Punicorum libri septemdecim;

발행: 1795년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 시학

21쪽

DE SILII ITA AET CARMINE. XVII Iios gerere confulatum, riam De ter esse consul Alter

eorum adeptus est consulatum, de quo Martialis gratulatur patri de altero, gaudenti supererat adhuc quod optet Felix purpura, tertiusque consul.

Non statim a consulatu in otium literarium secessit, sed Romae aliquamdiu substitit, et in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gessit, quod Plinius dicta pistola refert. δ' Vere

autem sapiet ter dixit quia summae prudentiae est, cum malo principe versari ita ut neque ille obsendatur, neque famam et conscientiam nostram laedamus. Erat enim Vitellius praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus, ut Suetonius Cap. XLII. notauit, siue ut Eutropius lib. VII. c. 13. graui saeuitia notabilis, et qui Neroni similis esse vellet, atque id prae se ferret. Caute ergo cum huiusmodi homine ac si1ngulari prudentia

vivendum erat. Quumque moris apud Romanos fuerit, ut perfuncti urbano magistratu, ad regendas prouincias mitterentur nostro Asiam proconsularem obtigisses, idem Plinius . l. enarrauit. profonsulatu, inquit, Asiae gloriam reportauerat Honor amplus, Asiam pro consulo regere, hoc est Attalicum regnum administrare, quod Romani in prouinciae formam, testamento nacti, redegerant. Fuit prouincia senatus atque populi ex Augusti distributione, ' et raptoria primum, nisi belli ratio proconsulem postularet. Quod erudite Henr. Noris, talorum facile doctissimus in Cenotaph. Pisan. Differt. II cap. 1. demonstrat. Intra Asiaticam dioecesi erant Ionia, maior ac minor Phtagia, Lydia, Mylia,

Caria, a Pergamus; de quibus terminis, eorumque muta

tionibus Iac. Vsserius in libro de Apa procon ι lari, planissime disseruit. Amplissima ergo prouincia, eiusque populi Graeca libertate antiquitus imbuti ut sane prudentem fuisse oporteat, qui, ut noster Secundo teste, ex administratione illius gloriam reportauit. Redux ex Asia videtur otium petiisse, annis quoque, ut Plinius ait suadentibus, quod in more positum Romanis erat, ut, si senectutem adtigissent, e repubi in honestum Otium secederent, quod ex multis eiusdem Plinii epistolis liquet, lib. II, I . III, i. IV, 23. Hanc quietem noster in Campania

hinus ac Vitellius possiem in aede curs. VI ad Sueton. Aug. c. 47. et Apollinis fuma fuit, pepigere. I. ips Excurs ad M. Annil, 7s. Verba voce rue duos esse habebarit, tacudium RusMm et Silium Italicum. .

22쪽

XVIII co MMENTATIO pania inuenit, ubi plures villas possidebat, et in singulis ea

rum, quod Plinius addit, uultum librorlim. ruitum flatu artim, 2Itum imaginum habebat, quae Undique ornamenta coemit, usque etiam ad Vsprehensonem emacitatis. Erat enim

gi αλορ, hoc est honestissimarum rerum siue dignae supel- loctilis studiosus. Quid vero honestius, quam instruere bibliothecas, et quos alii in inanes res sumtus faciunt, optimis quibusque libris comparandis inrogare quid dignius laude, quam illorum imagines atque signa amare, qui in laude vixerunt praeclaris virtutibus conspicui Pulcrum enim et magna laude dignum est viros laudatos colere, et virtutem illorum, ut meruerunt, admirari, adeo ut rursus Secundus epist. I, I

ij uo plurimis virtutiblis abitndare iudicet, qui alienas sic in1tatuis et imaginibus amat Stimulant enim imagines et exhortantur, ut eorum Virtutes aemulemur, quorum ipsae memoriam X torna acie prae se serunt. y Quod etiam aedes, villae aliaeque clarorum virorum possessiones, si subimus aut inhabitamus in nobis efficiunt. Ex illis idcirco potissimum illas magnopere Silius amabat, quae eo domino quondam habuerant, quos ipse mitatus est plurimum puto Ciceronis atque Virgilii illius nom-pe Academiam, huius, quae sepulcrum domini continebat. ἔβ) De utraque ita cum laude Silii Martialis epigr. XI. 9. canit: Silius haec nagui celebrat monimenta Maronis,

Lugera facundi qui Ciceronis habet. Heredem dominumque sui tumulique arisque

u Ilium mallet nec Maro, nec Cicero.

