SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

utra eum Philippo Argirii colitur . Nos autem hoc loco cum id uniee contendamus, ut divinos honores antiquitus, ac publice S. Casilio praestitos comprobemus , Cumque hujusmodi Cultus argumentum ex eo potissimum deduxerimus, quod ejus Corpus in SS. Philippi,di Eusebii urna inventum est , nemo non videt nostrum nequaquam esse id constituere , ac definire , senioris ne , an junioris Philippi sepulchro mandatus fuerit s. Lucas. Nam utriusque memoria cultu publico, atque immemorabili celebratur, quemadmodum & S. Eusebii , quorum omnium hoc quoque tempore dies festus in Sicilia recolitur 1 a. Maji Quare si tres clarissimi Heroes S. Lucae praemortui Sanctorum in sicilia honoribus colebantur, & id temporis etiam coluntur, illud jam sequatur necesse est, ut quocumque cum Philippo sepultus sit f. Lucas, eumdem eredamus venerationi publicae . atque immortalitati a populo consecratum fuisse. Communis enim ei fuit non sepulchri minus , quam cultus, & celebritatis honor.

qui tribus viris sanctissimis jampridem est habitus, & nunc habetur. II. Illud quoque Nobis objiei fortasse potest , quod in praedictis Chronicis Benediistinis an. 1ς83. sermo habetur de S. Leone Luca, cujus memoria celebratur die prima Martii, non de S. Luca Casalio, cujus dies festus est postridie Κώ. eiusdem Mensis; haec sunt enim Chronicorum verba : S. Lueas Abbas Mona erit S. Philippi de Agyrio positi in Sicilia, admiranda Sanctitatis vir. Kalendis Martii secundum usuardum Caus petiit. At enimvero Vir sanctissimus, quem

Chronica memorant, non Leo Lueas. sed Lucas nuncupatur ἔ de

inde Abbas dicitur Monasterii S. Philippi Agyrtensis; cui quidem Coenobio praefuit Abbas Casalius, numquam Leo , quippe qui e dem ex Monasterio prosemis , in Calabriam secessit, ubi & Abbas fuit , & in pace quievit, juxta Bollandistas ad primum diem Martii eap. 3. Hinc ergo colligi, & eoneludi merito debet in Chronicis agi de S. Luca Casalio, non de S. Leone Luea. Neque obstat ibidem seribi Kalendis Martii: nihil enim sae illus , quam Amanuenses Prae termississe per negligentiam vocem poridie , scripsisseque Kalendis Martii, non poseridie , uti necesse erat, Ralendas Martii, quod Prudenter Bollandime notant in Commentario vitae praevio Sancti Lucae Casalis . auidni Granicum Bra dicti flum manuscriptum circa annum

a s ς, exaratum . . . censendum de hoe Saηm agere his verbis : S. Lucas

Abbas Monasterii S. Philippi d. Aorio positi in Sicilia admiranda sanctiataris vir. Kalendis Martii, feeuadum usuardum, aut certe Usuardi Martyrologium ibidem auctum , citis pestit: frsan poseridie Kalendas Martii scriptum: Iidem interpretes eum praedicta Chronica memorant in vita S. Leonis Lucae , haec addunt: Forsan ea omnia de San cIO Luca Abbate ibirim , de quo secunda Martii agemus , intelligenda.

At id opponere quispiam potest, Chronica hoc loco agere de ter-

272쪽

SUPER BACCHANALIBUS. 269

tio s. Luca Abbate, itemque Monacho in Coenobio S. Ph lippi Argyliens s . Verum tertius hic Lucas numquam fuit praedicti Monasterii Abbas, quin imo inde in Calabriam transiit, & Monasterio praesuit Carbonae. ubi mortuus est, cujus dies sestus recolitur I 3 Semtembris auctore C etano tom. a. pag. 96. . & in Animad. pag. 3Φ. Iure itaque sentiendum est, sermonem in Chronicis non de alio haberi, quam de Sancto Luca Casalio. I 8. Ex privatae nostrae Bibliothecae voluminibus haee colligere Nobis licuit. & haec tanti esse ducimus, ut pro religiosa quorum '' .. I

