Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

IN CTESIPHONTE M.

mendum sit, ne vetera et pervulgata recensere Ruam nequa in illum fingere existemetur: utrum oportuit, inquam, eum aurei corona donari, an turpissima igno. minia notari Z utrum oportuit te, qui et falsum et legibus adversum decretum ferre audus sis. jud: ciorum authoritatem impcine contemnere, an civitati poenas

dare leti. De publicis vero criminibus planius paulo et apertius eloqui conabor. Si quidem audio Demosthenem, cum de iis dicendi vices fuerint concessae, quat Iior vobis tem p ra j in transacta, quibus ipse civitatem administrabat, dinumeraturum esse. Quorum utique primum illud constituit, quo tempore contra Philip pum de Amphipoli bello contendimus : hoc vero tem pus concludit pace illa et societatis besticae foedere, quod ipse una cum Philocrate Agnuso sui ego infra vobis ostendam) decreto confirmavit. Secundum autem tempus dicit esse illud, quo tutam tranquillamque pacem habebamus, nimirum ad eum usque diem. quo, pace, qua utebatur civitas, soluta et dirempta, idem iste orator bellum de nunciavit. Tertium Vero, cUmbellum gessimus, usque ad infelicis imum illum in Chaeronea conflictum. Quartum denique, in quo iam versamur. His dinumeraris, statuit sui mihi indica -

tur) provocare me et interrogare, utrius horum tem portam illum accusem, quando eum non optime a Gministrasse rempublicam contendam et asseverem: quod

si respondere noluero, si detrectavero. si faciem meam

132쪽

I AESCHINIS

praefacti turpitudine obdu Xero. integumentum meum ait) revellet, ad suggestum abripiet, responsum denique meum vi extorquebit. Ne igitur iste viribus ita insolenter se efferat et contendat, ut vos Judices ad cavendum praemoniti sitis, deinde ut tibi, Demosthenes, coram Judicibus caetelisque, qui cXtra circumstant, civibus, coram Graecis denique, quibΗs studium fuit hodiernae causae irrieresse, respondeam video vero tantam undiquaque hominum multitudinem, quantae V omni aetatum memoria ad judicium publicum nunquam confluxit) tibi inquam, Demosthenes, in os tu-tim coram respondeo, quod Cmnium eorum quatuor temporum, in quae tute ipse actiones tuas distinguis, atauo te et incuso. Et si modo Dii immortales ita voluerint, si Judices causam nostram pariter aequaliterque audierint et cognorint, si demurn ipse ea, quae te perpetr se probe pernovi, memoria complecti potuero, prorsus confido me Judicibus ostensurum esse,

quod Dii primum deinde ii homines, qui justa charitate et induleentia rempublicam tractabant, civitati

nostrae salutem contulerint; quod vero calamitatum et aerumnarum omnium author fuerit unus Demosthenes. Et hunc quidem orationis ordinem pers qui instituo, quo eum usurum esse accepi. Primum enim loquar de primo tempore, deinde de secundo, deinde de teitio, potiremo autem de iis rebus, in quibus jam

versamur.

a 2. Ad illam igitur pacem, cujus tu una cum

133쪽

IN CTESIPHONTEM.

Plutocrate aut hor eXtitisti, orationem meam refero.

Vobis enim licui siet, Athenienses, priorem illam pacem cum communi omnium Graecorum concilio sancire, si certi homines vobis permiserant, ut legatcrum reditum, qui nunc temporis a vobis milli ad communis illius concilii societatem contra Philippum Graecos cohortabantur et e X citabant, e X pectaretis: licuisset exiguo temporis processu imperium Graeciae communi omnium consensu obtinuitae. Sed ea omnia e manibus vestris exciderunt propter Demosthenem et Philocratem, propter turpissimas istorum sordes et quaestus, quos dum nefarie facerent, foedus inter se inierunt, vestraeque reipublicae pestem machinabantur. Sin autem vestrum nonnullis raptim et derepente haec audientibus paulo incredibilior haec videatur oratio, caetera sic attendite, quemadmodum. cum in concessu de pecuniis jamdudum ante imper sis rationem reposcimus, consuevistis: non raro enim falsum rationum opinionem habentes de domo prodimus; postquam Vero eae initae suerint et consectae . nemo est indolis adcodurae et pervicacis quin ea sententia discedat, ut, quodcunque ipsa rationum subductio convicerit, verisse