Sicut

37 Sed magna librorum statua v. omnino Ill Meyiam ad Donatirum imaginumque copia a multis vitam Uirgilii A. 3. Tom. I. pag.

etiam non nisi vanae ambitionis et cxxx. edit. Virg. prior Cf. etiam ostentationis causa colligitur, et eo ossi de histor lat. I, 29. pag. l 3. rei exisse putarem iniuin qui Si ubi haec monet 'EX M rt l. XI. tium ιλ καλου elegantiae studio 49. . non aliud colligere est, quam sum, biote ad emacitatis reprehen Silium suisse dominu in loci, in quo sonem, fuisse tradit, misi mox ad Maronis erat monimentum Agellidi disset imagines non habebat modo, tamen nomen locus Is mereatur, Nerum etiam venerabatur si recte aliqui e triendant epigr. I. Silius Audin tandem succurrit agello.

33 Idem praeter alios putabat Saltem verisimilius illud, quam Rader ad Martiat epigr. XI, 9 et quod libri vulgati; ubi inepte est 6 Ex his tamen locis, et e Plin. Arpinus cum de Tullio sermo non Epist. III 6. non colligi potest, Si sit. Sed utrique . lectioni praetule-lium ipsas Maronis villam, quae rim, quod in MSS. Graterus, Scri- Noli longe a Nola fuit, possedisse, verius alii repererunt, Silius opta-

sed saepius eius monimentum, ea tae saecurrere insηit umbrae. GL

23쪽

Sicut ergo, ante consulatum, Ciceronem in causis agon iis doctisssimisque rationibus aemulatus est ita Maronem postea in primis habuit, quem imitaretur quum in oti ad carmina scribenda se contulisset. Cuius memoria etiam ita ei sacrosancta fuit ut natatim illius religiosius, quam lium, celebraret, et monimentum eius adire, ut templum, soleret, quod itidem Secundus epistola saepius laudata obseruauit. ' Nec ex Campania discessit postea, sed usque ad LXXV aetatis annum ibidem perseuerauit, et in Neapolitano mortem Obiit. Hanc non fatalem habuit, quamlibet senex admodum. sed inedia vitam finiuit more illis temporibus recepto, ut, si insanabilem morbum sentirent, aut ali malo, quod superare desperarent, adfligerentur, ipsi homines sponte sua ex vita

abirent. Hoc Pomponius Atticus fecit apud Corn. Nepotem; hoc Cornelius Rufus apud Plinium Ep. 1. 1 et procul dubio ita ex Stoicorum disciplina instituti, quibus dignum sapiente videbatur, quandocumque liberet, e hac vita egredi, nec fatalem horam exspectare. Seneca epist. LXIX. Exerce te, emortεm et exclytas, et, si ita res j tadebit, arcessas. Interest nihil, an illa ad nos veniat, an ad illam nos. At non perinde est, nec eiusdem iuris, pati mortem, et eandem aduocare. Voluntarium ergo excessum peruersae philosophiae, quae illis temporibus vigebat hoc st, errori inputamus non excusamus ut Cicero Catonem Uticensem OTI. 31. alienusquamuis a Porticu, ex grauitate eius excusat, quasi alius Xitus illius virtutem dedecuisset. Aliud etium est quod gloriae nostri poetae videtur derogare. Nam quod Plinius refert, lassi iram fanimn suam sub grone credebatur spout accusasse. Omnis accusatio hominis, vel mediocri sp cie honesti, sub