dam petitione cultus , ac veneratio S. Lucae Casalis jampridem praestita conservetur . Altera petitionis pars eo spectat , Ossicium ut Proprium concedatur. & S. Lucas decreto nostro Patronus Civitatis Nicosae confirmetur, adeoque cultus ejusmodi auctoritate Apostolica augeatur. At ingenue fatemur ad cultus incrementum ossicii proprii concessione. hoc praesertim inter alia necessario requiri,ut abordinario processus formalis fiat. evincatur nempe cultus immemora bilis illi praestitus, cujus in laudem Oficium petitur. Debent in fieti piopeii . Proceissum praeterea Congeri monumenta cultum probantia una cumicilium jurejurando , qui sese quadraginta annorum spatio cultum Vidit se publicum allelientur, ejusque memoriam acceptile a suis Majoribus , quibus ipsis hanc quoque notitiam tradiderint MaJores sui. Demum ordinarius processu diligenter examinato. debet ipse hoC de cultu lententiam ferre , quam re oportet a Sede Apostolica confirmari. ut Nos diserte offendimus in libro secundo de Canonidatione

Sanctorum cap. 23. Quamquam modo dixe limus plerumque nota concedi tolere ossicium . neque Missam . quin proces Ius formalis de cultu immemorabili proferatur: non ignoramus tamen interdum

ejusmodi privilegium concessum fuisse, propter peculiares aliquas citcumstantias, quae huic petitioni accommodari non possunt, ut Nos alias declaravimus in nostro lib. 4. de Canonidatione para. a. p. s. 1ς. Quoniam vero non Ossicium de Communi. sed proprium , , ,ne e M lectiones nimirum secundi nocturni proprias libello a Nobis sup-

plici postulasti , videre tu ipse poteris in nosra I b. 3. de Canonizat

cap. 8. num. 8. ct seq. , ac M.A. par. a. cap. Io. num. 6. quantae auctori

tatis esse historicum deceat, cujus ex monumentis lectiones ossicii proprii desumuntur pro Ecesesiae usu sive universalis , sive particu laris ; consilii . ac prudentiae erit tuae etiam, atque etiam conside rare . num tales Tibi historici faveant, quales ii debent esse . ex quorum scriptis pro S. Lucae ossicio desumere lectiones proprias meditaris. In actis, C etani studio in lucem editis , Iegitur, Monachum nescio quem nomine Bonum vitam S. Lucae Casilii exorn visse ; sed haec historia in praesens temporum injuria desideratur, Tom. VI. Ii ut con

273쪽

ut conjiciunt Bollandis ae . Quidquid CMetanus memoriae tradidit, quibusdam Nicosiae de manuscriptis haust,stylo quidem rudi admodum , ac plane harbaro exaratis . Nihil ibidem de Castalii parenti Bus, nihil de nativitatis tempore, nihil de Principe dicitur, quo

regnante vitam aut duxerit, aut inchoaVerit. Annus vero, quo fuit in lucem editus , cum ignoretur , ne cognoscere quidem licet.