simum esse fateatur. Ita etiam et nunc eiadem aequitate hanc causam attendite. Et siquis e vobis hic nunc congressis jam adtim in hac opinione considat, De mosthenem, consiliorum omnium nefariorum, satellite atque administro Philocrate, nihil unquam pro Phi

lippo dictu asse : siquis inquam) ita per a u Eabri,

134쪽

26 AESCHINIS

nec liberet me nec condemnet, priusquam ea quae dicenda restant audierit: id enim injustum esset et perinicuum. At si bona cum vestra venia tempora breviter perstringam et eX ponam, scitumque, quod una cum Philocrate fecit Demosthenes, producam : si ipsa Veritatis authoritas et ratiocinatio Demosthenem coarguat et revincat, quod complura cum Philocrate de prima illa pace et societate decreta tulerit; quod blanditiis supra fidem sordidis et inauditis Philippum palpaverit; quod legatos ab eo jam tum reversuros non expectarit; quod soliis, quo minUS paX ea, quam CV m Philippo sunλ illis, cum communi Graecorum concestu Comunicaret kr, perfecerit; quod author denique vobis extiterit, ut Cer sol,leptes Thraciae rex, amicus populi Atheniens s et socius foederatus, Philippo in mancipium traderetur: si haec Omnia, inquam, luculenter evicerim, sinite me per Deos immortales rem hanc aequissimam a vobis impetrare, ut Demosthenem hoc tempore, quod e quatuor primum est, Rempubl. non bene tractas e fateamini. Inde vero ordiar, unde facit

Iime sequi positis.

23. Decrevit Philocrates, ut nuntios et legatos de pace et societate mittendi copia daretur Philippo. Scitum hoc, quasi legibus contrarium, in jus vocatur:

dies judicii appropinquat; accusat Lycinus qui dicam scripserat, causam dicit Philocrates patrocinium susc)pit Demosthenes, judicio emergit A locrates. Post haec subiit tenarus illud, quo Themistocles rem Az-

135쪽

chon: curiam intrat senator Demosthenes, Cum neque esset deleetias sorte neque suffectus; sed callidis quibusdam conatibus et sordidis largitionibus locum cum nundinatus est, ut quomodo res ipsa ostendit)Philocrati tum dicendo tum comprobando operam suam navaret. Expugnat enim alterum plebiscitum Philo erates, in quo jubet decem legatos decerni, qui a Philippo peterent. ut caduceatores, qui pro suo arbitratu de pace agerent audirentque, vellet mittere. Ex his unus erat Demosthenes; qui cum illinc esset

reversus, pacem maTime Commendavit et suasit, eademque ac caeteri legati referebat; et solus tamen ex omni senatorum numero foedus cum caduceatore et

legatis a Philippo millis seriendum esse edixit, similia

plane, ac quondam socius suus Philocrates, decernens: ille enim potestatem dedit, ut caduceatores et legati huc a Philippo mitterentur; hic autem cum iis foedus confirmat. Jam vero de iis, quae moX dicturus sum, attento animo summaque cum vigilantia quaeso advertite. Multa enim cum Demosthene solo et Philocrate nihil enim ei intercesiit cum caeteris legatis,

qui quidem haud ita multo post, facta rerum vicissitudine, a Demosthene invidiose delati calumniisque circumventi erant) occulte jam agebat Psilippus e nec mirum profladio, siquidem ii legationem simul obibant, plebiscita simul scribebant. Primum itaque perfecit singuam) ut legatos, qui a vobis mitii Graecos in Philippum concitabant, non e XpectaretiS; ut pri-