malo principe suspecta est etiam imperata magis, spontanea. Principes enim mali, quum aliquem perditum cupiunt, neCtamen aperte audent adgredi ut declinent inuidiam, subornant alios, qui accusent ac perdant. Qui accusatores eodem censu sunt, quo delatorcs, genus hominum, ut Tacitus ait Ann. IV, 3 publico exitio repertum, et poenis quidem in quam jisti co Deitum quos nihilominus per pragmia Tiberius eliciebat. Vir bonus autem et iapiens inhonesta et turpia iussus, abnuit, etiam cum periculo suo, si manifesta sit turpitudo, vi est innocentium accusatio. Exemplum v. p. aC. in Vita Agric. c. g. Nec imperium in atroci scelere excusare potest,

a vi

' Similiter Statius, qui inii que sedens in margine templi, Amontinus Virgilium venerabatui, Silv. auimum et magni tumiihi adcssuto

24쪽

XX co MMENTATIO

ut Crotius P. et B. lib. II. c. 26. n. 3. demonstrauit. Non autem Certa erat nostri accusatio, sed credebatur; et si fuit,

a ulam lai asili otio et optimis studiis abluit, quibus amaintegratur in tantum etiam, ut perpetui laudem promeritus sit h. e. inmortalis memoriae atque gloriae, apud Martiat. epigr. VI, 6 . et VII, 6 a. ubi Collesius ad interpretandum adhibeatur.

De carminis indole: de argumenti tam delectu,qllam tractatioue et de auct0ribus, 420s 0eta secutus sit.

Juae communis hominum scriptorumque, qui magnis et virtutibus et vitiis excellunt, Ortuna esse solet, eamdem quoque expertus est Silius Oster, ut scilicet ab aliis ore pleniore ad coelum laudibus efferretur, ab aliis autem inmerito ac praeter modum vituperaretur. Ut ant1quis. φ ita et nostris temporibus non defuere, qui vel cum ipso Virgilio illum compararent, Vel certe Contenderent, eum puritate sermonisque Romani castimonia nulli illorum cedere, quos ea vel proXima viderit aetas, imo potius eos exsuperaro uniuersos, et siquid desit antiqui nitoris, id maiori utilitate in aliis rebus compensare, quippe qui historiam egregie illustret et ad eius f dom tantum non omnia scripserit, unde in historicis etiam a Jossi laudetur quod sane utilius sit, quam fabulis lectorem, ut vulgus poetarum soleat, detinere. - Alii contra poetae

reprehen-ῖς v. Martiat epigr. infra lau vapida inens, non obtiis hebetes- data, inor. XI, si et AleX Rossaei que animi sensus Poetam Consu- integer lib. i. Virgilii triumphantis larem, cui sucerus sermo, super- , Hanc laudem ipsi tribuit bissimisue non ingrata latinitas; UOT de histor lat. l. 29. graude ornatum copiosusimuma Ita iudicabat Cellar in disi . dicendi genus reconditii sim a do- de Silio Italico g. I et a P Coras ctrina qui non, ut Uirgilius latro- Praefat. I efeb. cuius haec verba nes, umbratilesque tantum pugnas, sunt Dolebas quidem eruditissi sed heroas totius irhis maXtinos. me illo soni, et ipse quoque dole horrendas strages ipsiusque Romaebam, angebanturque, quibus non prope desperatam et trivinphantis fata

25쪽

DR GILII VIΤA ET GARMINE. XXI reprehendendi ingenio suo et, quam possint, acerbissime pr-1tringendi certamen ibi sumserunt quorum oratio huc potissimum redit. Silius historici magis partibus functus est, quam