instituto ne Basiliano, an Benedictino se devoverit, qua certe in te non Te latet, historicos etiam Siculos dissentire . Pyrrhus sup plere contendens, quae in Cajetano desiderantur, scribit, Leonem quemdam S. Lucae Casilii Patrem , di Theotistam suisse Mitrem ; vixisseque ad centum annos. & morti proximum successorem suum quemdam Theodorum designavisse ; sed Pyrrhi errorem nemo non deprehendit, cum S. Lucae Casilio tribuat, quae S. Leoni Lucae sunt adscribenda, uti acta probant a C etano diligentissime exornata. Iisdem ex CGetani actis colligitur. S. Lucam Casalium Ab-hatis dignitatem diu recusavisse, eamque deinceps jussu Pontificis accepisse, quin ejus nomen Pontificis declaretur. Illud quoque mi-Taculum memoratur , quo saxa, mutique lapides responderunt Aneten . Constanter autem Nos credimus Deum facere plane posse quaecumque velit, ut magnifice servos illustret suos, nec Nobis in mentem venit inficiari hoc portentum S. Lucae Casalio tribuendum este , cum ejus memoriam praedictis in actis . eidemque plausum Nicosiae datum legamus . At hoc miraculum , quod pars esset omnium honorificentissima Lectionibus propriis inserenda, praetermittendum omnino esset. Actorum enim, quae Caietanus edidit , non solum auctor ignoratur . verum etiam latet , an S. Lucae coaevus extiterit , aut a coaevis saltem , atque Contemporaneis hoc portentum acceperit. AEtate hac nostra criticen fatemur ad

gradum altissimum pervenisse , quae si prudens , si moderata, si talis

plane sit, qualem in Cardinati Raronici admiramur, nemini non videbitur cognoscendae rerum veritati apprime utilis, & oppor

tuna.

ao. octavo seculo vixit, ae soruit Beda, de quo id prorsus scribitur, quod de S. Luca Casilio: Cum ex nimia senectute oculis ca- Iigasset, se discipulo duce ad lapidum congeriem pervenisset, discipulus ei suadere coepit. quod munus illis esset populus cmgregatus, qui summa eritione , dissentis ejus adicationem expectabant; cumque Sanctus sementi spiritu eleganti tim sermonem fecisset, ct conclusisset , Per ο-mnia secula seculorum . lapides respσnderunt Amen . Hen. Beda. Hoc factum postquam diu perpendit Card. Baronius ad an.73 I. n. as. ita concludit: De his eum nihiI Beda assctator discipulus dicat, post ipsium isa excogitata esse videri possunt , qua nee a Trithemio recepta eo nosecuntur. Multa hic addi profecto possent, quae silentio involvuntur:

cete

274쪽

ceterum id videtur opportune statuendum , ut S. Lucae Casilio cultus quidem. & veneratio , quae nunc habetur, in posterum praebeatur; ossicium tamen proprium denegetur , cum tanti ponderis acta desint, ex quibus liceat absque erroris periculo lectiones sumere peculiares. Neque id vero nunc primum accidit, sed saepe alias: Nam cetera ut mista faciamus, celeberrimum est exemplum S. Crescii, Sanctorumque Sociorum Martyrum . Erat eorum cultus immemorabilis : Sacella iisdem , & templa dicata suerant : Aderant Rituales , praeterea libri veteres charta pergamena descripti, unde cognosci plane poterat. nedum conjici, ulum olim invaluisse , ut Metropolitana Florentina eorum in honorem Oficium proprium recitaret, quod postea desueverat : Acta demum Martyrii in promptu erant. Orta vero inter eruditos iis de actis controversia, non defuit, qui nimis audacter senserit, omnem cultum dictis Martyribus denegandum . Nimis asperum , atque absurdum hoc visum est. Quid ergo Cultus suit in liatu pristino conservatus , & Sanctis Martyribus eadem est habita , quae antea, veneratio. At propter graves dissicultates, quae in actis occurrebant, Congregatio Rit um concedere Lectiones proprias recusaVit, ut eX Decreto constat,

quod emanavit die I. Octobris . De Prisa I. Reliquum est, aliqua ut addamus de patrocinio s. Lucae re inii s. Lucae pro

Casalii . Scripta ad Nos translata significant, Nicosiae Civitatem WN ψ' in duas partes divisam esse, quarum altera S. Lucam Patronum Urbis Prinei pem esse cupit, altera renuit. Id autem a Nobis enixe petitur , ut S. Casalium Patronum designemus , una cum S. Nicolao , quem unanimi consensu omnes Patronum Civitatis princi--., pem venerantur . Compertum est nonialios eligi Patronos posse , negatur . .

