capere aut ibi obrutus et oppresus interire necesse habuerit; tantae in eum copiae a Philippo et Jhebanis contractae ingruebant.) Secundo, mercede ad eum qui societatem decrevit delata essescit, ne Chalcidenses in communi consilio Athenis convocato adessent. Tertio deinde, ne tributa pensitarent. Neque sane ab hac, quam diu ante ceperat, conjectura aberravit Callias,
148쪽
neque eum proposita consiliorum suorum spes frustra ta est. Enimvero Demosthenes, qui in I yrannos se adeo concitatum et insensum singit, quem optima civitati s fmper dicere scripsit Ctesiphon, Reipubl. opportunitates amisit et vendidit: et in societate hoc decrevit, ut chalcidensibus ati xilia mitteremus; nisi quod Verba paulum inverterit, et eorum loco, quo nequitiam suam obumbraret, haec apposuerit, ut, siquis in Athenienses inva 2rit. iis auxiliarentur Chalciden fess. Postremo autem Graecorum concilii jus, et vecti palia, ex quibus belli robora pendebant, prorsus Vendidit, dum honestissimae orationis involucro turpissimam rem obtexit. Dicendo porro id nobis vi qua in clam persuasit, ut civitatem nostraria Graecis, qui inopia laborarent, statim auxilium ferre, societates vero cum ipsis post accepta beneficia pacisci semper debere crederemus. Ut autem sciatis me vera dixisse sume Calliae accusationem et societatem; et recita decre
q. Nondum igitur grave est et acerbum, quod
tantae civitatis opportunitates venderentur, quod Commmunis Graecordim concilii jus et tributa nefario proderentur: hoc vero quod dicturus sum multo magis indignum, multo magis atro X atque aerumnosum videbitur. Eo enim contumeliae, eo insolentiae et intemperantiae processit Callias, eo sordium et nundina-
149쪽
tionis Demosthenes quem ita ample laudat Ctesiphon, ut decem illa talanta, quae vobis tributi nomine partim ab Oritis partim ab Eretriensibus pendebantur, vobis scientibus, speetantibus, contuentibus e X occulto subduxerint; consessores vero et consiliarios, quos civitates eae Athenas solebant mittere, a vobis summoverint, et in Chalcida ad augendum illum quem vocant Euboicum consessum trajecerint. Quibus vero fallaciis, quibus praestigiis id effecerint, non abs re erit attendere. Non enim jam misit nuncios, sed ipse ad nos venit Callias : et postquam concionem ingressus e siet, orationem habuit, quam quidem construxit et elaboravit Demosthenes. Dixit se eX Peloponneso venisse; ibi nuper stipendii collectam, quae ad centum circiter talenta rediret, ad bellum cum Philippo gerendum exegisse : et putabat quantum unumquemque pensitare oporteret; Achaeos omnes et Megarensesse Xaginta, urbes Euboicas talenta quadraginta; his vero opibus classem ornari posse, copiasque pedestres Comparari: esse etiam multos Graecorum alios, qui ad hoc stipendium colligendum nummos pro portionerata conferrent; adeo ut neque pecuniae neque militum ulla esset penuria. Et haec quidem manifesta esse et in
oculis omnium versata ; multa vero alia secreto atque arcane transigi, quorum testes habuit ex civitate nostra non paucos. Postremum vero nomine compellabat
Demosthenem, et, ut assensu suo ea quae dicta essent Confirmaret, poposcit. ille vero grandi admodum iu
150쪽
cessu et elata quadam specie in suggestum ascend i. mirifice laudabat Calliam, et iis denique, quae secreto
geri dixit Callias, se esse conscium simulabat. Ue ea vero quam in Peloponnesum, et ea rursus ouarn in Acarnaniam obierat legationem, se tum ad populum referre velle aiebat. orationis vero summa capita erant haec, Peloponnesiorum nempe omnium, omnium Acarnanum ad bellum cum Philippo gerendum pecunias a se esse dimensas et descriptas; summam vero collectae es e tantam, quae ad centum naves actuarias ornandas, ad decem millia peditum, ad equitum item alendos mille suppeteret. His vero accessionem esse factam cohortum urbanarum; eX Peloponneso porro plusquam duo millia gravis armaturae, totidem etiam ex Acarn ia adventura; imperium vero et principatum horum omnium ad vos ultro delatum iri: neque
longum tempus inter re sed haec decimo sexto cie Autlesierionis perfecta iri; singulis enim civitatibus a se imperatum esse, ut plenilunio consiliarios et consessores suos Athenas mitterent. Etenim haec ille agit Demosthenes sui quadam propria, non communi arrogantium facultate. Caeteri enim insolentes et fastussi ostentatores cum mendacii quid confingant, sententiis tenebras offundunt, et obscuritate quadam usi nihil certi, nihil desiniti enunciant, ne forte deprehendi possint et revinci : Demosthenes vero siquid arrogantius et gloriosius decantat, primum quidem perjurio mendaciam etaaggerat, pestem sibi et perniciem preca-