poetae ingenio suo indulgentis, et recte Plinius itisset ora eram cura,

quam ingenio scripse se adlirmat Ep. II. .RJ Etsi ad Maronis

se exemplum componeret, neutiquam ille diuini vatis virtutes ac maiestatem adsecutus est imo etiam inferior non Lucano modo, sed etiam Papinio Valerio Flacco, et iuniorum aliis. ' Statius acrioris ingenii et ad excogitandum promtioris liquo videtur, sed Silius perpetuo languidus, Virgiliani poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem compositus. - Φ)Stylus eius adeo verbosus est, ut, si superflua et otiosa recidas, vix tertia peris pars restet multa sunt humilia ac do- pressa, pleraque vero nimis turgida et elata. Muro illum tanto interuallo post se reliquit, ut ineptiant maXime qui eos inter se componant. Ne poetae quidem nomine dignus videtur, quum neque argumentum pie carmini consentaneum elegerit, neque heroico spiritu et limato vel iudicio ut dicendi genere, sed ingenii luxurie, inanibus argutiis ac tumore conspicula sit. Multa narrauit res, a diuertis gestas, quae neque communi vinculo continentur, neque ad unum argumentum, ut in Homero ad placationsem ultionemque irati Achillis omnia spectant. Nulla itaqus rei gestae unitas vel συςα τις, ut Aristotelis verbis tar, ' εχουσα αρχην M μεσον κο τελευτην, nullus herois, qui ornetur, delectus operitur, nec potest argumentum carminis uno comprehendi titulo.

Nihil ineptius absurdiusque fingi potest quam historiam a s poeta

fata digne canit, adhucdum mole eligendam permittebat Ridebat errorum premi, obrui Ipsum quippe vir maximus quum inui- certe non minus amabis, quam di secretis cuniculis vitalia petere, Naitialis, Pomponius Gos Scaliger, fodicare suove livoris veneno opties uretus, Modius I.ernutius, Vos ma quaeque inficeres intendebat. Vsius, Meynlius. Huetius, Grono En cor Xenodoti iecur Cratetis lvius Cellarius, Gruitus; quibus CL etiam Rapini Reflexion sur a non minimus accedit Cl. Brotier, Poetique p. m. I T. et qui in Fa- cui Silius in deliciis Quales au bric bibl. lat. T. II. p. 1 T laudantem, quantique in lite iis hi Athle tur mundi ing. in Guiuilingianis P tae quid contra tam insignes vi XII. c. l. p. IO sqq. Nic. Antoros effutiet barbara haec nostri aeui ius Bibl. vet. Hisp. I. I. aliique. Dasutorum Trossulorum caterua, a 3 Cf. Fabrie. Bibl. lati l cui nil nil sua utilis leti: tas , - αἰ im' que Sardonius, placere potueriti Qi Cum talibus u lit tibi, ne sit mihi ' Haec uili verba Vulpi in amplius bellum Sinninus nugas Notis ad Catuli p. II 3. ae iam blattant laterones, quibus indui eΝcitata reperies tu Fabric Uibl. l. c. sentior Plinius arborem suspendio si Poet. 7. T. II. p. m. 796.

26쪽

poeta componi, et acutis Scholasticorum sententiis, vana et umbratili eruditione vel subtilitate, perpetuis declamationibus, fabulis, pisodiis, comparationibus, aliisque poeticae rationis flosculis exornari. Haec illi disputant, et alia, quae, quoniam ad litem dirimendam summamque rei parum proficiunt, silentio nunc praetermitto. 7 Sed quorsum haec moneo ut scilicet intelligatur, de Siliani carminis natura et dignitate, si in uniuersum tantum, nec ratione consilii, quod poeta secutus sit, habita, res in quaestionem vocetur, in utramque partem probabiliter utari, nec quidquam praedicari posse eiusmodi, quod non paribus propemodum argumentis, conuelli atque redargui queat. Iulia eorum, quae viri docti poetae vel laudi vel vitio dare

BC Vertere solent, vera esse, nemo facile infitiabitur. Sed non minus manifestum est, ab utraque parte rem, qua in controuersiam vocatur, verbis exaggerari, totamque disputationem vagam esse et fluctuantem. Cuius rei culpa potissimum in eo residet, quod, qui tantopere inter se discrepant, non distinctam consilii, quod secutus sit Silius, notionem animo sibi informasse, et prius sententiam tulisse videntur, quam vel totum carmen diligenter legerint, vel eius indolem satis cognitam habuerint, et certam constituerint formulam regulamque, ad quam iudicia exigerentur. Hinc Silio idΡm conrigit, quod Lucano simili poetae, ut nimis laudaretur ab his, et culpar tur ab illis. ' Quemadmodum autem virorum doctorum sententia iam dudum e inclinauit, ut persuasum sibi haberent, Pharsalia non esse ποποιιαν , sed carmen historicum, epico quasi habitu in lutum, spirituquo heroico conceptum: η' ita idem iudicium semper putaui faciendum de nostro poemate, cuius non dissimilis ratio est nisi quod

magis ad indolem epicae poeseos, e qua deorum ministeria aliaque rerum orationisque ornamenta ac lenocinia videmus depromta consormatum est, minusque adsectatum illud declamatoriae vanitatis acumen, commune seculi illius vitium, redolet,