quam qui ab Desola uni DersaIi titulo Sanctorum coluntur , non autem beatifcati dumtaxat . Cum vero cultus S. Lucae non ad Ecclesiam pateat universam , hinc fit, ut Beati potius, quam Sancti proprius videatur, tametsi qui colitur, Sancti nomine nuncupetur. Neque enim non exempla suppetunt, unde edoceamur, iis, qui tempore ab immemorabili Sanctorum numero adscripti sunt, hunc titulum non auferri, licet eorum cultus certis terminis circumscribatur, nec alius omnino sit, quam qui Beatorum meritis reddi solet. Praeclare hoc videmus in duabus Lusitaniae Reginis Theresia ,& Sancta, Quarum memoria licet Beatarum more tantummodo celebretur , iis tamen Sanctarum nomen , de qua controversia erat, Congregatio Rituum non denegavit, quo Nos argumento utimur in nostro libro a. de Canonietatione Sanctorum cap. 24. num. Dς. Luculentissima est quoque supradictae regulae circumscriptio , idest huic regulae non esse locum , nisi in Patronorum electione , quae fiat post ann I 63O., quo tempore statuta est regula, cujus quidem & post

275쪽

ann. I 63o. nulla es auctoritas , si praedicto Decreto a Summo Pon tisice derogetur. Inficias ire non possumus , ad sedandas Populo. rum controversias, interdum a sede Apostolica prudentissime statutum, alicujus ut Civitatis duo Patroni principes colerentur; quod a Nobis animadvertitur in Nostro M.4. de Canonieatisne Sanctora mpari. a. cap. I . ct IIam vero cum Nos penitus lateat, quo tempore, aut qua ratione Patronus electus fuerit S. Lucas Casalius, cum nec exposita Nobis argumenta fuerint satis idonea rei obtinendae , quae petitur ; nihil novi decernendum existimamus, atque id negotii in gradu pristino relinquendum . Prudentiam interea Tuam Nobis & perspectam, & cognitam ad sedandos Populi tumultus hortamur . ac Tibi. gregique tuo Nobis carissimo paternam Benedictionem benevolentissimo ex animo impertimur. ' , ', -isu Datum Romae apud Sanetam Mariam Majorem die a 8. Februi rii I 7 7. Pontificatus Nostri Anno Septimo.

Ad Archiepiscopos, & Episcopos Ditionis temporalis Pontificiae . BENEDICTUS PAPA XIV.

Veneralites Fratres , Salutem , ct Apostolieam Benedictionem . T Nter cetera bene multa , quae nos vehementer commovent smis es, io e cum tu hoc ΝOstro Pontificiae.ditionis Statu Bacchanalia tolera-

duo praecipua sunt . de quibus religiosiores quidam esui dem ... . . Ditionis Episcopi Nobiscum aut verbis praesentes , aut absentes epistolis eonquesti sunt. Primum illud est, quod vigiliae, choreae, I. Quia chrisea H. ludi ultima Bacchanaliorum nocte celebrari soliti non semel usques primum Quadragesimae diluculum producantur. ita ut multi sint . qui. ab hudusimodi choreis. ludis, vigiliis diseedentes , deposita quidem larva , iisdem vero induti vestibus , quibus persionati quaqua versus processerant, Eeesesiam subeant. Divinis Mysteriis intersint. Sacros Cineres de more accipiant; domum deinde redeunteS dormiant, plerumque totum mane primi Quadragesimalis diei, nec dubitent Episcopum nimiae severitatis arguere, si pal mqueratur, ac tum maxime si poena velit aliqua in id eliminis ani-1i. o..d . ,s ihi. madvertere . Nos illud deinde commovet, quod in aliquas Status I. . I. ζ.: εςclosi stici Ci Vitates aut irrepere videatur, aut paucis ab hinc aαν. ii iii iis .a.. . ni irrepserit perversa haec consuetudo, quae mordicus conservatur.

ut Festis quoque diebus personati homines pervagentur ; Circulat res autem , & id generis blaterones majori spectatorum frequentia diebus Festis, quam serialibus populum ludifaciant; iisdem demum diebus

276쪽

diebus saltationes, & choreae publice, ae per sumniam licentiam

celebrentur.