136쪽

28 AESCHINIS

vatam eum Philippo pacem, distracto ab hic societate

atque e X cluso reliquorum Graecorum concessu, faceretis. Deinde ut non solum pacem sed etiam et belli societatem cum Philippo coiretis; ut, si qui a vestrae plebis causa steterint, animo caderent salutique quam mari me desperarint cum vos sibi quidem classicum canere et ad arma ipsos instigare atque incendere, domi vero non modo pacem sed et belli societatem etiam decernere viderent. Postremo autem, ut Cer bleptes Thraciae rex neque in pacis neque in societatis conditionem acceptus esset: nec vero fatis habuit foederit tis ictum exc udere. nisi etiam et aciem contra eum initrui et ductari curaret.

24. Et quidem oui haec pecuniis datis emebat et conduxit, non inique fecit neque cuiquam injurius erat Philippus ni nil enim vetuit quin, priusquam sacramenta et i Odera confirmarentur, commodis suis

servi re t ) isti vero oui ea, quae praelodio essent civitati, abalienabant hostique nefarie prodebant, illi sin- quam) ira omnium et capitali odio erant digni. Is enim qui nunc Alexandro, tunc Philippo infensi m se esse j icti taxit, qu que hospitium Alexandri mihi ex probat Dem sEenes, civitatis opportunitatibus amissis et laterceptis, decreto jussit ut civitatis Principes octavo Eluphebolionis, quo die Aesculapiosis ne fieret sacriticium, concionem haberent. D t ut in f natu de legatis audiendis, antequam populus id scisceret, consultaretur fisto die, in quo nemo unquam

137쪽

ut patrum memoria aut nostra quicquam tale seri cognorat. Tum causam quandam eXcogitat, nempe ut statim ac legati a Philippo huc accesserint, res illae, de quibus cum eo tum agebat populus in consultationem quam Ocysime venirent. Eo pacto et concioni multo ante persuasit, ut de legatis, qui nondum aderant, benigne sentiret, et vestras Opportunitates praecidit et intercepit: rem ipsum vero interim quamma Xime poterat, maturabat et urgebat, ut vos soli privatam pacem faceretis, ne forte, legatis domum reversis, caeteros omnes Graecos in illius societatem adscriberetis. Brevi post tempore aderant a Philippo legati, vestri autem, Athenienses, sunt profecti ut Graecos contra Philippum hortarentur et incenderent. Deinde alterum etiam expugnat plebiscitum l)emosthenes, in quo decernit, ut vos non tantum de

pace sed et de societate etiam belli quam citis sine post

Bacchanalia peracta snempe decimo octavo et nono die) legatorum reditu non eXpectato, statuatis et Onsultetis. Me autem vera dixisse, decreta ipsa vos docebunt.

DECRETA.

as. Quamprimum igitur praeterierant Bacchanarilia, habitae sunt conciones duae: quarum in prima, decimo octavo die advocata, recitabatur decretum sociorum commune: cujus praecipua cauita ego breviter summatimque describam. Primcim itaque decerin

138쪽

3O AESCHINIS

nebant, Ut cle pace tantum a vobis consultum esset: societatis vero nomen praeteribant, non quod obliti

essent, sed quod pacem illam necessariam magis quam

honestam arbitrarentur. Deinde Demosthenis conatibus recta ibant obviam, et ad eum modum constia seu adirigebant, quo sordes illius et turpissimos, quaestus

praeciderent: decreto enim ascripserunt, ut Graecis, qui vellent, intra tres menses in eandem column m una cum Atheniensibus referri, et in s 4 cramenti foederisque societatem adscisci liceret . Eu quidem ratione res duas maXimas multo ante Occupabant et praevertebant: primum enim perfecerunt, ut trimestre spatium, quod Graecis ad legatos Athenas mittendos satis esset, daretur ; deinde eo pacto communem omnium Graecorum conventum gratia et benevolentia vobis devinxerunt,

ut si forte violarentur foedera, neque soli neque imparati ad pugnandum aggrederemini: qui nunc, De mosthenis culpa, miserrimus est civitatis vestrae sta-tUS. Me autem vera dicere, ex ipso decreto facile sentietis.