I Uid Scalig. Poet. I, 6. . Praefat. ad I .ucan. et Valer Flacc. m. MI Barth. Adv. VIII, 3. extr. I. Pharsale de Lucain traduite par X, 24. pr. XIlI, T. p. 23. XXXIlI, r. Harmoniel, Ill Meiners Grund-3. 4. Issai de critique surcia lite vis dei Theorie ud Gesch de sch d. rature ancienne AEt moderne, lar en inissenses'. p. 64 sq. et Cel Meu-Μr Clement T. I. c. I. se l. Dist de Lucsni Pharsalia Hal.

. De Lucano, praeter alios, causam spectantes, contulisse nemi-vid. Petron Sat. p. m. 2I3 Scalig. Dein poenitebit.

Epist. 3. et Poet. l. c. Burmanni ' cf. Ill Meuis l. c.

27쪽

DE SILII NITA AET ' c ARMINE a XIII redolet, quod tantopere displicet in Lucano, perpetuo declamatore, qui, quod recte iam Burmannus notauit, ubinis longas de vitiis aut virtutibus disputationes argutasque Scholasticorum sententias infercire, et, ubi paucis admodum verbis res, ab hoc vel illo gestas, commemorauit statim, tamquam in porticum aut Academiam sit translatus Philosophum agere solet. Huic sentcntiae et poematis nostri argumentum, Et huius tractatio respondet, quod ex solertiori lectione cuiuis adparebit, et insta pluribus demonstrabitur. Quod si vorum est, habemus regulam normamque, ad quam iudicia nostra

dirigamus, et facile intelligitur, nodum in scirpo quaerere Operamque ludere, qui comparationem inter Silium Virgiliumque instituunt, omniaque ea, quae viri docti de poesi

epica accurate a copiose praeceperunt, ad naturam Praestantiamque carminis nostri rite aestimandam transferunt. Quo spectant inprimis ea, quae de argumenti delectu, nouitate, fictione, unitate et ambitu, de temporis spatio, quo illud comprehendatur, de carminis heroe, quem putant es le

Hannibalem, de charactorum vel picarum personarum numero aut varietate, de actione, et de epi diorum cum narratione neXu, argute magis, quam vere, apte atque utiliter

disputantur. Haec Omnia per qui et X cutere nihil adtinet, quoniam a fine, quem poeta propositum sibi habuit, prorsus aliena sunt. Non enim epicum armo scribere voluit, sed historicum, quale multi iam, iique antiquissimi poetae ante

eum condiderant in quo nunc video mecum consentire Ccl. Ηeyne in Annal. literar Goetting. a. 782. Additam P. 26 I.

Ill Ernesti nouissimus ingeniosissimusque optae nostri interpres et editor, in disqui litione de carmine Siliario p. XXXmonet, carmen nostrum non tam historicum esse, quae adpellatio nimis ambigua sit atque in corta, quanis μελέτην quamdam et ἐπίδειξιν, seu nomine ex Rhetorum latinorum palaestra petito, declamationem vel exercitationem poeticam, cuius

argumentum auctor ex belli Punici sociandi historia sibi delegerit. δ' Huius omnis nominis ac sententiae vis et causavi accuratius intelligatur, haec disputat:

Jψ v. Casan b. ad Theophr Char. Infinitis exercerent, alii veras sibis et Ill Wols. Prole g. ad Demosth. res et causas sumerent, e memo orat Lept. l. 34 sq. bi monet, ria antiquitatis plerumove perita S; triplex fere declamationum aeuus quibus postea successe it noua Rhe- fuisse, quum alii Rhetores te in torum natio, quae non satis habeNS, fictis argumentis in quaeitionibus discipulos ad iniuei fam imitatio