Primi ut abusus perversitas ostendatur, nulla prorsus argu mentatione opus est, cum sola illius commemoratio tanti momentici ziz 'ν- sit, ut ab eo cujusquam debeat animus abhorrere. Et quoniam illorum , qui criminis partes . ac vitii sustinent. hoc solet propu- ignaculum esse maximum . complures nempe Episcopos extitisse sanctitates clarissimos, qui haec cum cernerent, tacuerunt. Nos facti ejusmodi, quod perperam plerumque asseritui, nec evincitur, non inquirimus veritatem. & argumenti loco esse ducimus responsio. nem celeberrimae cujusdam Catholicae Universitatis, quae rog3t . i.. sententiam de quodam Festo scandali pleno quod vulgo fatuorum ain duae ha. pellabatur , quodque aliquibus in Dioecesibus sustinebatur . utpote h3 'multis ab Episcopis toleratum , non solum illud censuris damnandum censuit, seὸ obj istum etiam argumentum refellens, haec prude ter addidit: δειlite subdolus bominum voces audiresie dicentium '. Pra-d cessi es NViri, qui erant notabiles viri populati , isvd permiserunt ἔρδcit nobis vivere ut ipsi : Proculdubio Uiud argumentum diabolicum es, infernalis hac persuasis , vos illorum exitum ignoraris, an bonus, ποι malus fuerit. Hujus Universitatis censuram refert per extensium , ut dicitura Ioannes savaronius in appendice operum Petri Blesensis pag. 8a. , di in tractatu Gallico idiomate contra larvas conscripto pag 3Σ- ct seq. Quamobrem vobis omnibus, Venerabiles Fratres . omni cura

mandamus , ut in Dioecesibus . ubi huiusmodi scandalum aut jam i, M. pridem invaluit. aut eidem aditus aperitur , nullam operam, nullumque studium praetermittatis , ut haec inorum perversitas, ubi d est . perpetuo desit, ubi autem invaluit, penitus extirpetur , ae su ditus evellatur, illiusque auctores, defensoresque nulla rerum hinmanarum ratione habita acerrime puniantur . Neque enim omnino decet hoc modo Quadragesimam inchoare, uti exclamat Sanctus diem xriis dism -- Basilius Immil. a. de jejunis Paris. edit. an. Ira a. tom. a. pag. I 3. I rmn autem primitia rejiciuntur, haud dubium, quin in his totum quoque si rejiclendum . Et pag. I ς. HU/ernus dies testibulum est jejunii ἰneque vero, qui in vesibulis profanatur, dignus est, qui ad Sancta in troeat. Nimis enim honori Ecclesiae debito, Steroque Ritui suscipiendorum Cinerum nimis adversantur ii, qui tametsi absque larva, vestibus tamen Personarum propriis domum Dei ingrediuntur, ad Altare accedunt, ut Sacris Cineribus a Sacerdote adspersi de seriZ

mortis cogitatione admoneantur . Ad lI. vera I s.

Ad illud interea, quod est secundo loco propositum, acce

dentes: fatemur minime Nobis statutum animo esse , aut in Baccha--i redit.