DECRETUM SOCIORUM.

2 6. Decretum hoc assensu meo me comprobasse libens consteor comprobabant et ii omnes, qui in priore illo conventu concionem habebant: populus vero, cum discessit, in ea fuit sententia, fore quidem pacem; de belli autem societate ut consultum esset, cum jam tum Graecos ad arma concitaret, suis com -

139쪽

IN CTESIPHONTEM.

modis non ita conducere: pacem autem cum Graecis omnibus communicatam iri conjectabant. Nox interfuit: postridie in concionem convenimus. Tum vero

suggestum praeoccupans Demosthenes, nemini aliorum dicendi copia permissa ait, ea quae heri dicerentur nihil quicquam prosed iura, nisi iis alientiren ar, quos Philippus misit, legati: neque se satis scire professus

est, quomodo paX, societate exclusa atque dirempta, confrmari posit. Non enim oportet, inquit, societatem a pace dirumpere quud quidem vocabulum, propter invidiam et acerbitatem tum dicentis tum ipsius nominis, mihi in memoria haeret neque Graecorum moram et cunctationem praestolari; sed vel eos confestim bellum intendere, vel nos pacem privatam confirmare. Et tandem Antipatrum, quem in suggestum advocas et, de quibusdam rebus interrogabsti; cum ei antea ipse Demosthenes indicasset, quae e siet

percunctaturus, quaeque contra civitatem responderet, instruxisset. Postremo autem haec valebant; sue quidem dicendo eκtorserit ca Demosthenes, decreto comprobarit Philocrates.

27. Deinde etiam vigesimo quinto die Elaps bo-lionis, priusquam ultimam illam de sacramentis et foederibus cum Philippo mandis legationem obiret Demosthenes, fecerunt id quod restabat) ut Cers bleptes una cum Thraciae regno in deditionem Philippi esset redactus. Orator enim iste, qui se Philippo at-

que Alexandro vehementer infensum esse jactitat, qui

140쪽

AESCHINIS

nunc vos, ut Macedonas fastu Ose aspernemini consputetisque. acriter incendit, in Macedoniam bis scum ne semel id legitime fecerit lcgatus est proscelus. Sed ut iad rem redeia NI; in conpione inqua n) quae siet s-mo quinto die crat habita, inter senatortis sedens lJemosthenes squem qui lim in ordinem per fraudem et coitionem irrcpst) Cerscbleptem, socio et adjutore Philocrate, in servitutem tradebat. Clam enim et astute praeter alia permulta hoc etiam adjecit decrero Philocrates s quod quidem calculo suo comprobabat Demosthenes j ut, qui ex foederatis huic concioni interesent consessores, Philippi legatis hoc ipso die jusjurandum deserrent: a Cersoblepte vero nullus tum adfuit consesbr. Cum igitur decerneret foederatos, qui adesient, jusjurandum dare, Cers obleptem, a quo nullus aderat consessor, plane exclusit. Ut autem me vera dixis e sciatis, recitetur vobis, quis esset qui decretum hoc conscripsit, quis item Curiae Praeses qui

comprobavit.

DECRETUM.

CURIAE PRAESES. 28. Praeclarum mehercule, Athenienses, civitatiecto praesidium codicum et literarum publicarum custodia : haec enim aeterna manet et immutabilis, neque una cum iis, qui a Republica perfugiunt, unquam intercidit' sed enim populo, quandccunque pGllula-

SEARCH

MENU NAVIGATION