28쪽

cum veter historia. tum nostrae aetatis su edocti scimuS, literarum et artium, veluti ex naturae uniuersae imitatione hunc ordinem muta ut cum primum ad summae X-cellentiae fastigium excultae fuerint. sensim sensimque siue hominum desidia et Ρgligentia. siue quadam emergendi ad altiora et superandi deiperatione, siue denique rerum publicarum ea conuersione, quae pristinam ingeniorum vim ange ret, atque aliorsum studia traduceret, ad superioris formae, quam Xuerant, exilitatem quandam relaberentur Haec autem mutatio in nullo genere literarum magis quam in eloquentia et poesi adparuit Apud Graecos quidem eloquentia cum inde a Solon et Pisistrato per tempora reipublicae Atheniensis et libertatis su et praestantissimorum ingeniorum ubertate felicissima, usque ad Demosthenis aetatem foruunt, non multo post, Tublata libertate, morumque ac studiorum facta mutationes 4 causarum veritate et lumine forensi ad schola rum gymnasiorumque umbram et fictarum causarum simulacra tradu a paulatim degenerauit atque elanguit vitio rhetorum et sophistarum, qui omne eloquentiae studium ad ostentatio nem quandam doctrinae et inrtis assectationem conferrent. Apud Romanos autem eandem post Ciceronis aetatem eloquentiae sortem fuisse, quis ita parum doctus est, ut ignoret 8 Hinc itaque Graecorum quidem ιαελέτη, ἐπιδέIξεις ROm Πο-rum vero declamationes ortae sunt, subtilitate, acumine, quaesitaque quadam elegantia resertae, at robore et neruis destitutae, eoque remotiores a naturae pulcritudine et veritate,

quo essent ab arte luxuriantius instructae. In re poetica Romanorum nam de his nobis nunc potissimum sermo est quid simile acciderit, paucis p Iterit demonstrari. Felicissim Poeseos Latinae aetas, non dubium est, quin uerit Horatiio Virgilii temporibus terminata. . vii enim, et quicunque ante eos Poetae celebrati sunt, quamuis ingenii elicitate in- se diuersi tamen illud omnes habebant praecipui, quod,

cum primi Graecorum artem uniuersam poeticam et ornatus latino sermone exprimerent, non solum rei novitate placerent, sed et alieni ab aemulationis certandique libidine, rectum ubique iudicium sequerentur, et artis elegantis apud Latinos exempla existerenti Post illam aetatem, veluti su pristino adtritis ingeniorum viribus, et fontibus exquisitioris artis, cuius exempla Graeci praei uerant ita exhaustis, Ut praeter variationem Gornatus veteris, et imitationis domesticae curam

prope nihil relinqueretur, inductum est quoddam luxuriosum poeseos

nem veterum informare auderet et lebritatem adcepissent, in certamen iam ipsa argumenta, quae ab illis ce. quoddam proponere.

29쪽

popseos genus, in quo tanto plus aemulatio atque externi splendoris adsectatio valebat, i quanto minus ab inuentionis

nouitate et ingenii natiua praestantia commendabatur. N. Petron Satyr cap. II 8. . Itaque etiam animaduertimus ea aetate

maiorem istius ornatus proferendi et variandi qui in solis propemodum verbis erat, quam argumenti scite deligendi et recto tractandi curam extitisse. Omnis vis poetica, quam antehac ingenii admirabilis quaedam venustas atque elegantia, imaginationisque elicissima ubertas et diuina ossicacia declarabat, tum maxime doctrinae et artis vetustae ostentatione quadam cernebatur. s. Quinctil. X r. , Cuius rei illud etiam manifestum indicium est, quod carminum argumenta, in quibus