nalia invehi, aut de eorumdem impudentia dissertationem histori

277쪽

cam instituere . Quod facere si velimus , profecto haud incommode possemus , exscribentes nimirum ea , quae in hanc rem S. Carolus Borro maeus egregie composuit in suo libro Memoriali edito in septima parte Actorum Ecclesiae Mediolanen iis . ea scilicet tempestate , cum illa Civitas a peste importunissina liberata fuit, & Pallor optimus populum studiose, sapienterque hortatus cs , ut in publicum grati animi monumentum, Bacchanaliorum consuetudinem abrogaret. Huic quoque epistolae adjungi possent, quae Monachus de l'Iste in suo recenti tractatu de jejunis lib. 6. cap. 6. satis erudite scripsit , ubi de Ethnicorum Bacchanalibus dili erens, ostendit , D ei, , iriis u quantum nostrorum haec Bacchanaliorum importunitas Sanctissimia

ab E lasia .gre is- Christianorum moribus adversetur . Verumtamen satis Nobis eriteXponere, ea, quamvis aegre, ab Ecclesia tolerari,ut omnis aditus malis longe gravioribus intercludatur , quemadmodum post solidam , doctamque argumentationem , concludit celebris, piusque Theol gus Thomas Stapletonus in sua Oratione octava contra hacchanali xtom. a. suorum operum pag. ςs6. ; Maximum vero discrimen intercedere interea, quae praecipiuntur, di ea , que permittuntur : Aliudes , quod docemus , aliud, quod Asinemus, aliud, quia emendare praecipimur . er donec emendemus , tolerare compellimur . Verba sunt Saaeti Augustini lik. Io. contra Fausum cap. a I. Unde constat , in rebus utcumque ab Ecclesia toleratis, nullum amplificationi, nullum arbitrio esse locum .... I, V, Sapientissime in hac Urbe a Nostris Praedecessioribus sancitumria sexta homines esse comperimus,ut quamvis perpauci dies Bacchanaliorum licentiae' concedantur , tamen diebus Festis . ac sexta feria nemini omnino liceat larvam sumere , ac publice debacchari. Idem prorsus in reliquo Nostro Statu observari jubemus, & voluntatis Nostrae Cardinales Provinciarum Legatos, Praesules, Locorumque Gubernat res Certiores facere non praetermittemus; id etiam enixe Cupimus. nullum Ecclesiae diem Fellum Circulatorum levitate, ac licentia perturbari ; illa enim Isaiae verba semper Nobis ante oculos obversantur Cap. I. Kalendas Desras, o solemnitates vesras odivit anima

mea : facta sunt mihi molesa , Iaboravi ssin us: Et illa Malachiae

u in .a.- .i ri cu DisPergam super vultum vestrumsercus solemnitatum vesrarum . a teratii iam cieeul, Sed quoniam ab hominibus, quae expetuntur , illico impetrari haud

πι- ο facile possunt, etiamsi iusta sint, ideo significamus mentem hanc esse Nostram, idque pro regula habendum, ut in Urbium , Oppidorumque plateis , vel quibuscumque in locis, nec mane, nec vespere diei Festi Circulatores adsint. Quod si hujusmodi abusus alicubi tolerari consuevit, nunquam matutino tempore permittatur ; horis quoque Pomeridianis, quantum fieri potest , removeatur ; At si id sine gravi aliquo incommodo integre neri nequeat , nunquam sis pradiis

278쪽

pradicta , aut id generis solatia tolerentur, nisi post expleta vespertina Ossicia, & Doctrinam Christianam : de qua quidem re nostrum erit, Cardinales Legatos , di Urbium Gubernatores etiam ,

atque etiam admonere.

In tali rerum statu hane plane rationem ineundam sibi judicavit Sanctus Carolus Borromatus in suo primo Concilio Provinciali pari. I. Tit. de Festir m dierum cultu , cujus Decretis addenda sunt ea, quae ab eodem Pastore in Concilio III. Provinciali sub eodem Titulo ua tuta sunt. Hoc item Clemens XI. sel. record . inculcavit duabus Literis ad plurimos eodem exemplo datis, altera scilicet die II. Ianuarii IIIy. . altera Φ. Januarii I ai., quae in ejus Bullario undecima sunt. & duodecima. Ac dum S. Caroli Borro- mei vestigiis, quibus institit clarissimus Praedecessor Noster , Nos libenter inhaerere satemur , illus monitos omnes volumus, quod

Cum res desuper enarratas vetamus, interdicto non liberamus cetera Omnia , quae Sacris Canonibus , Constitutionibus Apostolicis. Conciliis aut Provincialibus , aut Dioeces an ist, quoad Bacchanaliorum solatia prohibentur. & praecipue quoad Ecclesialticos viros. nunquam enim oculos a Concilio Tridentino deflectimus, quod sess. 22. cap. I. postquam Sacrorum Canonum mentionem fecit . qui Ecclesiasticis luxum , convivia, choreas. aleas severe prohibent . se Episcopos alloquitur : Si qua vero ex his in desuetudinem abiisse coniis

pererint . ea quamprimum in usim revocari , ct ab omnibus Meurate eustodiristideant. non obseautoris conJetudinibus quibuscumque; ne subditorum neglecta emendationis si condignas , Deo vindice, paenas ter-

Cui libet in Beelesiastica disciplina pauIum versiato facile com- - eoosuetudo Chri- pertum erit quasdam Ethnicorum veteres fuisse .peistitiones. quae Kal. Ianuarii in honorem Iani, & Deae Streniae instituebantur, quibus aliquando Christiani intererant, crapulae. ludisque dediti , ac mulieres virorum . viri mulierum per nas induebant: Nec sanctos Patres in suis sermonibus, nee in suis Conciliis Ecclesia in tam pravum morem invehi praetermisit, quin etiam poenas reis gravissimas indixit. De qua quidem re jam disseruimus in nostro opere de Festis Domini , cum de Circumcisione Christi Domini age-

Temus .

Pravissima hac consuetudine sunditus extirpata, altera enata NuIe s Gessit altea

est . spectans videlicet ad quasdam publicas relaxationes , quae ple- rumque hebdomadis septuagesimae , sexagesimae . & quinquagesimae te ca diagsis Celebrantur , in quibus Ecclesia praecipua Redemptionis nostrae mysteria meditanda nobis proponit, nos ut efiiciat ad quadragesi- malis temporis severitatem alacriores , quod & a Nobis suit demon- tum in Naijkatione XIV. tom.I. inter eas , quas edidimus, cum B noniae

279쪽

semper se opposuit. eontrariam agendi rationem suade do. Dexota, tieeura tiones inadtuendo . . I dtilaeetial eon. cedendo .

non ite moraremur illius Ecclesiae moderatores . Ea vero consuetudo

est Bacchanalium foeditas , & corruptela , quam sic delcribit cla memoriae Episcopus Gratianus in sua Synodo Ameriae habita Isque. pag. so. Hinc sacram sadeo Dinova pervertit consuetudo in uis iuue-simam inter, G quadragesimam Hret Iecti dies, quos S. Mat/r Ecelsa magno ins/rio veluti lugubres, suηebresque habet, praeoalens lasei Oaristis . hilaritatis amor , non in lati iam flam, inconditrimque gaudium verterit, sed pene communi cuidam insania dedicarat, ecque provicta Iicentia fit, ut ipsas quoque Ieges, ipsi Magiseratus traxerit . di quod ne privito quidem cuiquam ulla bene morata Civitas concederet, id penitus jam publica auctoritate nitatur, opopuli veluti obliti neminis, quo seruntur , in ipsis profanarum gentium ritus, moresque degenerarunt. Quamobrem illustris Gislenius Busbequius , qui medio seculo XVI. Ferdinandi I. Imperatoris ad Solimanum II. Orator fuit, scriptum reliquit, Turcarum Legatum postquam Bacchanaliorum tempore

in quadam Christianorum regione moratus esset , Constantinopolim reversum retulisse , certo anni tempore Christianos sui impotes insanire ; tum cujusdam pulveris aer λ a Vi, quo eorum capita conspergebantur , redire ab honam mentem , ac resipiscere consuevis,se: Ut non frusra creditum sit hominem Turcam , qui eo tempore ad nos