Poetica arte exornandis elaborarent, maxime ex historia Romana repetebant . Neque enim profecto intelligo, quid sibi velint, qui historiam domesticam, ab aliis dudum eleganter

et perspicue narratam, denuo carmine recanant, nisi velint

specimen doctrinae et artis proponere, in quo et sibi placeatit. et suorum hominum admirationem captent , Hinc igitur poetarum illae ἐπιδείξεις, seu exercitationes poeticae natae sunt, in quarum numerum non Silii modo, sed et aequalium, Statii, Lucani, Valerii Flacci aliorumque similia carmina referre soleo. quae cum lego, videor mihi definire posse, quid illorum quisque scribendo consequi voluerit. Statius quidem,

ut sublimitatis artem prae se ferret, Lucanus, ut sententiarum acumen probaret, Valerius et Silius, ut doctrinam expromerent; quamuis latendum est, singulos cum diuerso ingenii, iudicii, artis et doctrinae adparatu ad scribendum adcessura. Has sunt verba Viri doctissimi, cui quo minus omnia adsentiar, inpediunt nonnulla, quae mihi ea legenti venerunt in mentem et scrupulum iniecerunt. Primum carminis hisorici nomen aptius mihi videtur, quam declamationis, quod Rhetorum potius scriptis scholisque relinquendum est, et quo Silii eiusque aequalium, inprimis Valerii Flacci, dignitas nimis eleuatur: etsi non tam Caeco poetae mei amore captus

sum, ut eum a seculi sui vitiis inmunem esse censeam. Deinde ad declamatoriam vanitatem potissimum reser longas sine neruis et succo rationes, inanes argutasques de vitiis atque virtutibus disputationes et praecepta philosophorum, qtiae in nostro carmine vix reperiuntur, vel minus certe obvia sunt minusque nos ossendunt, quam in Lucano aliisque eius aetatis scriptoribus. Praeterea si illa nominis ratio valeret, antiquissima etiam optimaque scripta in declamationibus numeranda essent. Nam, ut alios taceam, ne Maro quidem

30쪽

XXVI eo MMENTATIO

ab orationis luxurie of Rhotorum argutiis satis sibi cauit,

et Polybius quoque narrationi suae ubivis intexuit disputationes et digrestiones, philosopho umbratili, quam historico pragmatico digniores, et Scholasticorum Rhetorumque loquacitatem redolentes. Denique argumenta carminum ex

historia Romana repotendi consuetudo non Silii aeuo propria fuit, vel post Horatii demum et Virgilii tempora inualuit, sed a primis inde cliteraturae initiis constanter tenuit. taenim, ut alios omittam Ennius, epieae poeseos parens, δη

L. Attius s. Accius, Pacuvii, qui Ennii ex sorore nepos fuit, sequalis δ' et A. Furius Antias, vel, quod alii putant, M. Furius Bibaculus 'hAnnales Romanos, Cn. Naevius, antiquisiimus poeta Saturnio metro bellum Punicum primum, in quo ipse stipendia secerat, et alii alia bella v. c. Ouidius Actiacum, P. Terentius Varro Atacinus Sequanicum, q)Hostius Istricum, δη o Cornelius Seuerus Siculum, δ' Cicero autem, Praeter consulatum ac tempora sua res, a Mario,

municipe suo, et Rabirius res, a M. Antonio Triumuiro gestas, ' versibus comprehenderunt. Non defuisse tiam ante Silium, qui bellum Punicum secundum carmine persequerentur, ex uidio cognoscitur ' ' Quantus vero praeter illos, mos nominaui, numerus Romanorum fuerit, qui a primo honarum artium initio historiam versibus expresserint, quorum hodie vix nomina, vel tituli et argumenta librorum nota sunt, docuerunt Stephani, Maeliarius et alii, qui eorum fragmenta collegerunt. Orum, quos recensui, alii non multo posti. Punicum primum, alii vero Augusti aeuo adeoques iis temporibus, quibus prima poeseos latina , eiusdemque felicissima fuit aetas, vi Xere eorumque exemplum et vestigia secuti sunt multi. Quos omnes in declamatorum ordinem detrudere, eorumque poemata in censum puerilium exercitationum

referre, JIDIll Heyne . III. p. 4 edit. - Macrob. VI, I. Virg. prior In Aeneide, inquit, sunt δ' Geli. XUII. I. Sueton de

Nata. - quae displicere posunt, sed in o

reprehendenda putarunt, cista aetate vix in vituperium venerunt. β' v. Ouid ex Ponto IU l6 s.

SEARCH

MENU NAVIGATION