publici negotii cavsa Legatus Semset, domum reversum .retulisse, Christianos certis diebus bacchari, ct furere, donec genere quodam cineris in Templa respers redirent adse , ct convalescerent. Nec huic morum perversitati Ecclesia, ut potuit, non opportune consuluit. & semper precibus, operibusque piis enixe Dei praesidium imploravit, ut poenas impiis debitas differret, & omnipotenti auxilio suo huic malo remedia praeberet: atque inter cetera Pietatis opera ad hunc finem directa , illud fuit, ut quaedam Religiosorum familiae a carnibus abstinere , & lacticiniis solummodo vesci consueverint a die Dominica aut Septuagesimae , aut Sexagesimae, aut Quinquagesimae , usque ad diem Cinerum , ideoque Bacchanalia Carnis privium, nuncupantur , & in Missa Moraraba Dominica

Sexagesimae Dominica ad tollendas carnes appellatur.

Alia quoque Religionis opera, serente bacchanalium infama, a Sanctis viris egregie sunt instituta, inter quae publica . & solemnis illa est consuetudo, cujus auctor S. Philippus Nerius extitit. septem scilicet hujus Urbis Ecclesias invisencii , cujus instituti meminit Baccius in ejus vita. Nostri autem Praedecessores, ut in his diebus fidelium animos ad Sacramenta suscipienda inflammarent , plurimas indulgentias impertiverunt: Nupere, sed saIuberrimo invento Pontifices simini, depromptis de Thesauro Ecclesiae largitionibus , melis ad intensam pietatemper Sacramentorum participationem in diebus

illis de hacchanalibus loquitur) frequentandam excitarunt, ct ut st

280쪽

duus initia, spes es diabolum inde extrusum adigendum fore ad captandus alias sordes : verba sunt haec Theophili Rayna udi tom.XVI. Oper.

Vestrum est igitur, Venerabiles Fratres, hanc viam tenere, ἰνiseo=o, addi ad hanc suscipiendam vestro exemplo ceteris incitamento esse . ρον , Praesertim vero Divinis officiis Bacchanaliorum tempore quotidie ''' vos interei se cupimus , Sacrolanctum Misse Sacrificium coram populo celebrare, Ecclesias. & Xenodochia invisere. & Ecclesiasticos homines, laicosque vobiscum ad id muneris invitare: hujusmodi enim comitatus, & sanctus erit, maximeque laudabilis . Curandum praeterea a vobis est, ut in una, aut in pluribus Ecclesiis Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum per triduum publico cultui duum exponatur, & quotidie populo ad Vesperam benedicatur, in Septuagesimae . aut Sexagesimae, aut Quinquagesimae hebdomadis, aut tribus Omnibus. Nos interea fidelibus , hac nostra epistola circulari . plenariam indulgentiam concedimus, quae a vobis solitis formulis promulgabitur, quaeque cum ad opus pium directa sit. non impeditur alia plenaria Indulgentia , quam Ecclesia , ubi Eucharistia exponitur, aliis de causis habere possit; plenam , inquam .

culparum veniam impertimur quibuslibet Christifidelibus, qui poenitentia . di Sacra D naxi rite muniti, singulis diebus Augustissimum Christi Corpus visitarmi, Deum orantes juxta Ecclesiae mentem , quam desuper exposuimus. Apostolicum hoc nostrum munus exigebat, ut vobis hanc Epistolam conscriberemus . Vestrum exemplum , qui Nobis propinquiores estis, longinquiores impellet, ut ad Nos recurrant; qui sane eos omni, qua possumus, ope curabimus, easdemque indulgentias ipsis, eorumque Dioecesibus, concedere non gravabimur Et demum Vos ex animo amplectentes , di Vobis singulis, Venerabiles Fratres, & Gregi Vobis commisso , Apostolicam benedictionem impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Kal. Ianuar. .uti. 7 4- MDCCXLVIII. Pontificatus Nostri Anno Oetavo . II. . Tm. VI.

Super

SEARCH

MENU NAVIGATION